Skip to the text

Caput XII. De miseriis hominum quoad corpus

Jam vero corporales miseriae in hac lacrymarum valle, plane innumerabiles sunt, quae tamen nullae fuissent, nisi peccatum eis aditum patefecisset.

Primum, tot sunt morborum genera, ut nec libris medicorum omnia comprehensa sint.

Deinde, in eorum pluribus ac plane omnibus etiam ipsa adjumenta et medicamenta, tormenta sunt, inedia, pharmaca, sectiones, ustiones, ut multi saepe levius malum aestiment morbum, quam medicinam.

Tertio, inopia cibi ac potus ad quantam rabiem homines interdum adducant; multa et in sacris et in profanis auctoribus exempla declarant: « Nonne, inquit Augustinus lib. xxii. de Civ. Dei cap. 22, ad hoc perduxit sitientes homines ardor immanis, ut utinam quoque humanam, vel etiam suam biberent? nonne ad hoc fames, ut a carnibus hominum abstinere se non possent, nec inventos homines mortuos, sed propter hoc a se occisos, nec quoslibet alienos, verum etiam filios matres incredibili crudelitate, quam rabida esuries faciebat, absumerent? »

Quarto, ad inopiam arcendam tantus est labor necessarius, ut Scriptura primo homini dictum fuisse testatur: In sudore vultus tui vescetds pane tuo, Gen. m. Et rursum alio loco propter eamdem causam, ita dicitur homo nasci ad laborem, quasi ad proprium quoddam munus, ut avis nascitur ad volatum, Job v. Itaque sicut miseria morbi per aliam miseriam sa;pe graviorem, id est, per medicamenta pellitur: sic etiam malum inopise per malum laboris, nec brevius, nec levius temperatur. Non erat difficile Deo, qui pascit aves coeli, etiamsi non sciant, neque metant, neque congregent in horrea, efficere, ut homines etiam sine labore victum qua;rerent;

sed voluit in pcenam peccati, ut homines « a poenali exitio, » ut loquitur Augustinus loc. not. « non nisi poenali eruerentur auxilio. »

Quinto accedit brevitas vitae. Nam cum homines ad scientiam rerum, quae propria est hominis operatio, non nisi longo tempore, magnoque labore perveniant, aequum esse videbatur, ut diutissime viverent, alioqui futurum erat, ut pene nulli finem sibi proprium et naturalem attingerent. Contra tamen vita hominis brevissima est. Plurimi enim ante decedunt, quam ad maturitatem venire coeperint, et qui longissime vivunt, ad aetatem cervorum, et cornicum minime perveniunt.

Quare non defuerunt ex ethnicis, qui de natura quererentur, quod longiorem vitam cornicibus, quam hominibus dedisset. Alius tunc vitam relinquere se dicebat, cum discere, et vitam hominis propriam agere inciperet. Alius librum suum ab illis verbis exorditur: « Ars longa, vita brevis, » quasi dicere vellet, non recte agi cum natura humana, quae propter vitae brevitatem artes sibi proprias assequi non potest. Scriptura etiam divina non tacet, vitam hominum esse brevissimam. » Homo natus de muliere (inquit Job cap. 14.) brevi vivens tempore, repletur multis miseriis, qui quasi flos egreditur et conteritur, et fugit velut umbra. Isaias vero Propheta cap. 40. et Apostolus Petrus in epist. 1. cap. 1. hominem foeno comparare non dubitarunt, quod ad primum solis radium siccatur et cadit.

Accedit postremo timor continuus imminentis mortis. Nam tametsi vita humana amara est valde, tamen adhuc amarior esse videtur interitus: Siccine separat, aiebat ille, amara mors. Et Apostolus ii. ad Cor. v.: Ingemiscimus, inquit, gravati, eo quod nolumus expoliari, sed supervestiri, ut absorbeatur quod mortale est a vita. Et ad Hebr. n. dicit, Christum per mortem suam destruxisse eum, qui habebat mortis imperium, id est, diabolum, ut liberaret eos, qui timore mortis, per totam vitam obnoxii erant servituti. Animus certe immortalis; et qui naturalis forma corporis est, sine dubio corpus immortale desiderat. Proinde mors inimica naturae, et omnium terribilium extremum recte nominata est.

Chapter 89 of 93