Skip to the text

Caput IX. Enumerantur morbi sive vulnera mentis humanae

Ut igitur a prima animi nostri parte incipiamus, in intelligentia, seu mente humana, plurima sunt vulnera. Primum est ignorantia rerum necessariarum in infantibus tanta, quanta et in bestiis quidem cernitur. S. Augustinus lib. i. de peccat, merit. et remiss. cap. 38: « Multorum, inquit, pecorum, pulli etiam minutissimi matres agnoscunt, nec sugendis uberibus cura et ope admoventur aliena, sed ea ipsi in maternis corporibus loco abdito posita mirabili facilitate noverunt. Contra, homini nato, nisi opere nutrientis admotis labiis papillae uberis ingerantur, nec ubi sint sentiunt, et juxta se jacentibus mammis magis possunt esurientes flere, quam fugere.

Secundum est fatuitas, cum qua nonnulli nascuntur; nullum enim est animal, quod ita nascatur destitutum omnino ab omni operatione naturae suae propria, ut hominum aliqui nascuntur. S. Augustinus deplorans hanc miseriam in epist. 28. ad Hieronymum: « Tam tardi, inquit, nonnulli sunt et obliviosi, ut ne prima quidem discere litterarum elmenta po- ' tuerint. Quidam vero tantae sunt fatuitatis,

ut non multum a pecoribus differant, quos moriones vulgo nominant. »

Tertium est difficultas discendi, nam sine labore ignoramur, cum labore discimus. Tamque altera dices suas in quorumdam mentibus ignorantia jecit, ut malint illi semper in tenebris ignorantiae vivere, quam tantum laboris, quantum ad discendum necessarium esse vident, omnino subire. Sanctus Augustinus lib. xxii. de civit. Dei, cap. 22:

« Quid, inquit, aliud indicat horrenda quaedam profunditas ignorantiae, ex qua omnis error existit, qui omnes filios Adam tenebroso quodam sinu suscipit, ut homo ab illo liberari sine labore, dolore, timore non possit. »

Quartum est ignoratio ultimi finis, ut cujus adeptione tota hominis beatitudo consistit; non enim solum ignorant omnes homines, nisi divinitus adjuventur, finem supernaturalem, sed etiam maxima pars hominum ab ipso naturali fine intelligendo aiberrat. Cujus rei testes esse possunt tam diversae philosophorum sententiae de summo bono. De quibus vide S. August, lib. xix. de civit. Dei, cap. i. et seq. Quid autem miserius fingi potest, quam ignoratio proprii finis, id est, veri ac summi boni?

Quintum est ignoratio mediorum ad finem, id est, earum rerum, per quas ad bonam beatamque vitam perveniri potest. Nemo est enim tam prudens, qui non saepenumero dubitet, haesitet, caecutiat in deliberatione rerum agendarum, ac praesertim circa locum, tempus, modum, aliasque i’erum circumstantias: « Cogitationes enim mortalium timidae et incertae providentiae nostrae, » inquit Sapiens cap. ix.

Sextum est difficultas intelligendi naturas rerum. Nam cum hominis proprium munus esse videatur contemplari res omnes, et ex earum cognitione ad conditoris cognitionem ascendere, et insitum sit homini a natura incredibile sciendi desiderium; unde est illud Philosophi in i libro Metaphisic: «Omnes homines natura scire desiderant», et illud M. Tulli, in i. Tusculan.: «Natura inest mentibus nostris insatiabilis quaedam cupiditas veri videndi »: tamen tanta est imbecillitas mentis humanae, ut ne fornicae quidem naturam perfecte noverit, ut S. Basilius scribit in epistola 168. ad Eunomium. Itaque vere dixit Ecclesiastes cap. i: Cunctae res difficiles, non potest eas homo explicare sermone. Et cap. iii: Mundum tradidit disputatoini eorum, ut non inveniat homo opus *, quod operatus est Deus ab initio usque ad finem. Quam autem obscuram ac tenuem de Deo notionem acquirere possit humanum studium, testantur tot monstrosae opiniones Ethnicorum, de natura Dei, qui eo usque progressi sunt, ut etiam coepis et alliis divinitatem dare non dubitaverint.

