Skip to the text

Caput III. Idem pj'obatur ex Patribus

Accedat secundo testimonium, et traditio veterum Patrum. Ecclesia, et Patres multa de Conciliis passim scribunt; unde constat, eos sensisse, Concilia generalia errare non posse. Affirmant primum, Concilii Generalis sententiam esse in causa fidei ultimum Ecclesiae judicium, a quo appellari non possit, quodque nullo modo irritari, vel retractari queat. Hinc autem apertissime sequitur, ejusmodi Concilia non errare; nam alioquin iniquissimum esset cogere Christianos, ut non appellent ab eo judicio, quod erroneum esse potuit.

Porro haec prima sententia frequentissima est apud veteres. Athanasius in Epistola ad Epictetum, quam etiam recitat Epiphanius haeresi 77, miratur quomodo illi audeant quaestionem movere de rebus in Nicaeno Concilio definitis, cum non possint decreta ejusmodi Conciliorum mutari, nisi errando. Augustinus in epist. 162. dicit ultimum judicium Ecclesiae esse generale Concilium. Leo epist. 50. ad Marcianum, petit, ut semel definita in Conciliis generalibus retractentur. Id quod lege sua sanxit idem Marcianus lib. nemo, C. de summa Trinitate, et fide Catholica. Idem docet idem Leo epist. 61. ad Concilium Chalcedonense, et epist. 62. ad Maximum Antiochenum. Item Gelasius in epistola ad Episcopos Dardaniae. Idem sta-, tuitur in Concilio Ephesino circa finem, et in Concilio Chalcedonensi act. 5, can. ult.

Secundo docent Patres et Concilia, esse haereticos, et excommunicandos omnes, qui non acquiescunt Conciliis plenariis. Ex quo manifeste sequitur, eos putasse Concilia non posse errare. Atque in primis omnia Concilia generalia dicunt anathema contradicentibus, ut Athanasius testatur de Nicaeno in Epistola ad Episcopos Africae, et de aliis patet in actis eorum.

Gregorius Nazianzenus in epistola priore ad Clidonium; cum Apollinaristee negarent se esse haereticos, et dicerent inconcilio quodam Catholico receptos, sic ait: «Ostendant, inquit, hoc, et nos acquiescemus, perspicuum

enim erit eos rectae doctrinae assentiri, nec enim se aliter res habere potest, si id consecuti sunt. » B. Leo epist. 78. ad Leonem Augustum, docet, non posse inter Catholicos computari eos, qui resistunt Nicaeno, vel Chalcedonensi Concilio: et idem Leo epist. 77. ad Anatolium,] uber quemdam Arti cum Presbyterum, aut acquiescere Chalcedonensi Concilio, aut excommunicari. Basilius epist. 78. in qua explicat fidem, docet suspectis de haeresi proponenda esse decreta Nicaeni Concilii, inde enim apparebit haeretici ne illi sint, an Catholici. Praeterea Augustinus lib. I de Baptismo cap. 18. hac tantum ratione excusat haeresi Cyprianum, quod adhuc eo tempore non extiterit generale Concilium, quo definiri potuisset quaestio illa de Baptismo haereticorum. Item Gregorius lib. I, ep. 24. dicit anathema non recipientibus generalia concilia quinque, quae sola illo tempore celebrata erant.

Tertio Patres docent, esse divina et a Spiritu sancto edita decreta legitimorum generalium Conciliorum. Ex quo sequitur, ut non possint esse obnoxia errori. Ita Constantinus in epist. ad Ecclesias apud Eusebium lib. III de vita Constantini vocat coelestia mandata Concilii Nicaeni decreta. Athanasius in epist. ad Episcopos Africanos: « Verbum, inquit, Domini per oecumenicam Nicaeae Synodum manet in aeternum. »

Gregorius Nizanzenus Orat, in Athanasium, dicit ad Concilium generale Nicaenum Episcopos a sancto Spiritu congregatos. Cyrillus lib. I de Trinit. vocat decretum Concilii generalis Nicoeni divinum, et sanctissimum oraculum. Leo ep. 53 ad Anatolium, et 54 ad Marcianum Imperatorem affirmat, Nicaeni Concilii canones per sanctum Spiritum ordinatos. Et epist. 37 ad Leonem Augustum asserit, Chalcedonense Concilium per Spiritum sanctum congregatum fuisse. Gregorius lib. I, epist. 24. affirmat, se venerari quatuor prima Concilia, sicut quatuor Evangelia. Nicolaus I. in epist. ad Michaelem, decreta Conciliorum vocat divinitus inspiratas sententias. Denique Concilia ipsa affirmant, se in Spiritu sancto congregata.

Quarto docent, potius esse moriendum, quam recedendum a decretis generalium Conciliorum: itaAmbrosius epist. 32: «Sequor, inquit, tractatum Nicaeni Concilii, a quo me nec mors, nec gladius poterit separare. » Hilarius autem re ipsa exilium passus est propter Nicaenam fidem, ut ipe testatur in fine libri de Synodis; etVictor Africanus in libris tribus de Wandalica persecutione describit plurima celeberrima martyria Sanctorum, qui pro fide in Concilio generali explicata mortui sunt. Hieronymus lib. cont. Luciferianos loquens de Athanasio, Hilario, Eusebio, aliisque sanctis Confessoribus: « Quomodo poterant, inquit, adversum Synodum Nicaenam facere, propter quam exilia sustinuerunt? »

Chapter 24 of 69