Caput VIII. Solvuntur argumenta ex Conciliorum erratis
Enumerant denique adversarii errores Conciliorum, et praecipue Hermannus lib. III, cap. 15. et 16. Prolegcmen., et lib. Protestantium, qui inscribitur: « Causa cur electores etc. » Sed e maximo numero errorum, solum tertia pars eget aliqua discussione. Trium enim generum errores in Conciliis adversarii observarunt. Quosdam errores veros et crassos, sed Conciliorum illegitimorum et a Pontificibus reprobatorum, ut Ariminensis, Seleuciensis, Ephesini II, quos frustra enumerant, cum nihil faciant contra nos. Vide quae diximus de Conciliis reprobatis, lib, I, cap. 7 et 8.
Alios deinde errores non veros, sed fictos Conciliorum legitimorum, et probatorum: Omnia enim quae ipsi non probant, vocant errores. Hoc. modo dicunt errasse Concilium Chalcedonense, in quo sanctimoniales prohibentur votum continentiae violare, et Concilium Gartliaginense V, in quo statuitur, ne altaria erigantur sine reliquiis Martyrum. Sed dum haec dicunt, assumunt quod probandum erat.
Alios denique errores observant in veris, legitimisque Conciliis, qui revera speciem aliquam erroris habere videntur, id est, ejusmodi sententias videntur continere, quae et nostro et illorum consensu judicantur erroneae, atque hos dumtaxat examinare, et diluere debemus.
Primo loco Calvinus adducit Concilium 400 Prophetarum, qui omnes errarunt, ipso Deo protestante se misisse spiritum mendacem in ore ipsorum, III Regum XXII. Sed
quale, quaeso, Concilium illud fuit? Primum non erant illi Prophetae Domini; nam cum 400 illi Prophetae sententias suas dixissent, legimus quaesivisse Regem Josaphat a Rege Achab, an non esset aliquis Propheta Domini, per quem Dominus interrogari posset?. Achab autem respondisse: Remansit unus, sed ego odi illum. Deinde Concilia, non Prophetarum, sed sacerdotum esse debent. Denique Concilium illud, ab Achab Rege non a summo Pontifice coactum fuit, proinde nihil mirum, si erravit.
Proponunt secundo Calvinus et Brentius Concilium Judaeorum, praeside summo Pontifice Caipha, in quo excommunicati sunt, qui confitebantur Jesum esse Christum, Joan. IX et postea Christus reus mortis judicatus est Joan. XI et Mare. XIV.
Respondeo, quidam aiunt, quaestionem fuisse de facto, non de jure, quam Concilium illud judicavit, videlicet, num Jesus necandus esset; In ejusmodi autem judiciis Concilia errare posse, non dubium est. At quaestio illa etiam si de facto esset, tamen involvebat quaestionem de fide gravissimam, nimirum an Jesus esset verus Messias, et Dei Filius, atque adeo Deus verus. Quocirca erravit in fide perniciosissime Caiphas cum universo Concilio, cum judicavit Jesum blasphemasse qui se Dei filium appellaverat.
Alii dicunt, Pontificem, et Concilium errasse, quantum ad errorem propriae mentis, non tamen errasse in sententia, quam protulit. Vere enim Jesus erat reus mortis, quia peccata nostra in seipso purganda susceperat, et vere expediebat, eum mori pro populo. Quare Joan. cap. XI dicit Caipham prophetasse. At licet verba Caiphse bonum sensum recipiant, non tamen omnia, cum enim ait de Christo: Blasphemavit, quid adhuc egemus testibus? Certe tunc non prophetavit, sed blasphemavit.
Alii dicunt, Concilium illud errasse, quia non processit secundum morem legitimi judicii: sed tumultuaria conspiratione, subornatis falsis testibus, Christum damnavit. Id quod adeo notum erat omnibus, ut etiam Pilatus sciret per invidiam eum fuisse traditum sibi a Pontificibus, ut habemus Mat. XXVII. Atque haic quidem responsio probabilis est. Quia tamen non est inferiorum judicare, an superiores legitime procedant, necne, nisi manifestissime constet intolerabilem errorem committi; et credibile est, Deum non permissurum, ut Concilia, quibus summus
Pontifex praesidet, non legitime procedant: Ideo respondemus, Pontifices et Concilia Judaeorum non potuisse errare antequam Christus veniret, sed eo praesente potuisse, imo fuisse praedictum erraturos Judaeos, et Christum negaturos, Isai. VI, Daniel. IX, et alibi. Sicut enim non est necessarium, ut Vicarius Papae non possit errare, cum ipse Papa regat Ecclesiam, et ab errore defendat; Sic etiam non fuit necessarium, ut Pontifices Judaeorum non possent errare, quando Christus, summus totius Ecclesiae Pontifex praesens aderat, et Ecclesiam per se administrabat.
Tertio videtur Lutherus reprehendere Concilium Apostolorum, de quo Act. XV. Dicit enim in assert. art. 29. Jacobum mutasse Petri sententiam. Constat autem sententiam Petri, qui judicaverat, non debere Gentes cogi ad legalia, fuisse bonam et veram; nam eam tuetur Paulus in tota epist. ad Galatas, ergo sententia Jacobi, quam Synodus tota secuta est, fuit mala, et falsa, quae nimirum jussit Gentes abstinere a sanguine, et suffocato, quod nihil aliud est, quam judaizare. Item Lutherus in lib. de Conciliis^parte prima, multa dicit de hac lege Apostolorum, et quamvis non audet asserere fuisse malam, tamen inde probat, Concilium nihil prodesse, quia non potest defendi ista lex, nisi dicamus Concilium non obligare.
Respondeo, non desunt veteres, qui negent Concilium Apostolorum, quidquam praecepisse de abstinentia ab esu sanguinis, et suffocatorum animalium.
Irenseus enim lib. III, cap. 12. hunc locum bis adducens, semper omittit suffocatum, et nomine sanguinis videtur intelligere homicidium. Cyprianus lib. III ad Quirinum circa finem aperte dicit, Apostolos tantum praecepisse, ut abstineret ab idololatria, fornicatione, et sanguinis effusione. Chrysostomus et OEcumenius in hunc locum, intelligunt per suffocatum homicidium. Nihilominus tamen omnibus codicibus Graecis, et Latinis invenimus sanguinem, et suffocatum, et constat ex Tertull. in Apologetico, cap. 9. et ex Concilio Gangrensi, can. 2. per multos annos servatum in Ecclesia hoc praeceptum, ita, ut non vescerentur Christiani sanguine, nec suffocatis animalibus. Et praeterea nulla erat ratio, cur Apostoli prohiberent homicidium; solum enim voluerunt prohibere quaedam, de quibus Gentiles dubitabant, an essent peccata, homicidium autem esse
peccatum apud omnes semper in confesso fuit.
