Skip to the text

Caput IV. Itefellitur quinta opinio, atque annentur, parvulas sine Baptismo decedentes, non puniendas poena sensus, sive ignis sensibilis

Excussimus primam et secundam sententiam, easque ex divinis litteris, et Ecclesiastica traditione refutavimus. Nunc ad aliud extremum, id est, ad Quintam sententiam accedemus, quae tantum abest, ut parvulis sine Itaptismo decedentibus, vitam adernam promittat, ut etiam eos omni genere poena*, tum damni, tumefiam sensus, et in animo, et in corpore puniri velit. Qua; quidem sententia non videtur aperte ab Ecclesia Catholica reprobata; rejicitur tamen passim in scholis, et nobis etiam improbabilis esse videtur. Itaque sequentibus argumentis refutari potest.

Primum sumitur cx divinis litteris. Legimus enim in Apocalyp. cap. xvm. Quantum se glorificavit, et in deliciis fuit, tantum date illi tormentum et lucium. At parvuli nulla se ratione glorifica verunt, neque in deliciis ullis fuerunt; nullum igitur merentur tormentum et luctum. Item Isai. ult. et Mare. ix. conjungitur ignis cum verme: 1 'crinis, inquit, eorum non morietur, et ignis non extinguetur. Constat autem parvulos nullam passuros poenam ex morsu vermis, id est, ex conscientia mali operis animum pungente, atque affligente; igitur credibile etiam est, nullam esse passuros ignis materialis poenam.

Alterum argumentum sumitur ex epistola decretali Innocentii III. Pontificis gravissimi, atque doctissimi, qua; habetur in lib. m. decretalium, tit. de Baptismo, ct ejus effectu, cap. Majores, ubi legimus, peccati originalis poenam esse carentium visionis divina;, actualis autem gehenna; perpetua; cruciatum. Quo loco per cruciatum gehenna; non potest intelligi nisi poena sensus, qrne opponitur p(»;me damni. Neque repugnat luec sententia testimoniis Patrum, qui scripserunt, parvulos seternis poenis in gehenna torqueri. Illi enim poenam gehenna; accipiunt pro generali supplicio, quod tum ad poenam damni, tum ad poenam sensus, tum ad utramque simul referri potest. Innocen¬

tius autem gehenna; cruciatum non pi'0 genere infernalium poenarum, sed pro altera specie usurpare maluit.

Tertium argumentum sumitur ex testimoniis sanctorum Patrum, qua; non possunt rectius conciliari cum testimoniis, qua* sunt a nobis supracitata, quamsi dicamus, parvulos non pati in gehenna poenam sensus, sed solius damni.

S. Gregorius Nazianzenus, vir sine controversia doctissimus, et in fidei dogmatibus integre conservandis diligentissimus, oratione in sanctum lavacrum, ante modium, tria genera hominum sine Baptismo decedentium esse dicit, quorum alii Baptismum contempserint, alii ex negligentia propria amiserint, alii, hoc est, infantes, aliorum negligentia illo caruerint. De horum omnium poena post hanc vitam ita pronuntiat: « Existimo, inquit, futurum, ut primi quidem cum aliorum scelerum, tum etiam Baptismi contempti pcenas luant: alii autem poenas quidem, sed leviores pendant, ut qui non tam animi pravitate, quam stultitia a Baptismo aberrarint: postremi denique nec coelesti gloria, nec suppliciis a justo judice afficiantux*, ut pote qui licet Baptismo consignati non fuerint, improbitate tamen careant, atque hanc jacturam passi potius fuerint, quam fecerint. Neque enim quisquis supplicio dignus non est, protinus honorem quoque meretur. Quemadmodum nec quisquis honore indignus est, statim etiam poenam promeretur. « Non negat hic sanctus Doctor, parvulos plecti poena damni, sed potius id fatetur, cum ait, eos esse coelesti honore indignos: negat autem eos plecti alia poena, qua; dicitur sensus, quoniam ea proprie improbitari debetur, qua illi carent.

S. Ambrosius, vel quisquis auctor fuit commentariorum in epistolas S. Pauli, qua; Ambrosii nomen ferunt, explicans cap. 5. ad Roman. scribit, non omnes in Adamo, tanquam in massa, peccasse, ct tamen paulo in inferius adjungit, neminem puniri morte secunda in gehenna, nisi eam sibi propriis malis actibus acquirat. Ubi cum fateatur, omnes peccasse, non potest negare omnes quoque pariter puniendos, nisi remissionem obtineant. Sed certum pccme genus ab illis removet qui nihil propriis actibus meruerunt. Illud autem poena; genus non potest esse aliud, nisi po;na sensus.

