Skip to the text

Caput XIII. An Concilium sit supra Pontificem

Quaestio haec exorta est tempore Concilii Pisani, quia cum duo Pontifices, qui simul sedebant in schismate, Gregorius XII et Benedictus XIII, non viderentur serio cogitare de tollendo schismate per spontaneam abdicationem, quemadmodum ante Pontificatum

uterque voverat, et juraverat, Cardinales utriusque partis secesserunt Pisam, et tractare coeperunt, an sibi liceret invitis Pontificibus illis Concilium generale convocare, et eos Pontifices deponere. Meminit Antonius hujus disputationis, quae Florentiae habita est, III. par. sum. hist. tit. XXII, c. 5, §.2.

Deinde, cum paulo post fieret Concilium Constantiense, et Joannes XXIII, qui solus ad Concilium accesserat, a Concilio clam discessisset, atque ita Concilium sine capite remansisset, tractare Patres coeperunt, an Concilium posset, invitum Pontificem judicare, et deponere. Sed maxima controversia crevit tempore Concilii Basileensis. Quia enim Eugenius PapalY, Concilium Basileense inchoatum dissolvere volebat, et impedire, ne ulterius progrederetur, coeperunt Patres quaerere, an tenerentur obedire Pontifici, an Pontifex potius teneretur obedire ipsis, id est, generali Concilio; et quoniam paulo ante viderant duos Pontifices Joannem XXIII et Benedictum XIII depositos fuisse per Concilium Constantiense, et sic impositum finem maximo schismati; coepe-. runt metuere, ne si Pontifex teneatur obedire Concilio, iterum schisma renovaretur, et sine ullo remedio Ecclesia remaneret. Itaque hac occasione tunc plurimi in eam sententiam iverunt, ut Concilium esset supra Pontificem. Sed dum voluerunt schismatibus viam praecludere, ipsi novum schisma fecerunt, creato Pseudopapa Felice V, qui postea cognito errore, abdicavit se Pontificatu; et quamvis postea in Concilio Florentino, et Lateranensi ultimo videatur quaestio definita, tamen quia Florentinum Concilium, non ita expresse hoc definivit, et de Concilio Lateranensi, quod expressissime rem definivit, nonnulli dubitant, an fuerit vere generale; ideo usque ad hanc diem quaestio superest, etiam inter Catholicos.

Observandum est autem, duobus modis posse comparari Papam cum Concilio: Uno modo, ut sumatur ab una parte solus Papa verus et indubitatus, ab altera Concilium generale, cui praesit Papa per se, vel per legatos, ita ut nihil definiatur sine consensu ipsius: Altero modo, ut sumatur ab una parte solus Papa, ab altera Concilium generale, cui Papa nec per se, nec per suos legatos praesit. Intelligo autem non praesidere per suos legatos, etiam quando legatus quidem ab eo missus praeest Concilio, sed agit contra ipsius Pontificis voluntatem: tunc enim non est vere ej us legatus, licet pro tali se gerat.

Quaestio praesens, licet nonnullis videatur praecipue versari circa priorem comparationem, quippe qui existimant Concilium sine Papa non esse verum Concilium, et proinde sine dubio Papam esse majorem tali Concilio; tamen revera quaestio praecipua est de Posteriore comparatione. Quod patet primo, quia ista quaestio introducta est propter Pontificum depositionem, id est, ad inquirendum, an Papa etiam invitus a Concilio judicari, damnari, et deponi posset. Ad hunc autem finem supervacanea est illa quaestio, an Concilium cum Papa, sit majus solo Papa; nam sive sit majus, sive minus, numquam judicabit, neque damnabit, neque deponet invitum Papam. Quomodo enim hoc illud Concilium faceret, quod nihil agit sine consensu Papae? Num Papa seipse invitum volet judicari, et damnari?

Secundo, idem patet ex Concilio Basileensi; nam Basileenses Patres, qui definierunt Concilium esse supra Papam, suum Concilium Basileense asserebant esse supra Eugenium Papam, eo tempore, quo in Concilio neque Papa, neque ejus Legatus aderat. Quin etiam Papam omnibus modis repugnantem deponere aggressi sunt.

Haec ergo est praecipua quaestio, et sola tractanda, nam ex hujus explicatione patebit etiam quid sit dicendum de priori. Qui enim docent, Papam esse supra Concilium sine ipso celebratum, iidem docent parem esse auctoritatem in solo Papa, et in Concilio cum Papa intensive, licet extensive sit major in Concilio: et proinde non posse a tali Concilio Papam judicari, vel damnari, nec ejusmodi Concilii decretis eum obligari coactive, sed tantum directive, et posse in eis dispensare, exceptis decretis de Fide, quae immutabilia sunt. Ratio horum est, quia par in parem non habet potestatem. Qui vero docent, Concilium sine Papa esse supra Papam, docent etiam consequenter, Concilium cum Papa esse supra Papam, et obligare Papam, tametsi iidem fatentur, posse Papam tamquam ministrum Ecclesiae dispensare in praeceptis Concilii generalis, sed si male dispensaverit, posse corrigi et puniri postea a Concilio generali. Hac ergo prima comparatione omissa, sola secunda tractanda est.

Chapter 34 of 69