Respondemus igitur, Apostolos in primis prohibuisse fornicationem, quia illa non videbatur peccatum Gentilibus, cum nullis legibus puniretur; Deinde imperasse abstinentiam ab immolatis simulacrorum, sanguine, et suffocato, non ut legis veteris observantiam, sed ut sua, id est, Apostolica praecepta, idque in eum finem, ut facilius Ecclesia, ex Judaeis, et Gentibus coalesceret. Non enim potuissent in illis initiis Judaei ferre Gentilium societatem, si eos vidissent visci carnibus immolatitiis, aut sanguine, aut suffocato, a quibus illi valde abhorrebant. Postea vero quam Ecclesia crevit, et finis ille legis cessavit, lex etiam per se cessavit. De qua re sic loquitur S. Augustinus lib. XXII contra Faustum, cap. 13.: « Si hoc tunc Apostoli praeceperunt, ut ab animalium sanguine abstinerent Christiani, ne praefocatis carnibus vescerentur, elegisse mihi videntur pro tempore rem facilem, et nequaquam observantibus onerosam, in qua cum Israelitis etiam Gentes propter angularem illum lapidem, duos parietes in si; condentem, aliquid communiter observarent. » Et infra: «Transacto vero illo tempore, quo illi duo parietes, unus ex Circumcisione, alter ex Praeputio venientes, quamvis in angulari lapide concordarent, tamen suis quibusdam proprietatibus distinctius eminebant: et ubi Ecclesia Gentium talis effecta est, ut in ea nullus Israelita carnalis appareat, quis jam hoc Christianus observat, ut turdos, vel minutiores aviculas non attingat, nisi quarum sanguis effusus est, aut leporem non edat, si manu in cervice percussus, nullo cruento vulnere occisus est? Et qui forte pauci adhuc tangere ista formidant, a caeteris irridentur. » Haec ille.
Itaque, neque Concilium erravit neque Jacobus Petri sententiam mutavit, sed antequam res definiretur, putavit addendum sententiae Petri hoc praeceptum positivum, et temporale, et postea ex communi sententia res definita est. Vide Hieronymum in epistola ad Augustinum, quae est 11. inter epistolas Augustini, ubi dicit, Jacobum, et omnes alios Petri sententiae acquievisse.
Quarto, proferunt Concilium Neocaesariense, confirmatum a Leone IV, dist. 20. can. de libellis, et receptum in Concilio Nicaeno 1, ut dicitur in Concilio Florentino sess. VII. Nam in hoc Concilio can. 7. inve-
nitur exploratus error, quo prohibentur secundae nuptiae: « Presbyterum, inquit Concilium, convivio secundarum nuptiarum interesse non debere, maxime cum praecipiatur secundis nuptiis poenitentiam tribuere.» Quis erit ergo Presbyter, qui, propter convivium, illis consentiat nuptiis, quas tamen Paulus concedit I. Cor. VII: Si dormient vir ejus, liberata est, cui vult nubat, tantum in Domino?
Respondeo, Concilium loqui de eo, qui duas simul uxores habet, ut exponit recte Glossa3I. quaest. 1. can. De his qui frequenter. Vel secundo dici potest, non prohiberi secundum Matrimonium, sed solemnitatem secundi Matrimonii, cui solemnitati proprie convenit nomen nuptiarum. Celebritfts enim nuptiarum tantum semel in Ecclesia fieri consuevit, nimirum quando Virgines conjunguntur, ut Isidorus testatur lib. II de of ficiis, cap. 17. ubi dicit, solum in primis nuptiis dari annulum, et velum quoddam, partim album, partim rubeum, quod flammeum dicebatur; a quo velo nuptias dictas, quia nimirum eo velo obnubuntur capita novarum nuptarum, testatur Ambrosius lib. 1 de Abraham, cap. 9. Canon igitur ille prohibet, ne Presbyter celebritati secundi Matrimonii intersit, quin potius poenitentiam injungat iis, qui contra morem Ecclesiae in secundo matrimonio ejusmodi celebritatem adhibuerint.
Quinto, proferunt Nicaenum Concilium primum, de quo Lutherus in libro de Conciliis part. 1. dicit, se non intelligere Spiritum sanctum in isto Concilio; nam in uno canone dicit, non esse idoneos ad Sacerdotium eos, qui se castraverunt; in altero prohibet, ne Sacerdotes habeant uxores, et tandem ita concludit pag. 92.: « An vero nihil aliud est negotii Spiritui sancto in Conciliis, quam ut impossibilibus, periculosis, non necessariis legibus suos ministros obstringat, et oneret? » Ibidem Lutherus refert canonem erroneum Nicaeni Concilii de rebaptizandis Paulianis, et similem Concilii Iconii ex lib. VII histor, Eusebii cap. 6. Item Lutherus ibidem, Brentius, et Hermannus, damnatam esse militiam asserunt in eodem Concilio, quam tamen constat ex approbatione Joannis Baptistae Luc. III, esse licitam. Sic autem habet canon 11. Concilii: « Qui vere per Dei gratiam vocati primo quidem
ostenderunt fidem suam, deposito militiae cingulo, post haec autem ad proprium vomitum reversi sunt, ut et pecunias darent, et ambirent redire rursum ad militiam; isti decem annis sint inter poenitentes, postquam triennio fuerint inter audientes, id est, Catechumenos. »
Respondeo, Concilium Nicaenum tantae semper apud omnes Patres fuisse auctoritatis, ut mirum sit, Luthero in mentem venire potuisse, ut aliquid adversum hoc Concilium scriberet. Sed nimirum ita oportuit haereticos prodi, dum ea vituperant, quae omnis Catholica Ecclesia semper probavit. Sed ad rem. Displicet Luthero injunctam Ecclesiasticis viris legem continentiae, ideoque Concilium errasse clamat. At nobis Lutherus errat, et verbo, et facto, non Concilium; de qua re propria instituetur suo loco disputatio.
Quod autem reprehendit canonem de rebaptizandis Paulianis, ignorantiam suam prodit. Pauliani enim, cum purum hominem Christum crederent, et Trinitatem aperte negarent, non baptizabant in nomine Trinitatis; proinde nec vere baptizabant. Porro Concilium Iconii particulare fuit, et improbatum a summo Pontifice, sicut Concilium Carthaginiense sub Cypriano celebratum, qualia Concilia nos minime defendimus.
