Caput II. Argumentum et partitio hujus libri
De Concilii definitione et causis hucusque, pro instituti operis brevitate disputatum est: restat auctoritas. Et quoniam tum ex ipsis Conciliis, quee exstant, tum ex I. IV de Pontifice constat, posse Concilia Episcopalia judicare controversias, tum fidei, tum morum, quse in Ecclesia pro tempore oriuntur, hac omissa quaestione, illud solum explicandum suscipiemus: Sintne certa, et infallibilia Conciliorum judicia?
Erit autem haec de auctoritate Conciliorum disputatio bipartita. Primum enim consideranda erit auctoritas Conciliorum absolute; deinde comparata cum aliis similibus principiis fidei, id est, cum Scriptura, Pontificiisque decretis.
De auctoritate absolute considerata duae sunt quaestiones. Una, an Concilia a summo Pontifice confirmata possint errare. Altera, an Concilia a Pontifice nondum confirmata, sed alioquin omnino legitima, errare possint. Nam de Conciliis reprobatis, vel partim probatis, partim reprobatis, nihil est quod dicamus, cum illa sine dubio erraverint, de istis autem idem sit judicium, quod de aliis, quse vel confirmata sunt, vel reprobata.
Concilia generalia a Pontifice confirmata errare non posse, ex Scripturis demonstratur.
Ac ut a Prima quaestione principium faciamus, haeretici hujus temporis nullum Concilium esse volunt, quod errare non possit. Ita Lutherus asserit, art. 28 et 29; et in lib. de Conciliis. Brentius in Confessione Wirtembergensi, cap. de Conciliis. Calvinus lib. IV instit. cap. 9, §. 8. et in minori institutione, cap. 8, §. 163 et sequ. Catholici vero omnes constanter docent, Concilia generalia a summo Pontifice confirmata errare non posse, nec in fide explicanda, nec in tradendis morum praeceptis toti Ecclesiae communibus. De Conciliis vero particularibus videtur esse aliqua dissentio inter Catholicos; cum enim istorum Conciliorum firmitas tota fere pendeat ex firmitate Pontificis, ii qui dicunt Pontificem errare posse, consequenter dicere debent, etiam ejusmodi Concilia errare posse; quae ut facilius, et clarius explicentur, duas propositiones constituemus.
Sit igitur prima propositio: « Fide Catholica tenendum est, Concilia generalia a summo Pontifice confirmata, errare non posse, nec in Fide, nec in moribus. » Probatur primo, testimoniis divinae Scripturae, quae ad quatuor Classes reduci possunt. In prima, erunt testimonia propria; in secunda, illa quae probant Ecclesiam non posse errare; in tertia, illa quae probant Papam non posse errare; in quarta, illa quae probant Episcopos omnes, et Doctores Ecclesias non posse errare.
Testimonia propria sunt tria. Primum est Mattii XVIII: Ubi sunt duo vel tres congregati in nomine meo, illic sum in medio eorum. Calvinus non adeo magni facit hoc testimonium, propterea quod ex eo videatur probari posse, etiam Concilium duorum hominum non posse errare. Sed is hoc testimonium non contemnet, qui observarit, argumentum sumi non simpliciter ex his verbis, sed ex his verbis continuatis cum superioribus, et propterea addita argumentatione a minori ad majus. Dixerat enim antea Dominus de homine incorrigibili: Dic Ecclesia, et si Ecclesiam non audierit, sit tibivelut Ethnicus et publicanus. At ne quis Ecclesiam, sive congregationem Praelatorum contemnendam putaret, adjunxit continuo: Arnen dico vobis, quoecumque ligaveritis super terram, erunt ligata et in coelo etc..
Et ne quis dubitaret de assistentia Dei, quando Episcopi congregati aliquem damnant, vel absolvunt, subjungit: Ubi enim sunt duo vel tres congregati in nomine meo, ibi ego in medio illorum sum. Quorum verborum haec sententia est: Si duo vel tres congregati in nomine meo, obtinent semper quod petunt a Deo, nimirum sapientiam, et lumen quod sufficit eis ad cognoscenda ea, quae ipsis necessaria sunt, quanto magis Episcopi omnes congregati in nomine meo, semper obtinebunt, quod juste petunt, id est, sapientiam, et lumen ad judicanda ea, quae ad totam Ecclesiam dirigendam pertinent?
