Caput VI. Refellitur tertia opinio, et asseritur, probabile esse, parvulos non baptizatos passuros interiorem animi dolorem, quamvis mitissimum
Restat ad extremum, ut excutiamus opinionem tertiam et quartam, quarum prior parvulos eximebat ab omni dolore tum interno tum externo; posterior internum eis relinquebat, ab externo penitus liberabat, et quidem prior probabilis est propter auctoritatem S. Thom. S. Bonaventurae, et aliorum multorum illustrium Theologorum. Sed posterior probabilior nobis videtur propter auctoritatem sanctorum Patrum, Augustini Fulgentii, Gregorii, et aliorum, quos nonnulli etiam Scholasticorum Theologorum secuti sunt.
Dicimus igitur parvulos sine Baptismo decedeptes dolorem animi habituros, quod inlelligent se beatitudine privatos, a consortio piorum fratrum et parentum alienos, in carcerem inferni detrusos, et in tenebris perpetuis vitam acturos.
Caeterum hunc dolorem in eis levissimum, mitissimumque multis de causis futurum. Tum quod dispositionem ad beatitudinem non nisi remotissimam habuerint. Tum, quod intelligent non propria negligentia se tantum bonum amisisse, unde etiam verme conscientia: carebunt. Tum, quod delicias, neque coelestes, neque terrenas unquam gustavexint. Facile enim iis bonis caremus, quibus nunquam assuevimus. Tum denique,
quod videbunt plurimos esse in eodem gehennae carcere se multo infelieiores, ad quorum sortem ipsi quoque pertinere potuissent, si diutius sibi vivere contigisset; quare S. Augustinus multis in locis affirmat, parvulos sine Baptismo decedentes in damnatione omnium mitissima futuros. Vide lib. i. de pec. mer. et remiss. cap. 16. in Enchir. cap. 93. et lib. v. in Julian. cap. 8. Sed adfei-amus testimonia Patrum, ad probandum parvulos non vacat ui-os omni dolore animi.
Primum testimonium est sancti Augustini lib. i. de orig. animae, cap. 9. « Parvulis non baptizatis nemo pi’omittat quietis aut felicitatis cujuslibet, atque ubilibet, inter damnationem regnumque coelorum, quasi medium locum, etc. » Negat hoc loco sanctus Augustinus, parvulos habet’0 locum ullum quietis, aut felicitatis cujuslibet. At si nullo omnino dolore, nulla tristitia tangerentur nec interna, nec externa, neque corporis, neque animi, certe magna et perfecta quiete frucrentur.
Secundum testimonium ejusdem Augustini in epist. 106. ad Paulinum: « Nempe fatebuntur parvulos non baptizatos, quamlibet tolerabilius omnibus, qui etiam propina peccata committunt, tamen seterna morte mulctari. » At vox illa, « tolerabilius », manifeste requirit ut parvuli aliquid habeant poenale tolei-andum; non dicitur autem tolerare, nisi qui sentit dolorem et labor'al in perfei'endo.
Tertium testimonium ejusdem, lib. vi. in Julian. cap. 4. ultra medium, ubi probat parvulis esse malum, non intrare in regnum Dei, et ipsos de hac re dolere: « Si hoc, inquit, eis non erit malum, non ergo amabant regnum Dei tot innocentes imagines Dei. Si autem amabunt, et tantum amabunt, quantum innocentes amat‘e debent regnum ejus, a quo ad ipsius imaginem creantur, nihil ne mali de hac sepai’atione patientur? » addit etiam idem Augustinus lib. v. in Julian. cap. 8. parvulis poenam esse futuram, quod separabuntur a consortio pioi'um parentum. At cci-te separai-i a re, qua; diligitur, necessario dolorem affert.
Quai-tum testimonium ejusdem Augustini est in epist. 28. ad Hieronymum, in serra. 14. de verb. Apost. et alibi, ubi docet, parvulos in inferno poenam, vel supplicium esse passuros; qua; nomina vixintelligi possunt sine aliquo dolore.
Quintum testimonium est S. Fulgentii in
lib. de fide ad Petrum, cap. 3. qui dicit, parvulos sine Baptismo decedentes, interminabilia gehenna; sustinere supplicia, at supplicium sine dolore esse non solet.
Sextum estS. Gregorii lib. ix. moral. cap. 16. ubi non semel repetit parvulos perpetua gehenna; tormenta percipere; quis autem tormentum sine dolore esse concedat?
Septimum est Cypriani, sive quicumque fuit auctor, in serm. de ratione circumcisionis, ubi loquens de poena peccati originalis post mortem: « Supererat, inquit, post mortem carnis, anima; labor et afflictio Spiritus », quid clarius?
Ad haec testimonia accedit, quod nullus hactenus eorum, qui contra sentiunt, congruentem rationem reddere potuit, cur intantes non tristentur dum cogitant, se coelesti felicitate privatos, et in carcerem inferni esse detrusos. Aliqui veterum Scholasti crutn dixerunt, parvulos illos propterea dolorem nullum percepturos ex amissione beatitudinis, quod ignorabunt omnino eam se amisisse, cum id nisi per fidem cognosci non possit, et ipsi fidem nunquam habuerint; hanc rationem approbat S. Thom. in qua;st. o. de malo, art. 3. Sedeamdem reprehendit in 2. Sent. dist. 33. qumst. 2. art. 3. Defendit quidem eam Durandus in eamdem distin. ctionem ejusdem libri scribens.
