Skip to the text

Caput XIV. Ostenditur contra Pelagianos concupiscentiam esse malam

De miseria humanae vitee, quam his quinque capitibus exposuimus, controversia cum Pelagianis duplex est. Altera an sint vere mala illa omnia, qua; nos inter miserias numeravimus. Altera an sint in homine ex merito peccati, an ex conditione naturae. Pelagiani enim qui peccatum originale negabant, aliqua ex iis, quae nos inter calamitates et vitia numeravimus, pracipue vero concupiscentiam carnis, inter naturae bona numerabant. Alia, mala quidem, sed naturalia esse dicebant.

Adversus hunc errorem pugnat acerrime S. Augustinus in lib. de peccato originali a c. 34. usque ad 39. in libris duobus de nuptiis et concupiscentia, in i. lib. contra duas epistolas Pelagianorum cap. 15. et tribus seq. lib. hi. contra Julian. cap. 6. et seq. et totis libris iv. et v. contra cuftidem Julian. Nos Augustinum sequentes demonstrabimus primum concupiscentiam, qualis in nobis est, vere esse malam, et vitium natura;, non bonum natura; nominandam. Deinde tum ipsam concupiscentiam, tum cmtera mala supra explicata, ex peccato nata esse, non ex conditione natura;.

Igitur concupiscentiam esse malam. Primo docet Apostolus ad Rom. n. cum ait: Malum adjacet mihi, perficere autem bonum non invenio. Ubi per malum adjacens nihil aliud intelligi potest, nisi concupiscentia carnis; nam illud idem malum in eodem capite, idem Apostolus vocat legem membrorum, et legem peccati repugnantem legi mentis. At si concupiscentia esset bonum natura;, quomodo ab Apostolo malum nominaretur?

Secundo, idem Apostolus in priore ad Cor. cap. 7.: Qui non se continent, nubant; melius est enim nubere quam uri. Et rursus admonens conjugatos ut propter orationem ad tempus et ex consensu contineant, et rursus propter tentationis periculum revertantur in

id ipsum: Hoc, inquit, dico secundum indulgentiam, non secundum imperium. Ubi S. Apo* stolus satis aperte declarat conjugium datum esse a Deo in remedium concupiscentia;, et indulgentia opus esse; cum opus conjugii exercetur non amore prolis, sed ad satisfaciendum concupiscentia;, sive, ut Ambrosius loquitur, non amore posteritatis, sed ardore libidinis: at certe remedio et indulgentia non egent res bonae, sed malse.

Tertio, idem Apostolus I Corinth. ix. castigat corpus suum, et in servitutem redigit, et ii. Corinth. xn. ter Dominum rogat ut auferatur a se stimulus carnis. At quod tantus Apostolus ita vehementer oppugnat, et precibus apud Deum, et asperitate vita; in se, sine dubio malum est, et eo carrere bonum.

Quarto, idem Apostolus ad Galat. v. dicit carnem concupiscere adversus spiritum, spiritum autem adversus carnem. At concupiscentiam spiritus bonam esse, testantur opera ejus, qua; ibidem enumerantur, charitas, gaudium, pax, etc.; igitur malam esse necesse est concupiscentiam carnis, qua; concupiscentia; spiritus adversatur. Ut interira omittam, quod cum ejus fructus, qui in eodem loco notantur, mali sint, non potest ipsa non esse mala, juxta doctrinam Domini, Matth. vn.: Non potest arbor bona malos fructus facere.

Quinto, Apostolus Joannes in epist. T. cap. 2. concupiscentiam dicit non esse ex Patre, sed ex mundo. Quomodo autem bonum est, quod non est a Deo, a quo est omne bonum?

Sexto, concupiscentia carnis eget frarno, alioqui fertur immoderate in omnia flagitia: at fraenum non ipsa sibi adhibet, sed a ratione illi imponitur, igitur ipsa ex se immoderata, ac per hoc mala et vitiosa est.

Septimo, propter istam concupiscentiam omnis concubitus, etiam leg'itimus cum uxore, vitat aspectum, et nisi in latebris, vel in tenebris nunquam peragitur. At propter bona nemo erubescit, nemo tenebras quaerit. Igitur concupiscentia sine dubitatione est mala, vide Augustinum lib. 14. de Civitate Dei, cap. 17. et sequent.

Octavo, malum est, ut inferiora superioribus reluctentur. Id enim contra aequitatem et rectam rationem est. At propter concupiscentiam pars animae inferior superiori, id est, rationi repugnat, legi mentis non

patet, spiritui adversatur. Quis igitur ambigat, an ea mala sit appellanda?

Nono, accedant testimonia Patrum, quo* Augustinus citat lib. ii. in Julian. Cypriani, Ambrosii, Hilarii, Hieronymi, Chrysostomi, qui malam esse concupiscentiam uno ore confirmant.

Decimo, accedant testimonia ethnicorum. Nam Augustinus lib. xiv. de Civit. Dei cap. 19. et lib. iv. in Julian. cap. 12. Tullium adducit in iii. lib. de Republica dicentem, iracundiam et libidinem vitiosas esse animi partes. Clemens quoque Alexandrinus in tertio Stromatum Platonem citat, in primo de Republica dicentem, corporis voluptatem sapientia; repugnare, et esse dominam saevissimam, a qua felicissimum sit posse liberari; similia ex Archita Tarentino, et Sophocle recitat M. Tullius in dialog. de senectute, et inter alia scribit, nullam capitaliorem pestem quam voluptatem corporis hominibus a natura datam.

Chapter 91 of 93