Jam quod attinet ad militiam, Nicaena Synodus non prohibet militiam, nisi quatenus aliquando signum est idololatriae. Sciendum enim est, olim cingulum militiae fuisse rem magni honoris, et etiam commodi, propter magna privilegia concessa militibus: et propterea antiquos illos Imperatores Ethnicos, tempore persecutionis consuevisse auferre cingulum militiae, et exauthorare eos, qui Christiani inveniebantur, et fidem negare nolebant. Quod patet ex Eusebio lib. VIII hist. cap. 4. ubi dicit, initium persecutionis Diocletiani coepisse a Christianis, quibus militia negabatur, nisi immolarent idolis. Et lib. IX, cap. 10. dicit, Licinium quoque initio suae persecutionis, Christianos de Palatio, et de omni militia expulisse. Item ex Ruffino, qui lib. X hist. cap. 32. ubi de Juliano ait, militiae cingulum non dari, nisi immolantibus, jubet; et lib. XI, cap. 2. dicit, Valentinianum a Deo recepisse imperium, quia pro ejus fide, tempore Juliani, militiae cingulum spreverat,
Quoniam ergo tunc quidam Christiani milites ardore fidei cingulum abjiciebant, malentes potius sine honore, quam sine fide vivere; deinde autem seducti a Diabolo, iterum ambiebant cingulum, parati fidem negare: ideo Concilium in hos tam severam poenitentiam constituit. Haec ita esse patet: Primo, ex Theodoro Balsamone, et Zonara, qui ita exposuerunt in commentariis horum canonum. Secundo, ex Ruffino, qui lib. X hist. cap. 6. enumerans canones Nicaeni Concilii, hunc ita ponit: « Qui propter confessionem militiam abjecerant etc. » Tertio ex ipso canone; nam toto canone agitur de lapsis; et primum quidem de iis, qui ob metum vitae, aut opum amittendarum lapsi fuerant, negando fidem injungit Concilium poenitentiam decem annorum; deinde iis, qui militiam ambierant, quam pro fide contempserant, injungit tredecim annorum poenitentiam, quia nimirum isti gravius lapsi erant; priores enim simpliciter negaverant, isti autem post gratiam confessionis negaverant, in quo major ingratitudo erga Deum invenitur.
Sexto, profert Hermannus Concilium Arelatense II, in cujus secundo canone sic dicitur: « Assumi aliquem ad sacerdotium, in vinculo conjugii constitutum, nisi fuerit promissa conversio, non oportet. » Hic duos errores notat Hermannus Hamelmannus. Unum, quod non liceat Sacerdotibus uti suis uxoribus, cum id sit contra Concilium Gangrense, in cujus can. 4. excommunicantur ii, qui nolunt interesse sacrificio, quod offertur a Presbytero conjugato. Est autem Gangrense Concilium receptum a Leone IV, dist. 20. canon. De libellis. Imo etiam contra Concilium Nicaenum, in quo approbata est sententia Paphnutii, qui censuerat, non debere prohiberi Ecclesiasticos a consuetudine cum propriis uxoribus, ut patet ex Socrate lib. I, eap. 8. ex quo sequitur, necessario errare Concilium Arelatense, vel Concilium Gangrense, et Nicaenum. Alterum errorem notat in illa voce Conversio, non enim convertimur nisi a malo; qui ergo jubet conjugatum converti, conjugium damnat, quae est haeresis damnata in eodem Gangrensi Concilio can. 1.
Respondeo, illa Concilia non pugnare inter se, nec ullum eorum errasse; nam Concilium Gangrense edidit canones contra eos, qui putabant, nuptias, et esum carnium absolute esse mala, et a Diabolo; quae fuit bae¬
resis Manichaei, et postea Eustathii Sebasteni, contra quem Gangrense Concilium celebratum est. Quia ergo haeretici isti ita horrebant nuptias, ut etiam Presbyteros qui uxores habuerant, etiamsi jam eos non haberent (saltem quasi uxores) ferre non possent; ideo Concilium etiam istum canonem addendum putavit. Unde in ipso canone sic habemus: « Quicumque discernit, a Presbytero, qui uxorem habuit, quod non oportet, eo ministrante, de oblatione percipere, anathema sit. » Ubi vides agi de eo, qui habuit uxorem, non qui habet.
Ad illud de Concilio Nicaeno supra respondimus, non fideliter narratam esse historiam a Socrate. Ac, ut alia nunc argumenta praetermittamus, id satis colligitur ex isto Concilio Arelatensi. Hoc enim Concilium celebratum est mox finito Nicaeno Concilio, et in eo recepti sunt canones Nicaeni, ut patet ex eo, quod fere omnes in hoc Concilio repetuntur. Cum ergo etiam istum hic inveniamus, sine dubio, vel hic etiam fuit in Concilio Nicaeno, vel saltem non est ei contrarius; nulli enim unquam Catholici repugnaverunt Nicaeno Concilio.
Ad ultimum dico, conversionem non solum dici a statu malo ad bonum, sed etiam a bono ad meliorem, quare Gregorius lib. II, epist. 100. vocat conversionem, professionem Monachatus, et exstat titulus in Jure canonico de conversione conjugatorum.
Septimo, profert Hermannus Hamelmannus Sirmiense Concilium, quod videtur receptum, quia damnata est in eo haeresis Photini, et tamen aperte in eo Concilio confirmata est haeresis Ariana. Idem dici potest de Sardicensi, quod receptum est a Leone IV, dist. 20. can. De libellis. Et tamen B. Augustinus lib. III contra Creseonium, cap. 34. dicit: « Disce, inquit, quod nescis, Sardicense Concilium Arianorum fuit etc. »
Respondeo: haec argumenta procedere ex ignorantia historiarum; multae siquidem confessiones editae sunt in Concilio Sirmiensi, praeter Photini damnationem, aliae Catholicae, aliae haereticae, ut nos supra docuimus, et perspicuum est ex Hilario in lib. de Synodis. Sardicense autem mox in duas partes divisum fuit, et quidem una pars, quae erat Occidentalium 300 Episcoporum, cum quibus etiam erant Legati Julii Papae, pro fide Catholica et Athanasio restituendo fuit; ut patet ex Hilario lib. de Synodis, et ex Athanasio in Apologia secunda, atque hanc partem confirmavit Leo IV. Altera pars fuit Orientalium 70 Episcoporum, qui seorsim convenientes fidem Catholicam, et Athanasium damnaverunt. Et de hac loquitur Augustinus, qui etiam non videtur legisse aliud ex Concilio Sardicensi, quam id, quod Orientales miserant ad Africam, ut unirent sibi Donatistas.
Octavo, profert idem Herm annus Hamelmannus Concilium Laodicaenum, in cujus primo capite statuitur, ut secundum indulgentiam reddatur communio iis, qui secundis nuptiis juncti sunt: Ex quo videtur, Concilium antea abstulisse communionem iis, qui secundo uxorem duxerant, et postea illam eis reddere condonando peccatum; id enim significat: secundum indulgentiam.
