Skip to the text

Caput XVI. Non esse in Concilio summam potestatem

Sit jam altera propositio: « Summa Potestas Ecclesiastica non est in Ecclesia, vel Concilio, remoto Papa, aut formaliter, aut suppleti ve. » Haec est contra alterum fundamentum adversariorum; et quidem non esse formaliter in Ecclesia, vel in Concilio summam potestatem, qualis est in Papa, ex Scripturis aperte colligitur. Nam secundum Scripturas Ecclesia non est Democratia, vel Aristopratia, sed Monarchia, sive regnum Christi, juxta illud Psalm. II: Ego autem constitutus sum Rex ab eo super Sion montem sanctum ejus. Et Lucae I: Regni ejus non erit finis. Et Joan. XVIII non dixit Christus cum interrogaretur: Ergo Rex es tu? non sum Rex, aut, regnum meum non est in hoc mundo, sed ait: Regnum meum non est de hoc mundo; id est, est quidem in hoc mundo, sed non^st tale regnum, quale tu putas, quale esrHerodis, et similium Regum. Denique, Scriptura passim vocat Christum Regem, et Ecclesiam regnum ejus, ex quo sequitur, ut ab uno regi debeat, non a multis ipsa Ecclesia, quemadmodum gubernantur omnia regna.

Quod autem non sit suppletive haec auctoritas in Ecclesia, ostenditur hac ratione. Non habet Ecclesia hanc auctoritatem a seipsa, nec ab alio; igitur nullo modo habet. Quod a seipsa non habeat, manifeste probat discrimen, quod est inter regnum Christi, et regna caetera; non enim est Ecclesia tale regnum, qualia sunt regna hujus mundi, in quibus summa potestas est in rege, sed a populo profecta, et derivata, et proinde radicaliter, et suppletive eadem potestas est in regno. Nam in regno Christi summa potes¬

tas est in Christo, et non derivata ullo modo a populo. In regnis enim hominum, potestas regis est a populo, quia populus facit regem, qui alioqui esset homo privatus, sicut caeteri; omnes enim homines naturaliter sunt liberi, et aequales, nec posset unus cseteris imperare, nisi illi se ei subjicerent, et super se potestatem ei concederent.

At Christus est Deus et homo, et quatenus Deus, est naturaliter Dominus, et Rex omnium creaturarum; quatenus homo, habet a Deo omnem potestatem, nec ipse ab Ecclesia factus est Rex, sed ipse potius fecit Ecclesiam esse suum regnum. Apoc. V: Fecisti nos Deo nostro regnum. Hinc est, quod in Scriptura, regnum Christi, quod est Ecclesia, ne putaretur tale, qualia sunt caetera, comparatur etiam familiae, Matth. XXIV: Quis est fidelis servus, et prudens, quem constituit Dominus super familiam suam. Et Hebr. III, Moses erat fidelis in tota domo Dei tamquam servus, Christus autem erat fidelis in tota domo sua tamquam Dominus. Constat enim patrem familias non habere a familia ullam auctoritatem, sed ex se; quia non ipse a familia constituitur pater, sed ipse facit sibi familiam gignendo filios, emendo servos. Unde paterfamilias, etiamsi pessimus sit, nunquam potest a familia judicari, vel expelli, sicut potest Rex quando degenerat in tyrannum. Comparatur etiam ovili, Joan. X. Item corpori, et sponsae, Ephes. IV et V ut intelligamus, quod sicut non accipit auctoritatem pastor ab ovibus, nec caput a corpore, vir ab uxore, ita neque Christus ab Ecclesia. /

Ex his habemus Ecclesiam ex se nullam habere auctoritatem, sed omnem esse in Christo, et iis, quibus Christus eam communicavit. Quod autem non habeat ab alio, nimirum a Christo, probatur. Nam Christus legitur quidem dedisse Petro claves regni coelorum, Matthaei XVI, et eumdem praefecisse ovili suo, Joan. ult. Dedit etiam Apostolis caeteris potestatem praedicandi, baptizandi, peccata dimittendi, et alia quaedam faciendi, quae ad munus Episcopale spectant, sed hanc potestatem Christus singulis dedit, ita ut potuerit quisque eorum illa omnia exercere sine congregatione aliorum, ut notum est: At quod ipsi Ecclesiae, id est, fidelium universitati in se, id est, ratione suae totalitatis aliquid potestatis tribuerit, nusquam legitur; imo e contrario legimus, praecipi populis, ut obediant, et subjaceant pastoribus suis, Hebr. XIII et alibi. Quod si Ecclesiae universitati non est data ulla auctoritas, ergo neque Concilio generali, quatenus Ecclesiam universalem repraesentat. Ergo in Concilio non est auctoritas summa, sive Papalis, sed tantum Episcopalis, seu Archiepiscopalis, prout sunt personae, quae ibi conveniunt. Siquidem summa, seu Papalis auctoritas non ponitur in Concilio ab adversariis, nisi quatenus Concilium gerit vicem Ecclesiae universae. Si ergo Ecclesia universa, secluso Papa, non habet Papalem auctoritatem, ergo multo minus Concilium habet.

Probatur secundo: nam si Concilium generale sine persona Papae haberet Papalem auctoritatem formaliter, vel suppletive, non indigejet confirmatione Papae. Id autem est falsum. Constat enim omnia generalia Concilia Catholica confirmationem petiisse.

Tertio: Concilium sine Papa potest-errare etiam in fidei Mecretis, ut patet in Concilio Sirmiensi, cui subscripsit Hosius; item Mediolanensi, Ariminensi, Ephesino II, Constantinopolitano sub Justiniano II, Constantinopolitano sub Leone Isauro, et alio sub Constantino Copronymo. At Concilium cum Papa non potest errare: ergo non potest sine Papa omnia illa, quae potest cum Papa. Neque potest responderi, errasse illa Concilia, quod non fuerint legitima, nam plerisque nihil defuit, nisi Pontificis assensus. Imo Ephesinum II fuit omnino simile Basileensi, utrumque enim fuit indictum a Pontifice, in utroque adfuit legatus Pontificis circa initium, ab utroque recessit paulo post Legatus Pontificis, in utroque fuit Pontifex excommunicatus, quae omnia de Basileensi patent ex gestis ejus ab Hxnea Sylvio descriptis. De Ephesino autem patet ex epist. Leonis 12, 13, 15, 21, 22, et ex Concilio Chalcedonensi, act. 3. et nihilominus errasse Concilium Ephesinum adversarii negare non possunt.

Quarto, si in Ecclesia esset summa potestas principaliter, in Papa instrumentaliter, ut in ministro Ecclesiae, ut ipsi dicunt, sequeretur Papam non esse immediatum Christi vicarium, sed mediatum; immediate enim vicaria Christi esset Ecclesia, Papa autem esset immediatus vicarius Ecclesiae, quod est expresse contra Concilium Constantiense, sess. VIII, ubi damnatur hairesis

Wiclefi, dicentis, non esse Pontificem immediatum Christi vicarium.

Chapter 36 of 69