Itaque sive pauci, sive multi, sive privati, sive Episcopi congregentur in nomine Christi, omnes habent Christum praesentem, et adjuvantem, et obtinent quod eis convenit obtinere. Sed in congregatione paucorum et privatorum adest Christus, ut eos adjuvet in rebus magnis et publicis. Ita hunc locum exponit, et hoc argumento utitur Concilium Chalcedonense in epist. ad Leonem, quae est post finem tertiae actionis ejusdem Concili. Item sexta Synodus, act. 17. Toletanum III, non procul ab initio. Item Innocentius Papa apud Gratian. dist. 20. can. de quibus. Coelestinus in epist. ad Ephesinum Concilium I. et Cyrillus in expositione Symboli Nicaeni circa principium.
Alter locus est Joan. XVI: Spiritus veritatis docebit vos omnem veritatem. Et ne putemus hoc dici solis Apostolis, et non etiam successoribus, cap. XIV aperte Dominus testatur Spiritum sanctum mansurum cum Apostolis in aeternum, id est, cum eis, et cum successoribus perpetuo. At Episcopos seorsim existentes non docet Spiritus sanctus omnem veritatem, ergo saltem Episcopos omnes in unum congregatos docebit omnem veritatem. Et sane cum non sit in Ecclesia major aliqua cathedra, per quam Deus nos doceat, quam summi Pontificis cathedra, adjuncto consensu generalis Concilii, si haec etiam cathedra falli potest cum universam Ecclesiam docet, nescio, quomodo vera sit illa promissio: Docebit vos omnem veritatem.
Tertio locus est Act. XV ubi primam Concilium confidenter ait: Visum est Spiritui sancto, et nobis. Si autem illud Concilium, ex quo formam acceperunt omnia alia Concilia, asserit decreta sua, esse decreta Spiritus sancti, certe idem asserere possunt caetera legitima Concilia, quae universae Ecclesiae regulas credendi, et operandi praescribunt. Illi enim Concilio adfuit Spiritus sanctus, quia id necesse erat pro Ecclesiae conservatione; at non minus aliis temporibus novis hffiresibus exorientibus id necessarium fuit, atque etiam erit.
Secunda Classis testimoniorum continet omnia illa loca, quibus probatur Ecclesiam non posse errare, neque in credendo, neque in docendo; qualia sunt illa: Super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam, et portee inferi non praevalebunt adversus eam Matt. XVI. Ego vobiscum sum usque ad consummationem sceculi Matthaei ultimo. Ecclesia Dei vivi est columna et firmamentum veritatis I. Tim. III et similia.
Ex his enim locis manifeste colligitur, Concilia generalia probata non posse errare, idque duobus modis. Primo, quia tota auctoritas Ecclesiae, formaliter non est nisi in Praelatis, sicut visus totius corporis formaliter est tantum in capite; ergo idem est Ecclesiam non posse errare. Atque ut diximus, singuli seorsum errare possunt, igitur congregati in unum errare non potuerunt.
Secundo, Concilium generale repraesentat Ecclesiam universam, et proinde consensum habet Ecclesiae universalis; quare si Ecclesia non potest errare, neque Concilium oecumenicum legitimum, et approbatum potest errare. Porro a Concilio generali universam Ecclesiam repraesentari, Calvinus negat, sed facile demonstrari potest. Nam in primis III. Regum cap. VIII aperte vocatur tota Eccle-' sia Israel, coetus principum, qui cum Salomone convenerant; nam nec fieri poterat, ut omnis Israel, qui superabat numerum mille millium hominum, esset in eo templo simul; et initio capitis legimus convenisse ad r.egem sacerdotes, et capita singularum tribuum.