Respondeo primo, fortasse loquitur Concilium de iis, qui in secundo Matrimonio adhibent solemnitatem,ut diximus de Concilio Neocaesariensi. Secundo dico, Concilium non errasse, etiamsi loquatur de secundo Matrimonio, sed errorem potius correxisse; apparet enim ex hoc loco, aliquos Episcopos particulares, ex zelo, non secundum scientiam, negasse communionem bigamis, quorum errorem Concilium corrigit, et jubet bigamis communionem restitui; nam etiam ideo initio canonis vocat nuptias bigamorum liberas et legitirnas. Illud vero, Secundum indulgentiam, sumptum est ex Paulo I. Cor. VII, qui ait: Usum conjugii se non imperare, sed indulgere. Ut ergo Paulus cum ait, se indulgere usum conjugii, non vult dicere, se ignoscere peccatum, sed se concedere minus bonum, quamvis optaret majus bonum ab illis teneri; ita Concilium hoc dicit, se indulgere secundas nuptias, id est, concedere, ut minus bonum, quamvis cuperet magis eligi viduitatem, quae estbonum quoddam excellentius conjugio.
Nono, profert Hermannus Hamelmannus Concilium secundum generale, in cujus can. 5. duo inveniuntur errores, pugnantes cum aliorum Conciliorum decretis. Unus est, quod primatus Ecclesiasticus sit Romani Pontificis: Alter, quod post Romanum Pontificem debeat esse immediate Episcopus Constantinopolitanus; quae duo iterum renovata sunt in Concilio Chalcedonensi act. ult. Primus error pugnat cum Concilio Nicaeno, in cujus can. 7. tribuitur primatus Episcopo Hierosolymitano; et cum Concilio III Carthaginiensi, cap. 26. ubi decernitur, neminem debere vocari Principem Sacerdotum,
aut summum Sacerdotem. Secundus error pugnat cum Concilio Nicaeno can. 6. ubi tribuitur secundus locus Alexandrino, tertius Antiocheno Episcopo, quem canonem frequenter citat Leo I in epist. 53, 54 et 55.
Respondeo, primum non esse errorem, nec pugnare cum ullo Concilio. Quod autem Hermannus adducit ex can. 7 Concilii Nicaeni, nihil valet. Ibi enim tribuitur Hierosolymitano Episcopo aliquis honor, non tamen primatus in omnem Ecclesiam. Imo aperte subjicitur in eo Concilio sedes Hierosolymitana non solum sedi Romanae, AlexandrinaB, Antiochenae, sed etiam Caesariensi, quae Palaestinae Metropolitana sedes erat, ut patet tum ex can. 6 et 7. ipsius Concilii, tum ex Leone locis notatis, et ex S. Hieronymo in epist. ad Pammachium de erroribus Joannis Hierosolymitani. Quod vero addit ex Concilio Carthaginiensi, adhuc magis est impertinens; nam Concilium illud nationale fuit, nec ferebat leges universae Ecclesiae, sed tantum Episcopis Africae. Itaque non prohibuit, nec potuit prohibere, ne Romanus Pontifex diceretur Princeps Sacerdotum, vel summus Sacerdos, sed tantum ne ita appellaretur ullus Metropolitanus Africae.
Secundus error non proprie potest dici error, decretum enim illud de honore sedium, sicut a Concilio Nicaeno factum fuerat, ita poterat ab alio simili Concilio mutari. Tamen quia sine justa ratione mutabatur a Concilio Constantinopolitano, et postea a Chalcedonensi Pontifices Romani Damasus et Leo illud probare noluerunt, neque eorum Pontificum temporibus decretum illud exeeutioni mandatum est, ut patet ex Leone epist. 53. ad Anatolium, ubi loquens de decreto Concilii Constantinopolitani: « Frustra, inquit, quorumdam Episcoporum profertur consensus, cui tot annorum series negavit effectum. » Et in epist. 55. ad Pulcheriam, loquens de decreto Concilii Chalcedonensis: « Consensiones, inquit, Episcoporum, Canonum apud Nicaeam conditorum, regulis repugnantes, in irritum mittimus, et per auctoritatem B. Petri Apostoli generali prorsus definitione cassamus. »
Decimo, profert Hermannus Hamelmannus Concilium Carthaginiense III, can. 47. ubi numerantur in canone Scripturarum aliquot libri Apocryphi, utTobias, Judith, Baruch, Sapientia, Ecclesiasticus, et Maeliabaei, contra auctoritatem Concilii Laodicaeni cap. ultimo, ubi isti omnes libri rejiciuntur a canone.
Respondeo in primis. Concilium Carthaginiense esse majoris auctoritatis, quam Laodicaenum; tum quia posterius, tum etiam quia nationale fuit, Episcoporum 44, et praeterea confirmatum a Leone IV, dist.20. can. De libellis: Laodicaenum autem fuit provinciale Episcoporum 22, et non confirmatum a Pontifice. Itaque hic posset habere locum, quod ait Augustinus, Concilia priora emendari a posterioribus. Dico tamen secundo, neutrum Concilium errasse. Nam Concilium Laodicaenum posuit in canone eos libros, de quibus Episcopi ejus Concilii certi erant, alios autem omisit, non quidem negans, eos esse canonicos, sed nolens rem dubiam definire; Concilium autem Carthaginiense re magis discussa definivit id, quod prius Concilium reliquerat sub dubio.
Undecimo, profert Concilium Toletanum I, in cujus can. 17. scribitur, posse admitti ad communionem eum, qui concubinam habet, modo non sit uxoratus, et est hoc Concilium jussu Leonis I celebratum, ut patet ex cap. 21. Respondeo, hoc loco concubinam vocari uxorem ductam sine dote, et externa solemnitate, ut recte a Gratiano notatum est dist. 34. canon. Omnibus; quod est conforme Juri civili, ut patet ex Novella 18 Justiniani. Quomodo Genesis XXV Agar et Cethura dicuntur concubinae Abrahae. quae tamen verse uxores erant, ut patet ex Gen. XVI de Agar, et Gen. XXV de Cethura.
At objicies, quia beatus Leo, qui hoc Concilium fieri jussit, et probavit in epist. 92. ad Rusticum Narbonensem, cap. 4. loquens de uxore et concubina, dicit: Concubinam non esse vere uxorem, neque conjunctionem cum ea esse Sacramentum, vel Matrimonium; et propterea eam mulierem, quoe nubit viro habenti concubinam, non peccare quasi nubat homini conjugato, quia vir habens concubinam, non potest vocari conjugatus. Respondeo, Leonem aliter accipere nomen concubinae, quam Patres ejus Concilii acceperint; ipse enim vocat concubinam eam, quae assumitur ad consortium thori, sine mutuo consensu perpetuo vivendi. Concilium autem vocat concubinam eam, quae ducitur cum eo consensu, sed privatim expresso, non per publica instrumenta.
