Caput XIV. Explicantur opiniones diversce
Porro de proposita quaestione tres invenio Doctorum sententias. Prima est, Concilium • esse supra Pontificem, id quod asserunt in primis omnes haeretici hujus temporis, etnominatim Hermannus Hamelmannus id probare conatur multis argumentis lib. III, cap. 13. Prolegomenor. Idem asserit Cardinalis Cameracensis, Joannes Gerson, Jacobus Almainus, et alii nonnulli in suis tractatibus de potestate Ecclesiae. Item Nicolaus Gusanus in tractatu de concordantia canonica lib. II, cap. ult. Panormitanus in cap. Significasti, extra de elect. et ibidem Magister ejus Cardinalis Florentinus; itemAbulensis in cap. XVIII Matthaei, quaest. 108. et in defensorio trium conclusionum, et quidam alii.
Ut autem haec sententia intelligatur, notandum est, dud esse fundamenta hujus opinionis. Primum est, Papam non esse proprie caput Ecclesiae universae simul congregatae. Id quod non eodem modo intelligunt haeretici, et alii auctores. Haeretici enim volunt, Papam nullo modo esse caput Ecclesiae totius, sed tantum Episcopum suae Ecclesiae particularis, et ad summum, Patriarcham Occidentis.
At alii auctores citati docent, Papam esse caput et pastorem singulorum Christianorum, et singularum Ecclesiarum, si seorsim sumantur, non autem totius Ecclesiae simul congregatae in Concilio generali. Tunc enim Ecclesia accipit quasi formam quamdam corporis; et tota potestas, quae erat sparsa in variis membris, ibi unitur, ita ut comparare Papam cum caeteris Christianis seorsum sumptis, sit comparare membrum nobilissimum cum minus nobili: At comparare Papam cum Concilio, sit comparare partem cum suo toto, et proinde minus cum majore.
Et ne dicamus, Concilium sine Papa non esse totum perfectum, sed corpus sine capite, addunt secundum fundamentum, quod est, supremam Ecclesiasticam potestatem esse tam in Concilio, quam in Papa, sed in
Concilio principalius, immediatius, et immobilius. Dicunt enim, Christum immediate omnem potestatem solvendi et ligandi tribuisse Ecclesiae, et cum Ecclesia semper duret, immobiliter in ea semper manere hanc potestatem: quia tamen non potest Ecclesia semper congregata manere, et exercere per se hanc potestatem, instituit Christus summum Pontificem, tamquam instrumentum generale ad omnes actiones Ecclesiae, et in eo posuit hanc potestatem summam, ut eam exerceat nomine Ecclesiae.
Differunt inter se hi auctores, quod aliqui ponunt hanc potestatem formaliter, et subjective in solo Pontifice, in Ecclesia autem ponunt eam ut in fine, quia est propter Ecclesiam, et ut in regulante, quia Ecclesiae est regulare, et dirigere Papam, cum ipsa non possit errare, Papa autem possit; ac denique ut in supplente, quia deficiente Papa propter mortem naturalem aut civilem, Ecclesia supplet ejus officium.
Alii vero volunt esse formaliter et subjective principaliter in Ecclesia, instrumentaliter in Pontifice. Conveniunt tamen in eo omnes, ut doceant esse hanc potestatem immediate in Ecclesia, et proinde mortuo Papa, vel deposito, vel nolente adesse Concilio, Concilium non propterea esse corpus imperfectum, sed perfectum, et habere potestatem Papalem definiendi de fide, sanciendi leges, dandi indulgentias etc. Ex quibus deducunt, Concilium esse supra Papam, et posse ipsum judicare, et punire, et idem esse quaerere, an Papa sit major Concilio, ac si quaereretur, an pars sit major suo toto.
Denique, volunt Papam esse in Ecclesia id, quod est Dux Venetiarum in Republica Veneta, vel Magister generalis in aliqua religione. Constat enim Ducem Venetum esse supra singulos magistratus, et supra singulos Senatores, et civitates Venetas, non tamen supra totum Senatum simul collectum. Et quando moritur Dux, certum est totam auctoritatem etiam Ducalem esse in Senatu. Quomodo etiam Magister generalis, est supra singulos religiosos, etiam priores, et provinciales, tamen non est supra congregationem generalem, cum ei parere debeat, non imperare,
Secunda opinio est aliquorum Canonistarum, qui volunt Papam quidem esse supra Concilium, et a nemine judicari posse invi¬
tam, tamen posse ipsum sese subjicere Concilio, et dare illi supra se potestatem; et si hoc fecerit, acquiescere debere sententiae Concilii, etiam si de ipsius depositione ageretur. Ita docet gloss. in can. Nos si incompetenter, 2. quaest. 7. et in can. in Synodo, d. 63.
Ultima sententia est fere communis, quod videlicet Papa adeo sit supra Concilium, ut non possit etiam se subjicere ejus sententiae, si proprie de sententia coactiva agatur. Haec sententia videtur esse Scholasticorum veterum, ut Alberti, B. Thom. B. Bonavent. Richardi, Paludani, et aliorum in IV. dist. 19. ubi de clavibus agitur, tametsi ex professo ipsi de hac re non disputarunt. Expresse autem hoc docent S. Antoninus 3. par. tit. XXII, cap. 10, §. 4. summae historialis, et 2. par. tit. III, cap. 11. summae Theologicae, Joan. de Turrecremata lib. II, cap. 93 et 104. summae de Ecclesia; et in responsione ad oratores Basileenses de summi Pontificis et Concilii generalis auctorit. Alvarus Pelagius de planctu Ecclesiae, lib. 'I, art. 6. Dominicus Jacobatius lib. X de Concil. art. 7. in quo fusissime quaestionem disputat, et solvit sexaginta tria argumenta adversariorum. Cardinalis Cajetanus in tractatu de comparatione Papae, et Concilior, et in Apolog. pro tractatu praedicto. Albertus Pighius lib. VI de hierarchia Ecclesiae. Franciscus Ferrariensis in lib. IV cont. Gentes, c. 76. Augustinus de Ancona in tractatu de potestate Ecclesiae, et Petrus de Monte in lib. de potestate Papae, et Concilii. Franciscus Turrianus in tribus libris, quos de hac quaestione scripsit; etCanonistae fere omnes in cap. Significasti, de electione; et can. Si Papa, dist. 40. Joannes Antonius Delphinus lib. II de Ecclesia, cap. ult. Thomas Campegius in tractatu de potest. Romani Pontificis, cap. 22. et seq. Nicolaus Sanderus lib. VII de visibil. Monarchia, ubi agit de Concilio Constantiensi, pag. 540.
