Skip to the text

Praefatio

De distinctione personatam in eadem essentia.

Hactenus ostendimus, unum verum Deum esse non solum Patrem, sed etiam Filium et Spiritum sanctum Nunc ostendere oportet haec tria, Patrem, Filium et Spiritum sanctum esse vere tria quaedam supposita ac distincta, non autem tria nomina, aut tria entia rationis. Quae quidem quaestio disputanda est propter eosdem adversarios, novos videlicet Arianos, et novos Samosatenos.

Nam Valentinus Gentilis et ejus sectatores, etsi fatentur cum Ario, Patrem, Filium, et Spiritum sanctum esse tria distincta re, tamen non agnoscunt in ipso vero Deo intrinsecam distinctionem, ita ut eadem essentia sit in tribus; et idcirco nolunt Patrem dici personam primam, imo dicunt personam primam esse personam sophisticam, et quod horribilius est, diabolicam, ut patet ex historia Benedicti Aretii de supplicio Valentini Gentilis, et idcirco etiam rident ista nomina, Essentia, Persona, Relatio, Proprietas, etc.

Porro Transylvani agnoscunt etiam Patrem a Christo distinctum, quippe qui Christum purum hominem faciunt; tamen ante incarnationem nullam agnoscunt in Deo distinctionem, ut patet ex lib. II, cap. 4. ubi dicunt, Verbum et Spiritum sanctum, quae leguntur in Scripturis Testamenti veteris,

esse potentias seu virtutes Patris, non distinctas ab ea persona relatione, aut proprietate. Unde etiam ipsi in toto opere rident ista omnia nomina.

Nos ergo primo disseremus de istis nominibus, ac ostendemus deduci ex Scriptura, et antiquissimis Patribus. Secundo probabimus, vere tres esse re distinctos, Patrem, Filium, et Spiritum sanctum, licet unus Deus sint, ut libro superiore ostendimus. Tertio solvemus praecipuas difficultates circa hoc ineffabilemysterium, quo unum numero Deum, tres personas reipsa distinctas esse credimus, et docemus. Quarto disputabimus in particulari de distinctione Filii a Patre propter eos, qui Filium aOroQsov esse dicunt. Quinto de distinctione ejusdem Filii a Spiritu sancto, sive quod idem est, de processione Spiritus sancti a Filio.

Chapter 22 of 91