At, inquies, si Leo fuit auctor hujus Concilii, quomodo absolute negavit, concubinam dici posse uxorem? Respondeo, Leo¬
nem non fuisse auctorem totius Concilii, sed tantum ultimi canonis. Initio enim Concilii, dicitur, Concilium hoc congregatum tempore Honorii et Arcadii Imperatorum, quo tempore nondum erat Pontifex Leo; ipse enim creatus est tempore Theodosii junioris, triginta tribus armis post mortem Arcadii, ut patet ex Chronico Prosperi. Deinde in ultimo capite ponitur quaedam explicatio fidei, quae dicitur facta jussu Leonis Papse. Quae non possunt cohaerere, nisi dicamus, Concilium Toletanum habitum fuisse ante tempora Leonis; sed postea, tempore Leonis, factam fuisse illam explicationem fidei, et annexam eidem Concilio, quia iidemEpiscopi huic explicationi subscripserunt, qui antea in Concilio fuerant. Et certe magna conjectura hujus rei esse potest, quod videamus, ante illam explicationem fidei poni Episcoporum subscriptiones, quibus finitur Concilium; et deinde alias eorumdem subscriptiones post illam explicationem fidei. Itaque S. Leo non confirmavit, nisi ultimum illum canonem suo tempore factum.
Duodecimo, profert Hermannus Hamelmannus Concilium Wormatiense, in cujus canone tertio invenitur exploratus error: Jubentur enim fures occulti explorari per sacrae Eucharistiae perceptionem. Quem esse errorem docet beatus Thomas part. 3. qu. LXXX. art. 6. ad 3. Respondeo, Concilium fuisse provinciale, non confirmatum, imo potius reprobatum, quoad illum canonem, a summis Pontificibus, ut ibidem B. Thomas ostendit.
Decimotertio, proferunt alii canones VI Synodi. Illi enim canones videntur recepti; nam Adrianus I in epistola ad Tharasium, quae est in secund. act. VII Synodi, dicit, hos canones divine et legaliter esse praedicatos. Item Nicolaus I epist. ad Michaelem, et Innocentius III cap. A multis, extra de aetate ordinandorum, et VII Synodus act. 2, 3, 4, 5 et 6. his canonibus utuntur. At inveniuntur in his canonibus magni errores. Nam can. 2. recipitur Concilium sub Cypriano de rebaptizandis haereticis: quod erroneum fuisse probat Augustinus passim in libris septem de Baptismo. Item can. 72. judicantur irrita, et solvenda conjugia Catholicorum cum haereticis, qui est expressus error: Etsi enim peccat Catholicus ducens haereticam uxorem, et contra; tamen Matrimonium est Sacramentum propter characterem Baptismi, quem haereticus retinet, et ideo tale conjugium solvi non potest.
Respondeo, non solum hos duos, sed etiam multos alios canones esse erroneos in istis canonibus, sed non sunt editi isti canones ab ullo legitimo et probato Concilio. Constat enim ex Tharasio in YII Synodo act. 4. hos canones non esse editos a VI Synodo, quae fuit tempore Agathonis, et Constantini, sed post multos annos tempore Justiniani II Imperatoris, cui Concilio non adfuit Romanus Pontifex, nec per se, nec per Legatos, neque postea Concilium confirmavit, sed aperte reprobavit, ut testatur Beda in lib. de sex aetatibus in Justiniano, et Paulus Diaconus in vita ejusdem Justiniani, et Platina in vita Sergii.
Ad verba Adriani respondeo, illum solum recitare sententiam Tharasii, nec refellere, quia ille can. 82. de picturis, utilis erat eo tempore ad quaestionem de qua agebattir. Ad Nicolaum respondeo, verba ejus esse pro nobis; dicit enim, se citare illum canonem Graecorum, quomodo Paulus citavit verba Ethnicorum Poetarum. Ad Innocentium dico, eum nihil ibi definire de his canonibus, sed tantum citare unum canonem ex istis, Quod autem citaverit nomine VI Synodi, factum est, vel quia sic vocantur communiter, licet vere non sint; vel quia Innocentius ex Gratiano dist. 32. can. Si quis, hunc canonem accepit; Gratianus autem saepe in hac parte erravit, tribuens opera iis, quorum non sunt. Ad VII Synodum dico, semper citari hos canones a privatis hominibus in ea Synodo inter disputandum, non tamen aliquid definiri a tota Synodo. Nam definitio Concilii habetur act. 7. tantum; ibi autem nulla fit mentio horum canonum. Vide Franciscum Turrianum in libro de VI Synodo, et ea quae nos disseruimus de his canonibus tom. I, lib. II de Pontif. cap. 14.
Proferunt decimoquarto Hermannus Hamelmannus lib. III prolegom. cap. ult. Calvinus lib. I instit. cap. 11, §. 14 et sequent, et lib. IV, cap. 9, §. 9. necnon Magdeburgenses Cent. VIII, cap. 9. Synodum VJI, Nicaenam II, quam dicunt pugnare cum duobus Conciliis: uno priore, id est, Constantinopolitano, sub Constantino Copronymo; altero posteriore, Francofordiensi, sub Carolo Magno; ita ut sive sit sequenda regula beati Augustini lib. II de Baptismo, cap. 3. quivult priora Concilia a posterioribus emendari, sive sancti Isidori apud Gratianum distinet. 50. canone, Domino sancto, qui do¬
cet, antiquiora Concilia recentioribus anteponenda; necessarium sit hocNicaenum esse rejiciendum.
Quod pugnet Nicaenum secundum cum antiquiore Constantinopolitano, patet ex ipso Nicaeno II, act. 6. ubi fatentur Patres tempore superioris Imperatoris definitum fuisse in Concilio Constantinopolitano, imagines non esse ullo modo colendas; quod vero pugnet cum Concilio Francofordiensi posteriori, in quo etiam legati Romani Pontificis fuerunt, probant adversarii. Primo ex Adone, Aimonio, Abbate Urspergensi, Platina, aliisque historicis, qui ubi loquuntur de temporibus Caroli et Adriani, dicunt, in Synodo Francofordiensi damnatam VII Synodum Graecorum, secundo, probant ex libris quatuor Caroli Magni; qui nuper prodierunt, id est, anno 1549, iis enim libris Carolus Magnus totis ^viribus contra imagines et VII Synodum pugnat, et ibidem legimus, hos ipsos libros in Francofordiensi Synodo approbatos.
R.espondeo, Nicaenam Synodum cum nullo legitimo Concilio pugnare. Ac primum, quod attinet ad Constantinopolitanum sub Imperatore Constantino Copronymo, constat illud non fuisse generale, nec legitimum ullo modo, cum in eo non interfuerit Romanus Pontifex, nec per se, nec per Legatos: ut Joannes, Zonaras, et Cedrenus referunt in vita Constantini Copronymi, et idem fatentur Magdeburgenses Cent. VIII, cap. 9, colum. 551. Sine Pontifice autem Romano non posse oecumeniea Concilia celebrari, patet ex regula Nicaeni Concilii, quae est apud Socratem lib. II, cap. 13. Quid, quod nec adfuerunt tres alii praecipui Patriarchae, Alexandrinus, Antiochenus, Hierosolymitanus, ut ex eisdem Zonara, Cedreno, et Magdeburgensibus patet. Quomodo ergo generale Concilium dici potest, cui neque Occidens, neque Oriens, neque Meridies consensit; sed pauci dunfcaxat Episcopi ex Aquilone? Denique, quotquot exstant historici, tum Graeci, ut Zonaras, Psellus, Photius, Nicetas, Cedrenus; tum Latini, ut Rhegino, Sigebertus, Ado, Paulus Diaconus, Urspergensis, aliique permulti; omnes Concilium hoc vel aperte reprehendunt, vel inter Concilia Ecclesiae non numerant.
