Caput V
se propria voluntate gessisse. Quare, quod sequitur: Iit qui bona egerunt, ibunt in vitam alternam, quivero mala in ignem aeternum, ad eos non pertinet.
Quamvis autem non explicetur iu symbolo, (juid de iis futurum sit, qui propria voluntate nihil peccaverunt, sed tantum, ut loquitur S. Cyprianus in epist. 8. lib. ii. contagium mortis antiqure prima nativitate traxerunt, tamen aliunde scimus illos non habituros vitam asternam, et in ipso inferno poena mitissima esse plectendos: sicut c contrario non explicatur in symbolo quid futurum sit de parvulis baptizatis, qui nihil boni propria voluntate fecerunt, sed per alios tantum professi sunt, et in Christum se credere, et Satanae renuntiare, et per Baptismum Christum induerunt: tamen aliunde scimus eos fratres Christi esse effectos, et per hoc lueredes, haeredes quidem Dei, cohaeredes autem Christi. Sed profecto verisimilius est symbolum universalem doctrinam tradere de praemio, et supplicio omnium etiam parvulorum.
Dicuntur autem propria facta alicujus non sol nn illa, quae propria voluntate quis gessit, sed etiam quae ad ipsum jam in corpore viventem pertinent, ut sanctus Augustinus docet lib. vi. in Julianum, cap. J. et in epist. 107. explicans illud Apostoli: Omnes nos manifestari oportet ante tribunal Christi, ut referat unusquisque propria corporis sicut gessit. Quod ergo dicitur ituros malos in ignem aeternum, intelligendum est, ituros in locum ubi est ignis aeternus, sed puniendos pro varietate culparum, alios ustione, alios sola detentione.
Septima objectio, ex Patribus Augustino et Fulgentio. Sanctus enim Augustinus satis aperte scribit, parvulos igne sempiterno cruciandos, in serm. 44. de verb. Apostol. et idem firmissime credi jubet S. Fulgentius lib. de fide ad Petrum, cap. 27.
Respondeo: videntur sancti isti Patres significare voluisse, parvulos cruciandos igne sempiterno per detentionem, non per ustionem. Nam id unum tanquam certum, ubique tradit Augustinus parvulos sine Baptismo defunctos, futuros in eo loco, ubi est ignis aiternus, cum diabolo et Angelis ejus. Quae autem, qualis et quanta poena eorum lutura sit, se definire posse aperte negavit. Quod si B. Fulgentius forte aliter sensit, non facimus illi injuriam, si Beatum Gregorium Nazianzenuin cum univorsa schola Theologorum sequi malumus.
Octava objectio. Parvuli puniuntur in hac vita pcena sensus, cum sint obnoxii fami, siti, morbis, aliisque infinitis propemodum calamitatibus: igitur credibile est, eos in alia quoque vita pcena aliqua sensus esse puniendos.
Respondeo: afflictiones hujus viteo, non infliguntur proprie ac directe parvulis in pcenam originalis peccati, sed consequuntur naturam humanam originali justitia spoliatam; nam alioqui similia passi fuissent homines, si in puris naturalibus conditi fuissent, quemadmodum similia patiuntur animantia rationis expertia, non aliqua sua culpa, sed ex conditione natura). At ignis et sulphuris cruciatus, in alia vita non potest esse naturalis, sed solum ex institutione divince justitia), et idcirco si tales poena) infligerentur parvulis, non indirecte ct consequenter, sed directe ct principaliter infligerentur.
Nona objectio: parvuli post diem judicii, non habebunt corpora gloriosa, sed passibilia, igitur sine dubio aliquid patientur: « In eis vero (inquit S. Augustinus lib. vi. iu Julianum, cap. o.) qui non ad vitam resurgent, concupiscentia non feliciter, sed poenaliter erit, non quia tunc quisquam ab ea mundabitur, sed quia tunc malis non in delectamenta, sed in tormenta vertetur. » Et in epist. 140. ad Conscntium, qua)st. 1. « Proinde, inquit, illi, qui ad judicium resurrecturi sunt, non commutabuntur in illam corruptelam, quae nec doloris corruptionem pati potest. Illa namque fidelium est atque Sanctorum, isti vero perpetua corruptione cruciabuntur, quia ignis eorum non extinguetur, et vermis eorum non morietur. »
Respondeo: corpora damnatorum passibilia quidem erunt, tamen non patientur nisi secundum ordinationem divinae justitia) et supernaturaliter. Nam cum post judicium cessare debeat ortus et interitus rerum naturalium, tolletur a corporibus naturalibus vis agendi in alia corpora, ac per hoc non agent, nisi, sicut antea diximus, ut instrumenta divina) justitiae. Quare cum divinae justitia) ratio id non exigat, ut corpora parvulorum ignem patiantur, immunia illa corpora a dolore erunt; quamvis alioqui non gloriosa, sed similia corporibus caeterorum damnatorum futura sint. Sanctus vero Augustinus in locis notatis non tractat quaestionem de parvulis, sed in genere de corporibus damnatorum loquitur. Qua propter ver-
ba ejus verissima sunt, quoniam ut plurimum ita se res habet, ut ipse‘docet.
Decima objectio: Christus pro peccato originis expiando poenam sens s, et quidem gravissimam passus est, igitur poena ei peccato debita, est poena sensus.
Respondeo: Christus passus est non poenam, qua; directe peccatis nostris debebatur; neque enim poenam gehenna; sustinuit, sed aliam, qua; quoniam infiniti meriti et efficaciae fuit, propter personae patientis dignitatem, ideo pro peccatis omnibus plenissime satisfecit. Adde quod non solum pro peccato originis, sed etiam pro actualibus culpis Christus passus est. Culpae autem actuales poenam sensus sine dubitatione merentur.
Chapter 82 of 93