S. Augustinus lib. m. de libero arbitrio, cap. 23. « Dicunt, inquit, qualis in futuro, judicio deputabitur, cui nec inter justos locus est, quoniam nihil recte fecit; neque inter malos, quoniam nihil peccavit? quibus respondetur ad universitatis complexum et totius creatura), vel per locos, vel per tempora ordinatissimam connexionem non posse superfluo creari qualemcumque hominem, ubi solium arboris nullum superfluo creatur: sed sane superfluo quaeri de meritis ejus, qui nihil meruerit, non enim metuendum est, ne vita esse potuerit media quaedam inter recte factum atque peccatum, et sententia judicis media esse non possit, inter praemium, atque supplicium. »

Hanc sententiam S. Augustinus nusquam, quod ego quidem legerim, retractavit. Et tamen si hoc faciendum esse censuisset, habuit magnam occasionem, tum in t. lib. Retractationum, cap. 9. ubi diligenter examinat hos libros, tum in epist. 28. ad Hieronymum, ubi disputat de parte quadam hujus ipsius cap. 23. in quo habentur verba, quae paulo ante citavimus. Neque vero in his verbis sanctus Augustinus tribuit parvulis medium locum inter coelum et infernum, sed mediam sententiam inter praemium, quod debetur iis, qui propria voluntate boni aliquid meruerunt, et supplicium, quod iis debetur, qui propria voluntate poenam sibi ipsi pepererunt. Quare parvuli sine Baptismo decedentes non c-arebunt supplicio communi peccato originali et actuali, quibus amittitur gratia Dei, quas poena est carentia visionis divinae; sed liberi erunt ab ea pcena, quae propria est peccati actualis, quae poena igriis, sive sensus appellatur.

Rursus idem Augustinus lib. v. in Julianum, cap. 8. sic loquitur: « Ego autem non dico parvulos, sine Christi Baptismate molientes, tanta poena esse plectendos, ut eis non nasci potius expediret. » Et infra: «Quis dubitaverit parvulos non baptizatos in damnatione omnium levissima futuros? quae, qualis erit et quanta erit, quamvis definire non possim, non tamen audeo dicere, quod eis, ut nulli essent, quam ut ibi essent, potius expediret. »

Ex hoc loco Duo quaidam colligimus, qua) ad rem nostram multum pertinent. Habemus primum, non fuisse ausum sanctum Augustinum pronuntiare de parvulis morientibus sine Baptismo sententiam illam Domini: Melius erat ei, si natus non fuisset homo ille

cum tamen ea sententia de illis omnibus pronuntiari posse videatur, qui sempiterno igne in gehenna cruciantur. Deinde intelligiraus, S. Augustinum nunquam affirmare voluisse parvulos illos, in specie, torqueri poena sensus, sed tantum in genere poenam aliquam sustinere. Non enim dicit solum, se definire non posse, quanta sit ea poena, quod referri potuisset ad solam magnitudinem, sed ait: « Quoe, qualis, et quanta sit, definire non possum. » Qua) verba satis aperte indicant, de ipsa specie poena) Augustinum fuisse incertum. His accedit Petrus Lombardus cum omni schola Theologorum, qui in -4. sent. dist. 33. communi consensu docent, parvulos sine Baptismo morientes puniri apud inferos poena damni, non autem poena sensus, ac per hoc liberos esse omnino a supplicio ignis corporalis.

Prima ratio. Peccatum originis non tollit in homine ordinem naturalem, sed supernaturalem, conversionem videlicet ad Deum per donum gratia) supernaturale. Igitur a)quum est, ut poena peccati originalis sit privatio boni supernaturalis, qualis est carentia visionis Dei, non autem inflictio poena) sensibilis, qua) naturam ipsam laedit.

Secunda ratio. Propter habitualem carentiam virtutum, et habitualem pronitatem ad vitia, nemo puniri solet poena positiva, ac sensibili, sed solum propter culpam actualem, non enim suspenduntur a magistratu, qui carent habitu justitia;; vel qui proni sunt ad furta, sed qui re ipsa furantur: possunt tamen qui carent virtutibus, et c contrario proni sunt ad mala, rejici tanquam indigni ab aliqua dignitate adipiscenda. At peccatum originis est culpa solum habitualis; sunt enim infantes propter id peccatum habitualiter aversi a Deo, et habitualiter proni ad concupiscendum contra rationem; igitur rejici possunt tanquam indigni a coelesti beatitudine adeunda, non tamen puniri debent supplicio ignis, et sulphuris, qui sunt pomae sensibiles, ac positiva).

Tertia ratio. Propter originale peccatum non injungitur in Ecclesia hominibus baptizandis, quamvis adultis, ulla satisfactio po>- nalis; neque jubentur ejusmodi homines propter id peccatum, ullam animo tristitiam, doloremve concipere: igitur credibile est, nullum ei respondere sensibilem poenam in saeculo futuro, sed carentiam tantum, ut supra dictum est, beatitudinis sempiterna).