Ceterum, S. Thomse (ut dixi) et S. Bonavent. in 2. Senten. scribentibus, aliisque viris doctis jure non placuit: nam si ea ratio aliquid efficeret, sequeretur, barbaros adultos, qui multa et gravissima peccata ad unum illud originale addiderunt, non habituros dolorem de amissa beatitudine; quandoquidem in hac vita de ea beatitudine, vel de Christo nihil unquam audierunt. Cognoscent igitur esse aliquam beatitudinem, et eam se amisisse, quia cognoscent naturam suam, et in ea naturale desiderium summi boni adipiscendi ab auctore naturte insertum esse non ignorabunt: nam, ut loquitur sanctus Augustinus lib. i. Confess. cap. i. fecit nos Deus ad se, et inquietum est cor nostrum, donec requiescat in ipso. Itaque hac inquieti cordis tristitia homines illi vacaro non poterunt.
Deinde nonne in die judicii palam aspicient multos sui generis, et fortasse parentes et fratres in ccelum cum ingenti gloria ascendere? nonne in eodem judicio, ut justus Deus ab omnibus comprobetur, ratio manifesta erit, tum proemii, tum supplicii om¬
nium hominum? « Tunc enim illuminabuntur abscondita tenebrarum, et manifesta erunt consilia cordium, » ut Apostolus scribit I. ad Corinth. iv. vide S. Thom. in 4. Sent. distinet. 43. quaest. 1. art. 3. quiestiuncula 2. ubi docet, in judicio omnibus notam esse futuram, tum sententiam suam, et alimim, tum etiam rationem et causam ejus sententia;.
Quod autem Durandus respondet ad judicium proprie non pertinere parvulos, sed solum adultos, qui actualia peccata committunt, repugnat Apostolo, qui ad Itom. v. dicit: Unius delicto in omnes homines in condemnationem. Neque enim condemnatur, qui non judicatur. Repugnat symbolo Athanasii, in quo dicitur, omnes homines resurrecturos, et reddituros judici rationem. Repugnat Augustino, qui serm. 14. de verbis Apostoli dicit, parvulos resurrecturos ad judicium, et judicandos.
Hac igitur ratione explosa, S. Bonavent. aliam excogitavit, scribit enim homines illos simul consideraturos beatitudinem, quam amiserunt; et poenas aliorum damnatorum, quas evaserunt; et quanquam prior consideratio dolorem, posterior gaudium adferre possit, tamen ita unam temperandam per aliam, ut consideratio amissa; beatitudinis, impeditura sit gaudium de evasione poenarum, et consideratio evasionis poenarum, impeditura sit dolorem de privatione beatitudinis, atque ita futurum, ut illi neque tristentur unquam, neque laetentur.
Sed haec etiam i’alio non plene satisfecisse videtur, nam si res ita se haberet, viderentur homines illi redacti ad naturam rerum non sententiam. Et sane, probabilius diceretur, eos non simul, sed pervices consideraturos, nunc amissam beatitudinem, nunc liberationem a gravioribus malis, atque eadem ratione, nunc tristes, nunc laetos futuros, aut certe considerationem poenarum quas evaserunt, non penitus sublaturam, sed ex parte mitigatuiam tristitiam, quam secum consideratio amissa; felicitatis adferre.
S. Thomas aliam rationem adducit, nimirum homines illos, ideo nulla tristitia esse afficiendos, quod probe intellecturi sint, nullam se proportionem ad eam beatitudinem unquam habuisse, cum nec habuerint gratiam, nec usum liberi arbitrii. Non enim tristantur qui recto judicio utuntur, si eo bono careant^ ad quod nulla ratione inveniuntur idonei.
Verum neque ia lmc ratione mens humana penitus acquiescit. Nam tametsi nunquam in se parvuli decedentes sine Baptismo proportionem habuerint ad beatitudinem, tamen habuerunt in primo parente, et cognoscent, ut ostendimus, se primi parentis culpa tantum bonum perdidisse.
Itichardus in eamdem distinctionem 33. lib. ii. Sententiarum scribens, cum videret pnedictas rationes non plene satisfacere, addidit quartam atque ait, quod parvuli cognoscant se beatitudine excidisse, et tamen non inde tristentur, fieri singulari Dei providentia, qui dolorem ab eorum animis removet.
Sed hiec ratio nihilo videtur esse melior cteteris, nam cum Deus non impediat, quo minus parvuli in hac vita patiantur dolores, qui sequuntur ex amissione justitias originalis, cur impediret dolorem, qui post mortem naturaliter consequelur cognitionem amissas beatitudinis? Si enim ulla causa esset impediendi hunc dolorem, illa sine dubio esset, quia non merentur parvuli ejusmodi dolorem, cum nihil mali, propria voluntate commiserint, at eadem ratione impedire deberet Deus tot mala, qua: nunc parvuli patiuntur.
Chapter 83 of 93