Caput XIII. De miseriis natur x humanae, quae exttinsecus accedunt
Explicuimus breviter eas miserias, quae in homine ex ipso homine oriuntur: nunc de illis dicendum est, quae extrinsecus accedunt.
Prima et summa est, quod homines post peccatum primi parentis, Deum iratum et inimicum habent: Nascimur enim omnes (ut Apostolus ait ad Ephes. n.) filii irae. Si autem Deus contra nos est, quis pro nobis esse audebit? Et quid mirum, si armatur orbis terrae contra hominem, cum inimicus homini sit, qui fecit coelum et terram? Secunda est, quod traditi sumus in potestate principis tenebrarum, qui quidem multorum etiam parvulorum corpora invadit, eosque miserabiliter vexat et cruciat. Omnium autem mentes sollicitat ad peccatum, et mille nocendi artes habens, die noctuque tanquam leo rugiens circuit quaerens quem devoret. Contra milleformes (inquit Augustinus lib. xxn. de Civit. Dei cap. 22.) daemonum incursus quis innocentia sua fidit? quandoquidem ne quis fideret, etiam parvulos baptizatos, quibus certe nihil est innocentius, aliquando sic vexant, ut in eis maxime, Deo sinente, ista monstretur hujus vitae flenda calamitas.
Tertia est, quod homo homini hostis crudelissimus et immanissimus, omni loco et tempore insidiatur. Quis enim explicet, quanta patiantur homines ab hostibus, a pyratis, a latronibus? nonne ab eis et depredatio, et captivitas, et vincula, et carcer, et exilium, et cruciatus, et amputatio membrorum, et privatio sensuum, et oppressio corporis ad obscoenam libidinem opprimentis explendam, et alia multa horrenda sa3pe contingunt?
Quarta est inobedientia animantium rationis expertium; praeposuit enim initio Deus hominem bestiis terrae, volatilibus coeli, et piscibus maris, ut Scriptura loquitur Gen. i. et certe si primus homo ab imperio Dei non recessisset, omnia animantia hominis imperio facile paruissent. Nunc vero retinet quidam homo principatum in bestias, eisque jure suo ad sua commoda uti potest: sed liberam exeeutionem propter peccatum ami-
sit. Detrectant enim imperium, siepe etiam in ipsum Dominum suum insurgunt, neque nisi magna industria ct labore subjiciuntur; quemadmodum principes regunt aliquando populos rebelles, et domini mancipia fugitiva.
Significavit hoc Deus Genes, ix illis verbis ad Noe: Terror vester ac tremor sit super omnia animantia terne, et super omnes volucres cceli, et cuncta quie moventur in terra. Quo loco verba illa, terror ac tremor, indicant, in statu innocentiae fuisse pacificum imperium; post peccatum autem, futurum violentum atque terribile. Observat autem S. August. loco citato, non solum multa homines pati ab agrestium bestiarum et ferarum, vel tantummodo molestis, vel etiam mortiferis morsibus: verum etiam interdum a mansuetis et domesticis animalibus: propter rabiem enim, qua; contingit ex rabido cane, fit, ut. blanda et amica suo Domino bestia nonnunquam vehementius et amarius, quam leones draconesque metuatur.
Quinta est calamitas, qme e cmlo, terra, mari, non raro accidere solet. Nam vix dici potest, quanta ea detrimenta sint, qua; contingunt hominum generi, ut ejusdem Augustini verbis utar, ab sestibus et frigoribus, tempestatibus, imbribus, alluvionibus, coruscatione, tonitru, grandine, fulmine, motibus hiatibusque terrarum, oppressionibus ruinarum, eruptionibus ignium, a tot venenis fruticum, aquarum, aurarum. Qua; mala patiuntur navigantes? qua; terrena itinera gradientes? qure hortorum agrorumque cultores? quot et quanti a coelo et terra, vel perniciosis animalibus casus timentur agrorum fructibus? solent tamen de frumentis tandem collectis et reconditis esse securi. Sed quibusdam, quod novimus, proventum optimum frumentorum, fluvius improvisus, de horreis ejecit atque abstulit.
Sexta est, qua; nulla ratione praevideri potest aerumna casuum fortuitorum, quae sicut in statu innocentiae locum nullum habuisset, ita post peccatum undique occurrit: « Quis ambulat, inquit Augustinus, ubicumque non inopinatis subjacens casibus? de foro quidam rediens domum sanis pedibus suis, cecidit, pedem fregit, et ex illo vulnere finivit hanc vitam. Quid videtur sedente securius? de sella, in qua sedebat, cecidit Heli sacerdos et mortuus est. » Haec Augustinus. Quibus
uddi possent multa similia, quae leguntur »pud Valerium lib. ix. cap. 12. et Plinium lib. vn. cap. 7 et 53.
Chapter 90 of 93