Skip to the text

Caput I. Varias sententiae de poena peccati originalis post hanc vitam

Restat ultima disputatio de malis consequentibus originale peccatum; quorum alia patiuntur homines, si in infantia, peccato nondum remisso, forte rapiantur; alia tolerare coguntur, si diutius hanc vitam ducant, sive peccatum dimissum fuerit, sive non fuerit. Ac, ut incipiamus ab iis qui sine.Baptismo in infantia de hac vita decedunt, neque reatum alium secum ferunt, nisi peccati originalis, quinque numerantur sententiae de supplicio ejusmodi infantium, quae paulatim a summa lenitate ad summam severitatem descendunt.

Prima sententia eorum fuit, qui regnum coelorum infantibus non baptizatis promittere audebant, etiamsi non negarent eos in peccato originali conceptos et natos. Ita sensit quidam Vincentius, quem refellit sanctus Augustinus in lib. i. de origine animae cap. 9. et lib. m. cap. 13. In euradem errorem incidit nostro saeculo Zwinglius in declarat. de pec. orig. ad Urbanum Rhegium, ubi docet, probabile esse, per Christum universam naturam humanam ita esse restitutam, ut etiam filii infidelium sine Baptismo decedentes salventur. Id autem non solum probabile, sed etiam certum esse de filiis fidelium: quem errorem, quod attinet ad fi¬

lios fidelium, sequuntur multi sectariorum, ut Bucerus, Martyr, Calvinus, quos refutavimus in libro de Baptismo cap. A.

Altera sententia paulo quidem minus liberalis, sed tamen valde mitis, fuit eorum, qui parvulos non baptizatos excludebant a regno ccelorum, et vita beata Sanctis promissa. Tamen eis dabant vitam ajternam et naturalem beatitudinem sine ulla molestia, aut dolore, extra regnum beatorum, et procula carcere damnatorum, hoc est, in loco medio inter gehennam et coelum, qualis locus vix potest fingi alius quam terree convexum. Ita sensisse olim Pelagianos docet S. Augustinus in lib. de haeresibus cap. 88: « Nam, inquit, etiamsi non baptizentur, promittunt eis extra regnum quidem Dei, sed tamen aeternam et beatam quamdam vitam suam. »

Quod autem per regnum Dei intelligat Augustinus non solum domum coelestem, sed etiam visionem Dei, et quod Pelagiani non promiserint parvulis non baptizatis vitam aeternam supernaturalem, qum consistit in visione Dei, sed solum vitam aeternam, sive beatitudinem naturalem, perspicuum est ex lib. v. in Julianum cap. 8. ubi, Augustino teste, Pelagiani alienabant parvulos non baptizatos a vita Dei cum alienarent a regno Dei. Quid est autem vita Dei, nisi visio Dei? Sed neque ipsum regnum coelorum in Scripturis aliud significat, nisi felicitatem aeternam, quae in Dei visione consistit, juxta illud: Angeli eorum in coelis semper vident faciem patris mei. qui in coelis est, Matth.

Chapter 78 of 93