De Concilio autem Francofordiensi, quo praecipue nituntur adversarii, dico tria. Primo, quidquid illud Concilium definierit, non esse magni faciendum; nam sine dubio illi
anteponendum est Concilium Nicaenum II, quod certum est fuisse universalius, antiquius, et sine controversia a summo Pontifice approbatum. Nam constat ex ipso Concilio, adfuisse legatos Papae Adriani, et rursum approbatum a Leone III, patet ex Ivone IV. part. cap. 147.
Dico secundo, si verum est quod dicunt Centuriatores Cent. VIII, cap. 9, coi. 639. nihil nobis eam Synodum obesse; nam ipsi dicunt, Synodo Francofordiensi non consensisse, sed repugnasse Adrianum et Legatos ejus. At certum est, Synodum, cui repugnat Romanus Pontifex, nullius esse auctoritatis, ut patet, tum ex Gelasio, in tomo de vinculo anathem. tum experientia. Nulla enim Synodus unquam habita est legitima, cui Romanus Pontifex repugnaverit. Quid, quod ipsa Synodus Francofordiensis hoc ipsum docet, nam ut ex Carolinis libris patet, Synodus Francofordiensis decrevit, judicium ultimum controversiarum ad Romanum Pontificem pertinere, et hoc praecipuo argumento refellit Synodum septimam, quia existimavit sine auctoritate Romani Pontificis celebratam; Ergo Synodus Francofordiensis testimonio Magdeburgensium seipsum destruit.
Praeterea ibidem Magdeburgenses dicunt, Synodum Nicaenam ab Adriano confirmatam, Concilium autem Francofordiense reprobat Synodum factam sine Papae auctoritate; ergo judicio Magdeburgensium, non est Nicaena nostra, sed aliqua alia, quae reprobatur in Concil. Francofordiensi. Denique ibidem docent Magdeburgenses, in Synodo Francofordiensi non esse definitum, ut imagines tollantur e templis, sed ut in templis quidem maneant, at non adorentur. Cur ergo ipsi e templis imagines tollunt? cur frangunt, cur non servant Francofordiense decretum? Ex quo etiam refellitur mendacium Apologiae Anglorum, quae docet, in Concilio Francofordiensi decretum, ut imagines delerentur. At e contrario Synodus Francofordiensis, testimonio librorum Carolinorum, Hincmari, et ipsorum Magdeburgensium, anathema dixit iis, qui imagines delere volunt. Praeterea, res ipsa idem ostendit: nam si ea Synodus id statuisset, cur non esset factum? Quis enim resisteret in Occidentali Ecclesia decreto Episcoporum omnium, et Regis potentissimi? Non esse autem factum, certo certius est: nulli enim historici id referunt. Imo Jonas Aurelianen-
sis, tanquam rem novam, et sacrilegam refert, quod Claudius Taurinensis in sua dioecesi imagines delere voluerit.
Tertio dico, rem esse incertissimam, quid statutum sit de imaginibus in Synodo Francofordiensi: nam antiqui auctores non sibi constant. Nam in primis ipsum decretum Francofordiense, quod citatur praefatione librorum Carolinorum, testatur in Synodo Francofordiensi damnatam Synodum, quae Constantinopoli convenerat, et imagines adorari jusserat. Ubi cum nominat Constantinopolim, videtur loqui de Synodo haereticorum contra imagines. At cum dicit, ibi decretum, ut imagines adorentur, videtur loqui de Synodo Catholicorum.
Pari ratione libri ipsi Carolini dicunt, in Synodo Francofordiensi damnatam Synodum, quae facta fuerat Constantinopoli in Bithynia sine auctoritate Papae, pro imaginibus adorandis, ubi cum nominat Constantinopolim, et dicit, a Synodo abfuisse Papae auctoritatem, videtur loqui de Synodo haereticorum; cum autem dicit in Bithynia, et pro imaginibus Synodum celebratam, videtur loqui de nostra Nicaena. Nam Nicaea est Metropolis Bithyniae, Constantinopolis autem in Thracia est.
Jam vero Hincmarus Remensis cap. 20. libri co.itra Hincmarum Laudunensem, qui ipso fere tempore floruerat, dicit, in Synodo Francofordiensi damnatam Synodum, quae Nicaeae convenerat, sine Papae auctoritate, ubi etiam duo contraria conjungit, ut patet. Aimonius lib..IV, cap. 85. de gestis Francorum, et Abbas Urspergensis in Chronico anni 793, scribunt, in Synodo Francofordiensi damnatam septimam Synodum Graecorum, quae convenerat Constantinopoli sub Constantino et Irene. Ubi etiam ipsi contraria jungunt inter se. Multi autem historici recentiores dicunt, in Synodo Francofordiensi damnatam Synodum de tollendis imaginibus, quam Graeci septimam generalem dicebant. Ita Platina in vita Adriani, Blondus decadis 2. lib. I. Sabellicus lib. VIII Enneadis VIII, Paulus.Umilius lib. II de gestis Francorum.
Propter hanc confusionem Alanus Copus Dialogo 4. et 5. docet, in Synodo Francofordiensi solum damnatam Synodum Constantinopolitanam haereticam, Nicaenam autem non solum non damnatam, sed etiam confirmatam, quam sententiam optarem esse veram, sed tamen suspicor esse falsam.
Primo, quia libri illi Carolini licet falso inscribantur Carolo, ut dicemus, tamen sine dubio scripti sunt tempore Caroli, ut patet ex refutatione eorumdem librorum, quam edidit Adrianus I, et scripti videntur in Concilio Francofordiensi, et acta continere Synodi Francofordiensis. Id enim asserit Hincmarus ejus temporis auctor, et ipsi libri boc prm se ferunt. Quod autem Synodus, quae in his libris refutatur, sit vere Nicaena II, dubitari non potest, si legantur vel ipsi libri, vel Adriani responsio.
Secundo, quia auctores antiqui omnes conveniunt in hoc, quod in Concilio Francofordiensi sit reprobata Synodus VII, quae decreverat, imagines adorandas. Ita Hincmarus, Aimonius, Rhegino, Ado, et alii passim docent. Dicere autem hos omnes mentiri, vel libros eorum esse corruptos, ut Copus dicit, videtur mihi paulo durius.