Respondetur ad objectiones contra doctrinam capitis superi ris

Sed objici possunt, ac solent, nec pauca, nec levia argumenta adversus ea, quse diximus cap. superiore.

Prima objectio, Matth. m. praecursor Domini de ipso Domino ita loquitur: Cujus ventilabrum in manu ejus, et permundabit arcam suem, et congregabit triticum in horreum suum, paleas autem comburet igni inextinguibili. Sed parvuli sine Raptismo decedentes non sunt grana in horreum inferenda, igitur paleae ignis inextinguibilis pabulum futurae.

Respondeo: haec parabola nihil omnino ad parvulos pertinet. Siquidem a^a nihil est aliud nisi Catholica Ecclesia, in qua sunt boni malis admixti, ut grana paleis, omnes tamen fideles, nulli infideles, ut sanctus Augustinus docet in libro contra Donatistas, post collationem cap. 10. parvuli sine Baptismo, non sunt in arca, ac per hoc neque inter frumenta, neque inter paleas numerantur.

Secunda objectio, Matth. m: Omnis arbor, quse non facit fructum bonum, excindetur, et in ignem mittetur. At parvuli fructum bonum non fecerunt, et plane inutiles in hoc mundo fuerunt; igiturexcisi in ignem mittentur.

Respondeo: loquitur Scriptura de adultis, qui fructum facere cum possent, minime fecerunt. Nam etiam arbores ante unam diem, vel alteram plantata; non mittuntur in ignem, etiamsi fructum non ferant..

Tertia objectio, Matth. xm: Sic erit in consummatione saeculi, exibunt Angeli, et separabunt malos de medio justorum, et mittent illos in caminum ignis. At parvuli sine Baptismo justi non sunt, sed mali et peccatores.

Respondeo: verba citata conclusio sunt parabola? de sagena missa in mare, bonos et malos pisces congregante. Porro sagena illa non mundum universum, sed Ecclesiam tantum significat, in qua sunt homines boni et mali, sed fideles et baptizati, ut S. Augustinus explicat lib. supra citato, contra Do¬

natistas, post collationem cap. 4. illa igitur verba; Separabunt malos de medio justorum, et mittent illos in caminum ignis, ad infantes non pertinent, qui in sagena Ecclesise nunquam fuerunt.

Quarta objectio, Matth. xxv: Omnibus qui a sinistris erunt, id est, omnibus malis dicetur: Ite maledicti in ignem aeternum. Judicium hoc sine dubio universale erit, igitur etiam parvuli adesse cogentur. Non erunt autem parvuli a dextris: nam alioqui regnum coelorum possiderent; erunt igitur a sinistris, et sententiam illam accipient: Ite maledicti in ignem aeternum.

Respondeo, judicium universale erit, et omnes omnino aderunt pusilli cum magnis, fideles cum infidelibus, justi cum peccatoribus. Sed non eadem forma omnes judicabuntur; in Evangelio autem Matth. xxv, solum describitur forma, qua judicabuntur ii, qui in Ecclesia sunt, atque ita hic locus ad parvulos non pertinet, qui in Ecclesia non sunt.

Describi vero solum formam judicii eorum, qui sunt in Ecclesia, perspicuum est, Primum ex Augustino libro citato contra Donatistas, cap. 4. et libro de fide et operibus, cap. 13. et in quaestionibus ad Dulcitium, quaest. 1.

Deinde ex ipsius Evangelii verbis; comparat enim Dominus bonos et malos ovibus et hoedis qui in eodem grege ejusdem pastoris numerantur. Constat autem gregem unius pastoris nihil esse aliud nisi Ecclesiam, in qua sunt boni et mali, sed Christiani. Infideles enim lupis potius, e.t canibus quam hoedis in Scripturis comparari solent. Illa etiam ratio aeterni supplicii: Esurivi enim et nondedistis mihi manducare, ete, satis aperte indicat, istam judicii formam ad solos fideles esse referendam, quippe qui non arguuntur, quod rectam fidem non habuerint, sed quod opera fidei non ostenderint.

Denique cum Evangelium ad solos fideles pertineat, neque enim fidem habent Evangelio, nisi fideles: non erat opus in Evangelio describere formam, qua judicabuntur infideles, sed satis fuit in genere dixisse: Qui non crediderit, condemnabitur. Mare, ult. Et: Qui incredulus est filio, non videbit vitam. Joan. m.Et de parvulis: Unius delicto in omnes in condemnationem. Rom. v..

