Skip to the text

Caput XI. Or< minem partis anima; inferioris

In parte anima? inferiore, in qua sunt sensus, tum interni, tum externi, et duplex appetendi facultas, multa sunt, etiam ct gravia vulnera.

Primum, quod multi nascantur ca?ci, aut surdi, aut muti, aut claudi, aut alio modo in hac parte la?si, nam sine dubio nihil unquam tale accidisset, si primus homo non peccasset. Neque in aliis animantibus ista cernimus, qua? in hominibus sa?pc deflemus. Itaque S. Augustinus lib. vi. in Julian. cap. 4. ad plenam peccati originalis etiam hoc refert, quod tam multi orbi, morbidi, monstrosique nascantur.

Secundum est illusio somniorum, qua? per sensus interiores efficitur, qu.e illusio ne partem quidem illam temporis liberam nobis relinquit, qua? ad aliquantulam quietem a. natura concessa fuisse videtur: « Ipse somnus (inquit S. August. lib. xxii. de Civ. Dei cap. 22.} qui proprie quietis nomen accepit, quis verbis explicet sirpe somniorum visis quam sit inquietus, et quam magnis licet falsarum rerum terroribus, quas ita exhibet, ei quodam modo exprimit, ut a veris eas discernere nequeamus, animam miseram, sensusque perturbet? »

Tertium est, quod cum interior sensus, ideo nobis a natura sil attributus, ut menti ad contemplationem, intelligentiamquc deserviat; tamen sa?pe mirum in modum intelligentiam impedit et confundit, cum importunissimo tempore varia figmenta suggerit animo, et a contemplatione rerum coelestium ad suas nugas pene violenter avertit.

Quartum, est infirmitas in appetitu, qui dicitur irascibilis: nam cum ha?c facultas homini data sit, ut imperanti rationi tanquam miles armatus obediat, et sit quasi nervus quidam animi (ut loquitur magnus Basilius in oratione de ira) fortitudinem, constantiamque, ac robur ad res bene et ordine gerendas prmbens. Contra plerumque accidit, ut imperium anima; sponte invadens hominem penitus in feram convertat, eumque cogat impetu ferri, insilire, rabie ut canes affici, pungere ut scorpiones, mordere ut serpentes'. Nascitur nobiscum ista pestis, et in ipsa infantia incipit apparere: « An, inquit Augustinus lib. i. Confessionum cap. vil, pro tempore etiam illa bona erant, flendo petere etiam quod noxie daretur, indignari acriter non subjectis hominibus, liberis et majoribus, liisque a quibus genitus est; multisque prmterea prudentioribus non ad nutum voluntatis obtemperantibus, feriendo nocere, niti quantum potest, quia non obeditur imperiis, quibus perniciose obediretur? ita imbecillitas membrorum infantilium innocens est, non animus infantium. Vidi ego et expertus sum zelantem parvulum: nondum loquebatur, et intuebatur pallidus amaro aspectu collactaneum suum. »

Quintum est concupiscentia, qua; post amissam originalem justitiam, soluta contra spiritum pugnat, et hinc nascitur intestinum illud bellum, quod usque ad mortem finiri non potest, propter quod Apostolus clamat ad Rom. vn: Infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus (i)? De quo malo integros libros scripsit Augustinus adversus Pelagianos, et nos multa diximus in libro superiore, et aliquid etiam dicturi sumus circa finem hujus libri.

Quantum autem imperium in rationem hic affectus acceperit, et contra, quam debiles sint vires rationis adversus impetum hujus indomitie fera;, testatur vita plurimorum adolescentium, qui tam immenso voluptatum turpissimarum incendio flagrant, ut pene ad insaniam redigantur. Testantur novee et inaudita; libidinum adinventiones, quibus concupiscentia hominum longe superat concupiscentiam bestiarum, ut ostendit Plutarchus in opusculo, quod bruta ratione utantur. Testantur jejunia, vigiliae, sacci, humi cubationes, spinarum aculei, aliaque id genus, quibus viri sancti tanquam armis coelestibus, ut hoc malum reprimerent, utebantur. Testantur horribiles tragoedia;, qua; singulis ®talibus, et in omnibus mundi partibus occasione carnalis concupiscentia; acciderunt.

Certe in Scripturis sanctis horrorem incutiunt, qua; de Samsone, Salomone et Davide leguntur exempla, quorum primus fortitudine, secundus sapientia omnibus anteibat, tertius ad fortitudinem, et sapientiam, sanctitatem et pietatem plane singularem adjunxerat.

Chapter 88 of 93