Tertio, quia si isti auctores loquerentur de falsa YII Synodo, id est, de Synodo Constantinopolitana contra imagines, certe meminissent etiam in suis historiis Synodi Nicaenae vere VII. At non meminerunt ullius Concilii VII, nisi istius, quod reprobatum dicunt. Neque obstat, quod libri Carolini, ut Abbas Urspergensis et Aimonius dicunt, reprobant Synodum Constantinopoli habitam; Nam Abbas secutus est libros Carolinos, ut etiam Aimonius: auctor autem eorum librorum vel lapsu memoriae, vel ex imperitia posuit Constantinopoli pro Nicaena. Nam alioqui cum dicat, Synodum celebratam in provincia Bithyniae, ubi Nicaea est, non Constantinopolis,„satis indicat, se de Nicaea loqui, et similiter Abbas, et Aimonius cum dicant, Synodum celebratam sub Constantino et Irene, clare demonstrant se loqui de Nicaena Synodo, etiamsi per errorem nominent Constantinopolim.
Neque etiam obstat, quod Hincmarus et libri Carolini dicant, Synodum reprobatam in Concilio Francofordiensi, fuisse coactam sine auctoritate Papae, quod est falsum de Nicaena, et verum de Constantinopolitana. Nam Hincmarus secutus est libros Carolinos, ut ipse indicat; auctor autem eorum librorum hoc mendacium finxit, cum aliis multis, ut imponeret Synodo Francofordiensi, ut mox dicemus.
Neque obstat ultimo, quod Platina, Biondus, Sabellicus, et Paulus iEmilius dicant, reprobatam Synodum de tollendis imaginibus. Nam in primis isti omnes recentiores
sunt. Deinde, quod ipsi dicunt, non pugnat cum antiquorum historicorum dictis; Nam in Synodo Francofordiensi duae Synodi reprobatae fuerunt, nimirum Constantinopolitana contra imagines, et Nicaena pro imaginibus, ut patet ex libris Carolinis et ex Hincmaro, et fortasse haec est causa, cur antiquorum historicorum aliqui nominent Nicaeam, aliqui Constantinopolim, cum dicunt, Synodum Graecorum reprobatam inConcilio Francofordiensi..
Videtur igitur mihi, in Synodo Francofordiensi vere reprobatam Nicaenam II Synodum, sed per errorem, et materialiter, eo modo prorsus, quo olim Synodus Ariminensis damnavit homoousion. Nam auctor librorum Carolinorum imposuit Synodo, duoque mendacia illi obtrucit. Unum mendacium fuit, in Synodo Nicaena, definitum fuisse, ut imagines adorarentur cultu latriae. Alterum, decretum illud factum a Graecis sine consensu Papae Romani. His duobus mendaciis pro veritate habitis, Synodus Francofordiensis reprobavit, et merito, Nicaenam Synodum, tanquam profanam et illegitimam.
Quod illa duo fuerint persuasa Concilio, patet ex ipsis libris Carolinis; nam in praefatione diserte habetur hoc modo: « Allata est in medium, (scilicet in Synodo Francofordiensi) quaestio de nova Graecorum Synodo, quam de adorandis imaginibus Gonstantinopofi fecerunt, in qua scriptum habebatur, ut qui imaginibus Sanctorum, ita ut Deificae Trinitati, servitium, aut adorationem non impenderet, anathema judicaretur. Qui supra, sanctissimi Patres nostri omnimodis orationem, et servitutem eis impendere renuentes, contempserunt, atque consentientes, condemnarunt. » Haec ibi. In ipso etiam opere introducitur Constantinus Episcopus Cypri, in Concilio Nicaeno anathema dicens iis, qui non adorant imagines eo cultu, quo adoratur sanctissima Trinitas. En clare primum mendacium.
Idem auctor clare docet, ad summum Pontificem pertinere judicium controversiarum fidei, et ideo Synodum illam pro adorandis imaginibus nihil valere, quod Pontificis auctoritate careat.
Praeterea auctores illi antiqui, qui dicunt, reprobatam esse falsam Synodum, quae decreverat, imagines esse adorandas, sine dubio per illud Adorandas, intelligunt cultu latriae; nam ipsi quoque docent, imagines esse venerandas, et tamen execrantur illam
Synodum, quae jubet imagines adorari. Ado in Chronico anni 696, dicit, Romae in die exaltationis Crucis, a toto populo Crucem osculari, et adorari solitam, et etiam in Chronico anni 717, vocat imaginem venerandam, quam everterat Philippicus haereticus, et restituerat Theodosius Catholicus Imperator. Rhegino lib. I Chronici, sub finem, agnoscit Crucis adorationem; et deturbationem imaginum per Leonem Iconomachum factam, scelus appellat. Joannes Aventinus lib. IV Annalium, dicit, Carolo Magno Imperatore designato, imaginem ejus in templo ab omni populo veneratam, ipso praesente. Abbas Urspergensis in Chronico, invehitur in Leonem Isaurum, et Constantinum Copronymum, propter imaginum dejectionem, eosque vocat impios, et Anti christi praecursores; et e contrario Gregorium Papam laudat, et sanctum virum fuisse dicit, qui propter imagines Christi et Sanptorum Imperatorem excommunicavit.
Quod autem vere mendacia sint, quod Synodus Nicaena caruerit Papa? auctoritate, et quod decreverit imagines adorandas cultu latriae, certissimum est; nam in ipso Concilio Nicaeno II, act. 2. recitantur epistolae Papae Adriani pro imaginibus, et in omnibus actionibus semper primi subscribunt Legati Romani; deinde quod ad cultum attinet, in I. act. Basilius Ancyranus, qui antea fuerat haereticus, cum resipisceret, et confessionem Catholicam ederet, toto Concilio audiente et probante, dixit se imagines quidem colere, non tamen latria, cum ea soli debeatur Deo. Similiter Constantinus Episcopus Constantiae Cypri in VII Synodo act. 3. locutus est. Similiter loquuntur etiam caeteri act. 4. et 7.
Neque mirum videri debet, quod auctor librorum Carolinorum tam manifesta mendacia obtruserit Synodo Francofordiensi de Nicaena Synodo paulo ante habita; nam si nunc Magdeburgenses et Calvinus scribere audent, nos colere imagines divinis honoribus plane, ut Deos, cum tot libri Catholicorum, et ipsum generale Concilium Latinum, et in Germaniae finibus Tridenti celebratum, diserte clament contrarium; quid mirum, si idem confictum sit de Synodo Graeca, quam paucissimi legere poterant, et quae in Oriente celebrata fuerat?
Si dicas, ergo saltem Concilium Francofordiense, quod frequentissimum fuit et legitimum, errare potuit. Respondeo, potuit errare, et erravit non in juris, sed in facti
quaestione, et praeterea non mirum si errare potuit; nam non consenserunt Legati Romani, ut Magdeburgenses dicunt. Papa autem non solum non consensit, sed etiam refutavit Francofordiense decretum, ut patet ex libro Adriani de imaginibus ad Carolum, ubi refutantur omnia mendacia illorum librorum Carolinorum.