At, inquies, S. Augustinus ser. 14. de verbis Apostoli, ex hoc loco Matth. xxv. probat adversus Pelagianos, parvulos sine Baptismo defunctos, ituros in ignem aeternum, eo quod ad sinistram pertineant, cum in dextera nulli sint nisi justi, et nullus sit tertius locus praeter dexteram et sinistram. Respondeo: ex loco Evangelii Matth. xxv. tantum colligitur, ut diximus, forma in specie, qua judicabuntur mali Catholici: tamen potest etiam colligi, omnes omnino peccatores futuros in sinistra, et sententiam damnationis accepturos. Nam judicium universale erit, et mali Catholici ideo erunt in sinistra, quia ibi erunt daemones et infideles, et omnes operarii iniquitatis. Sic enim legimus Lue. xil. Quod si dixerit servus ille in corde suo, moram facit Dominus meus venire, et ceperit percutere servos et ancillas, edere et bibere, et inebriari, veniet Dominus servi illius in die qua non sperat, et hora (qua nescit, et dividet eum, partemque ejus cum infidelibus ponet. Atque hoc solum probare volebat S. Augustinus in serm. 14. de verbis Apostoli, nimirum parvulos non habituros vitam aeternam, sed futuros in sinistra, et damnandos.

Itaque cum dicit, eos ituros in ignem alternum, accipit ignem aeternum pro loco inferni, ubi est ignis alternus, sive pro damnatione, non autem proprie pro certa poenaj specie, sive qualitate, nam disertis verbis lib. 5. in Julianum, cap. 8. scripsit, se definire non posse qualis, et quanta sit futura poena, qua plectentur parvuli, sine Baptismo Christi morientes.

Quinta objectio, Apocalvp. 20: lteatus et sanctus, qui habet partem in resurrectione prima: in his secunda mors non hcibct potestatem. Et infra, ut etiam cap. xxi, Mors secunda dicitur esse stagnum ignis, et sulphuris. At parvuli non habent partem in resurrectione prima: igitur in eis potestatem habet mors secunda, quae est, ut diximus, stagnum ignis et sulphuris. Rursus in eodem cap. 20. describitur universale judicium, in quo judicabuntur omnes, pusilli et magni, secundum opera ipsorum, et tandem concluditur his verbis: Qui non est inventus in libro vitee scriptus, missus est in stagnum ignis. Certum autem est, parvulos in peccato originali defunctos, non esse in libro vita? scriptos.

Respondeo: posset fortasse responderi, in his locis Scripturam non loqui nisi de adul¬

tis, qui secundum opera propria judicandi erunt. Nam in eodem cap. xx. scriptum est: Et libri aperti sunt, et judicari sunt mortui ex his, quae scripta erant in libris, secundum opera ipsorum. Et cap xxi. declarat Scriptura, qui sint mittendi in stagnum ignis, et ait: Timidis, et incredulis, et exeeratis, et homicidis, et fornicatoribus, et veneficis, et idololatris, et omnibus mendacibus, pars illorum erit in stagno ardenti igne et sulphure, quod est mors secunda. Sed certe probabilius est, sententias istas esse generales. Namideo in cap. 20. dicitur, pusillos et magnos stetisse ante thronum judicandos; et undique mortuos esse advocatos; et propositio illa: (i Qui non est inventus in libro vitae scriptus, etc. » ad praedestinationem aeternam pertinet, qua: non minus infantes, quam adultos complectitur.

Denique sanctus Augustinus in lib. vi. in Julianum, cap. 4. docet, parvulos etiam judicandos in die judicii, secundum ea quae gesserunt in corpore juxta illud Apostoli ii. ad Corinth. v: Ut referat unusquisque sicut gessit, sive bonum, sive malum. Nam sicut ad baptizatos pertinet, quod crediderunt per alios, ita ad non baptizatos pertinet, quod peccaverunt per alium.

Potest igitur responderi, parvulos quidem judicandos esse secundum opera ipsorum, nam etiamsi nihil egerint propria voluntate, tamen per Adamum, et in Adamo peccaverunt, ct ideo mittendos esse in stagnum ignis, hoc est, in locum, ubi est ignis, nec tamen inflammandos illo igne, aut cruciandos, vel quod sint in parte altiore ejus loci, vel quod ignis vim habeat eos detinendi, non tamen urendi. Siquidem ignis post diem judicii non habebit vim urendi, nisi ut instrumentum divin» justitiae, et propterea alios magis, alios minus, alios etiam nihil laedet.

Sexta objectio ex symbolo Athanasii: a Omnes homines resurgere habent cum corporibus suis, et reddituri sunt de factis propriisrationem, et qui bona egerunt, ibunt in vitam aeternam, qui vero mala in ignem aeternum. »

Respondeo, omnes quidem resurgent, etiam parvuli, cum corporibus suis, et reddent de factis propriis rationem, sed parvuli facile se expedient; dicent enim se nihil habere propriorum factorum. Nihil enim boni vel mali, etiam Apostolo teste ad Rom. ix.

Chapter 81 of 93