Praeterea Athanasius in epist. de Synodis Arimin. et Seleuciae, et in epistol. ad Episcopos Africanos. Epiphanius in fine Ancoratus. Eusebius lib. III de vita Constantini. Augustinus lib. I contra Donatistas c. 18. et lib. II, cap. 4. et lib. IY, cap. 6. Gelasius in epist. ad Episcopos Dardaniae. Gregorius lib. I, ep. 24. ad Joannem Eulogium, aliosque Patriarchas. Denique octava Synodus act. 5. vocant Concilium generale, conventum orbis terrae, vel consensum totius Ecclesiae. Praeterea MartinusV, in fine Concilii Constantiensis jubet interrogari suspectos dc haeresi: An non credant, Concilium generale universam Ecclesiam repraesentare. Item B. Cyprianus lib. IY, epist. 9. cum ait, Ecclesiam esse in Episcopo, sine dubio intelligit in omnibus Episcopis esse omnes Ecclesias. Denique, si in quolibet regno sive republica, id quod senatus, sive comitia statuunt, totius regni vel reipublicae dicitur, cur non idem dicatur de Ecclesiasticis decretis, quae fiunt consensu omnium Episcoporum?
Tertia Classis testimoniorum continet illa loca omnia, quae probant Romanum Pontificem non posse errare in fide; quale est illud Luc. XXII: Rogavi pro te, ut non deficiat fides tua, et si quae sunt alia; quae alibi explicata sunt; ex his enim colligitur evidenter Concilium a Papa confirmatum errare non posse. Etsi enim sunt aliqui Catholici, qui existimant Pontificem errare non posse, illi tamen dicunt tunc solum posse errare, quando non adhibet omnem diligentiam: at cum generale Concilium convocatur, sine dubio adhibet omnem diligentiam in re illa investiganda. Quid enim amplius facere pot-
est? Ergo saltem tunc omnium consensu non errabit.
Quarta Classis testimoniorum continet illa loca, quae docent Episcopos habendos esse, ut Pastores; audiendos, ut Magistros; sequendos, ut Duces: qualia sunt Luc. X: Qui vos audit, me audit. Et Hebr. XIII: Obedite praepositis vestris, et subjacete eis (A). Item illa, ubi dicuntur Rectores, vel Pastores Act. XX et Ephes. IX, cum enim illi jubentur pascere, nos jubemur eos sequi ad pascua: praesertim cum ad eum finem dicantur ab Apostolo constituti in Ecclesia Pastores, ut non circumferamus omni vento doctrinae. Item illa, quibus vocantur Doctores Matthaei ultimo: Docere omnes Gentes. Et I. Timoth. III et ad Tit. I, siquidem quo praecepto illi jubentur docere, eodem nos jubemur audire. Item illa ubi dicuntur speculatores: Speculatorem domui Israel dedi te, Ezechielis Xxxiii, quem locum de Episcopis exponunt Hieronymus, et Gregorius in Ezechielem. Quare non immerito etiam dicuntur oculi Episcopi in Concilio Toletano Y1II, cap. 4. et ab Ambrosio lib. de dignitate sacerdotali cap. 6. Et profecto si jubentur Episcopi tanquam speculatores et oculi nobis viam ostendere, et nos jubemur peream viam incedere, quam illi nobis ostenderint. Denique illa, ubi Episcopi dicuntur patres, et caeteri dicuntur filii, ut Galat. IY et 1. Joan. II.
Ex quibus omnibus locis ita possumus ratiocinari: Si nos jubemur a Deo audire et sequi Episcopos, ut Praepositos, Pastores, Doctores, Speculatores, Patres, certe vel illi nos fallere non poterunt, vel nos poterimus culpam in Deum rejicere. At sine dubio singuli Episcopi errare possunt, et aliquando errant, et inter se quandoque dissentiunt, ut nesciamus, quisnam eorum sequendus sit; ergo saltem omnes simul, praesertim in nomine Domini congregati, quando uno ore nos docent, errare non potuerunt.
Chapter 23 of 69