Summum Pontificem caput esse totius Ecclesiae.
Jam vero, ut rei veritas declaretur, adferemus ac demonstrabimus aliquot propositiones, quarum haec sit prima: « Romanus Pontifex est pastor, et caput non solum omnium Ecclesiarum particularium, sed etiam totius universalis Ecclesiae simul congregatae, a Christo immediate constitutus. » Haec est contra primum argumentum adversariorum, quae tametsi probata est fusissime in libris de Pontifice, tamen etiam hoc loco breviter probanda est.
Igitur probatur primo ex Scriptura. Petrus est fundamentum Ecclesiae, a Christo positum, juxta illud: Tu es Petrus, et super hanc petram cedi ficabo Ecclesiam meam, proinde caput, ac pastor. Nam quod est in domo fundamentum, est in corpore caput, et in grege pastor. Ut enim fundamentum non pendet a domo, sed domus a fundamento; ita etiam caput non pendet a corpore, sed corpus a capite, et pastor non pendet a grege, sed grex a pastore. Quod autem per Ecclesiam eo loco intelligatur Ecclesia universalis, etiam congregata, ut est generale Concilium, probatur ex cap. Matth. XVIII ubi de eadem sua Ecclesia Christus dicit: Si eos non audierit, dic Ecclesiae. Quo loco per Ecclesiam intelligunt adversarii generale Concilium.
Preeterea Ecclesia congregata, sive Concilium propriissime est Ecclesia Christi, ut etiam adversarii concedunt: nam Ecclesia est congregatio fidelium, ergo quo magis fideles sunt congregati et uniti, eo magis proprie sunt Ecclesia; at stultum est, cum aliquid de alio absolute pronuntiatur, excipere id, quod propriissime per illud significatur. Ergo cum Christus dicit: Super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam, stulte excipitur Ecclesia universalis congregata, cum ea propriissime sit Ecclesia.
Denique, Ecclesia Christi semper est congregata formaliter, quia est unum, regnum,
una familia, unus grex, licet dispersa videatur quantum ad locum. Igitur, si Pontifex est Pastor, et Caput Ecclesiae, non certe dispersae, quae nulla est, sed congregatae Ecclesiae est pastor, et caput. Idem habetur ex illo Joan. ult. Pasce oves meas (-4). Nam etsi adversarii dicunt, Dominum dixisse: Pasce oves meas; non Ecclesiam meam, tamen Ecclesia in Orat, de Pontifice sic explicat:
« Deus omnium fidelium pastor et rector, qui famulum tuum N. Ecclesiae tuae praeesse voluisti. > Et praeterea, vel Ecclesia congregata, sive Concilium generale pertinet ad oves Christi, vel non; si pertinet, ergo Ecclesiae congregatae, et Concilii generalis pastor est Petrus; si non pertinet, ergo Christiani per congregationem desinunt esse oves Christi, quod est absurdissimum.
Secundo probatur ex Conciliis; nam Concilium Chalcedonense in epist. ad Leonem disertis verbis fatetur, S. Leonem caput fuisse totius illius Concilii, quod fuit omnium maximum, et in quo tota Ecclesia congregata conspiciebatur: <t Quibus, inquit, tu quidem ut caput praeeras. » Item Concilium Lugdunense, ut habetur cap. Ubi periculum, de elect. in 6. vocat Pontificem rectorem universalis Ecclesiae, non igitur solum particularium Ecclesiarum est rector. Similiter in Concil. Florentino definitum est, Pontificem esse totius Ecclesiae caput, et accepisse a Domino plenissimam potestatem universalem Ecclesiam regendi. Concilium Constantiense, sess. XV damnavit haeresim Joan. Huss dicentis, non esse Papam ca|jfit Ecclesiae.
Probatur tertio rationibus. Primo, Papa est unum caput, ergo unius corporis caput, at Ecclesiae particulares seorsim sumptae non sunt unum corpus; ergo Papa est caput Ecclesiae universalis. Secundo, Ecclesia universalis est unum corpus visibile, ergo habere debet unum caput visibile, alioquin videbitur monstrum. At non est fingere aliud quam Papam, ergo Papa caput est totius Ecclesiae simul. Tertio, Papa est immediatus vicarius Christi, ut habetur in Concilio Lugdunensi, et Florentino citatis, necnon in Concilio Constantiensi, sess. 8. ubi damnatur haeresis Wiclefi dicentis, Papam non esse immediatum Christi vicarium. Neque id adversarii negant; ergo prseest iis omnibus loco Christi, quibus Christus ipse invisibiliter praeest, et quibus etiam praeesset visibiliter, si visibiliter adesset: Christus autem praeest; et praeesset visibiliter, si adesset visibiliter, non solum Ecclesiis particularibus, sed etiam toti Ecclesiae universali, et generalibus Conciliis; igitur etiam Papa praeest Ecclesiae universali.
Chapter 35 of 69