Caput VIII. Proponitur methodus fulunc disputationis de poena peccati in hac cita
Disseruimus hucusque de poma peccati originalis, quam ii patiuntur,qui vixdum nati cx hac vita sine hujus peccati remissione decedunt. Nunc de poena illa, vel potius de poenis, et calamitatibus illis disseremus, quas in hac vita patiuntur, qui aliquandiu supervivunt, et tum praesertim si ad usum rationis accedant. Erit autem tripartita haec disputatio. Primum enim per modum simplicis narrationis enumerabimus incommoda hujus vitae. Deinde propter Pelagianos quaeremus sint ne haec incommoda poenae peccati originalis. Postremo, quid Lutherani de hac re sentiant excutiejnus.
Quod igitur ad primum attinet, incommoda hujus vitae sanctus Augustinus ad duos veluti fontes reducit, ignorantiam et difficultatem, ex quibus alios duos fontes malorum oriri dicit, errorem et dolorem. Ignorantia enim parit errorem, difficultas dolorem. Vide Augustinum lib. m. de libero arbitrio, cap. 18. 19. ct 20. In Enchirid, cap. 24. et in lib. de natura ct grat. cap. 67.
Theologi scholastici paulo aliter luce tradunt, scribunt enim quatuor esse vulnera naturae, ignorantiam, malitiam, concupiscentiam, infirmitatem; quorum primum in mente, secundum in voluntate, tertium in appetitu concupiscente, quartum in irasceutc constituunt. Sed nos opera; pretium esse duximus, maxime propter Lutheranos, qui extenuari a nobis effectus peccati originalis existimant, si haec omnia distinctius atque uberius explicemus.
Igitur mala hujus vitae, alia sunt interna, alia externa. Interna voco, quae sunt in ipso homine, ut ignorantiam, concupiscentiam, et similia; externa quae sunt extra hominem, ut habere Deum iratum, esse fide diaboli potestate, carere obedientia animantum rationis expertium; a cmlo, ab aere, ab aqua, ab ipsa terra multas et varias calimitates perpeti.
Sed rursus interna alia sunt in parte animae superiore, alia in inferiore; alia in corpore. In superiore laesa sunt intelligentia et voluntas; in inferiore sensus tum interni, tum externi, et utraque appetendi facultas; in corpore denique plurima sunt incommoda et ad extremum ipsa mors. Itaque vere scriptum est in Concilio Arausic. can. d. ct in Trident. sess. 5. totum hominem secundum corpus, ct secundum animam per Adami praevaricationem in deterius esse mutatum.
Chapter 85 of 93