Septimum est ignoratio propriae mentis. Nam caeterae mentes, angelicae videlicet, se ipsae perfecte norunt: mens vero humana nihil minus quam seipsa cognoscit; nec solum naturam suam, sed etiam opera sua ignorat. Hinc sanctus ille propheta ingemiscens clamat in Psal. xviii: Delicta quis intelliyit? ab occultis meis munda me Domine (1)> incredibilis plane est infelicitas, ut ipse, qui propria voluntate peocnt, non possit saepe discernere, an vere peccaverit, an deliberata voluntate consenserit, quoties, quantumque deliquerit? Atqui fieri potest, ut vitam recte instituat, et aegritudinibus suis medicinam faciat, qui se ipse non novit, nec scit quo morbo laboret, ac ne id quidem intelligit, an laboret.

Octavum est, quod mens humana ab ipso corpore, quod ei datum est pro instrumento ad scientias comparandas, impeditur, ne facile perfecteque intelligat: Corpus enim quod corrumpitur, aggravat animam, inquit liber Sap. cap. ix. et terrena inhabitatio deprimit sensum multa cogitantem. Certe autem nullum est aliud corpus quod impediat actionem praestantissimam propriae formae.

Nonum est curiositas quaedam propemodum naturalis. Itari enim sunt, qui non li-. bentius, ac diligentius, aliena facta, ac praesertim errata observent, quam sua. Sanctus Joannes Chrysostomus in i. lib. de compunctione cordis affirmat, vix inveniri etiam inter eos qui perfectionem vitam profitentur, qui non laborent eo vitio, ut videant festucam in oculo fratris, trabem autem in suo non videant. Unde data est occasio fabulae de duabus manticis, quarum anterior aliena vitia, posterior propria continet: « Sed non videmus, inquit ille, mantica; quod in tergo est. » Et alius; « Sed praecedenti spectatur mantica tergo; » magna est haec miseria, nam propria vitia cognoscere semper est utile, saepe autem necessarium; aliena scrutari vix unquam utile, saepenumero noxium ac perniciosum fuit.

Decimum est, quod multa inania, levia, inepta volvimus animo, vel inviti, etiam alienissimo tempore. Deplorant hanc miseriam sancti Patres passim, atque inter caeteros S. Hieronymus in dialogo adversus Luciferianos, in aliorum fortasse persona loquens: « Nunc, inquit, creberrime in oratione mea, aut per porticus deambulo, aut

de fcenore computo, aut abductus turpi cogitatione, etiam quae dictu erubescenda sunt, gero. » Et S. Augustino in lib. x. Confess. cap. 35: « Cum, inquit, in hujuscemodi rebus conceptaculum sit cor nostrum, et portet copiosae vanitatis catervas, hinc et orationes nostrae saepe interrumpuntur atque turbantur, et ante conspectum tuum, dum ad aures tuas voce cordis intendimus, nescio unde irruentibus nugatoriis cogitationibus res tanta praeciditur. » Itaque quod ait Apostolus ad Rom. vm: « Vanitati creatura subjecta est non volens, » in ipsam etiam humanam mentem optime quadrat.

His accedit, quod cum mens aeterna sit, et ei perpetua debeatur operatio, tamen dum est in corpore, ne mediam quidem temporis partem sibi vindicare potest; nam si detrahas infantiam, ac pueritiam, in quibus aetatibus mens, aut nihil, aut parum admodum operatur; si demas tempus, quod sibi corpus sumit tum ad somnum, tum ad alias vitae necessitates, quantulum est quod intelli gentiae ad opus suum relinquitur?

Chapter 86 of 93