Quod autem ex libris Caroli a df erunt, in quibus praecipuum firmamentum causae suae constituunt: Dico, eos libros, neque esse Caroli, neque ejusmodi, quibus ulla fides haberi possit.
Quod Caroli non sint, probatur primo, quia exstat liber Adriani Papae I ad Carolum, in quo libri isti accurate refelluntur, ex quo Adriani libro perspicue intelligitur, libros istos ab aliquo haeretico compositos, et a Carolo ad Pontificem missos, ut eis responderet. Esse autem Adriani hunc librum, qui exstat in III tom. Conciliorum, 'tum aliunde, tum etiam ex Ivone intelligi potest, qui multa ex hoc libro nomine Adriani in quartam partem sui decreti transtulit.
Secundo, constat ex historiis Graecorum et Latinorum, ut Zonarae, et Cedreni in vita Leonis Isauri, necnon Pauli Diaconi in vita ejusdem, Romanos Pontifices Gregorium III, Adrianum I, et Leonem III, defecisse a Graecis Imperatoribus, eos excommunicasse, vectigalia eis tribui ex Italia prohibuisse, seque in tutelam Francorum contulisse, atque in eos tandem imperium transtulisse, ea de causa praecipue, quod Graeci Imperatores haeresi Iconomachorum patrocinarentur; cum e contrario Francorum Reges in fide antiqua constantes essent. Quomodo ergo verisimile est, Carolum Imperatorum eadem haeresi laborasse, et pro errore Graecorum contra Romanum Pontificem scripsisse? Sed verba Zonarae audiamus: « Igitur, inquit, Papa Gregorius deserta Imperatoris obedientia ob perversam illius opinionem, pacem cum Francis fecit, cum prius saepe dedisset operam, ut Leonem per litteras ab odio Dei revocaret, atque ad cultum sacrarum imaginum reduceret. » Et infra in vita Irenes: « Adriano»veteris Romae Papa mortuo, Leo suffectus est, vir reverendus et honorabilis, qui cum se ad Carolum Francorum Regem contulisset, ab eo tempore Ro-1 ma Franci potiti sunt, Carolo a Leone coronato, et Romanorum Imperatore appellato. » Nam Papa Gregorius nihil sibi rei esse voluit cum impiis Ecclesiae Constantinopolitanae gubernatoribus et pacem cum Francis fecit.
Tertio, scribit Jonas Aurelianensis lib. I de Cultu imaginum (floruit autem Jonas tempore Ludovici Pii Caroli filii) Claudium Tnurinensem ejus haeresis patronum toto tempore, quo vixit Carolus, nunquam fuisse ausum mutire. Idemque ibidem, virum piissimum, ac sancta? memoriae Carolum Augustum appellat. Si ergo Iconomachi, vivente Carolo, non audebant hseresim suam praedicare; si defensores imaginum Carolum ut pium ac sanctum venerabantur, quanta impudentia est, libros contra imagines Carolo attribuere?
Quarto, scribit Paulus ^Emiliuslib. II hist. Francorum, necnon Rhegino in Chronico, in Concilio quodam Gentiliaci coacto, Pipinum Regem, Caroli Magni patrem, Graecorum errorem contra sacras imagines Imperatoris Graeci Legatis praesentibus, confutasse; ex eodem quoque Paulo constat, non diu postea ad Concilium, quod Romae Stephanus Papa celebravit contra eumdem Graecorum errorem, misisse Carolum Magnum Episcopos duodecim, ex praecipuis regni. Qua ergo audacia adversarii Christianissimum Principem in Iconoclastam transformare nituntur? praesertim cum Paulo dEmilio in hac parte assentiantur Magdeburgenses Cent. VIII, cap. 9. coi. 570.
Quinto, constat ex historicis omnibus, et ex ipsius Caroli epistolis, et carminibus; imo ex ipsis rebus gestis, Carolinum etAdrianum semper conjunctissimos fuisse. Exstat adhuc Adriani epitaphium ab Imperatore Carolo non minus eleganter, quam pie descriptum, apud Onophrium in additione ad Platinam, cujus hoc est initium.
Hic pater Ecclesise, Roma? decus, inclytus auctor
Adrianus requiem Papa beatus habet.
Vir, cui vita, Deus, pietas, lex, gloria Christus;
Pastor Apostolicus promptus ad omne bonum.
Et infra:
Post patrem Carolus lachrymans haec carmina
scripsit,
Tu mihi dulcis amor, te modo plango pater.
Tu memor esto mei, sequitur te mens mea semper.
Cum Christo teneas regna beata poli.
Num credibile est igitur, Carolum alterius religionis ac fidei fuisse, quam Adrianum?
et in ipsum Adrianum tam acriter scripsisse, cum tantopere coluerit, et post obitum eum laudarit?
Denique certum est, Carolum hominem Grsece et Latine peritum, prudentem et ingeniosum fuisse, libri autem isti hominis barbari, imperiti, levis, ac pene stulti esse videntur. Nam Constantinopolim urbem notissimam in Bithynia esse dicit, cum nemo nesciat esse in Thracia, nisi forte quia frequentes ibi terrremotus fiunt, solum mutaverit. Deinde, Concilium pro cultu imaginum Constantinopoli celebratum asserit, cum tamen NicsEEe celebratum nemo sit qui nesciat, nisi qui nihil legit. Et quod gravius est, per calumniam et mendacium multa tribuunt isti libri Nicaenis Patribus, quae nunquam dixerunt, et interdum qua? adversarii dixerant: quale est illud, quod Eucharistia sit imago corporis Christi, quod non solum Patres Nicaeni non defendunt, ut iste auctor somniat, sed etiam ex professo refellunt. Unde accepit Calvinus alterius mendacii occasionem. Quia enim Iconomachi dixerant, unam solum imaginem adorandam, id est, Eucharistiam, atque hoc dictum Pseudo-Carolus Nicaenae Synodo tribuerat; Calvino placuit, ita rem totam immutare, ac dicere: « Caeterum ne suo solemni, plaudite, fabula careat, additur clausula (nimirum a Concilio Nicaeno) Gaudeant et exultent, qui Christi habentes imaginem, sacrificium illi offerunt. » Quod est mendacium impudentissimum. Concilium enim Nicaenum tantum abest, ut voluerit imaginibus sacrificium offerri, ut diserte in act. 7. declaraverit, non veram latriam, sed honorariam tantum adorationem imaginibus deferri.
Accedat postremo, quod liber iste tanquam alter Melchisedech, est sine patre, sine matre, sine genealogia. Prodiit enim repente in lucem nec scitur quando, aut ubi, aut quomodo, aut a quo repertus, nec habet nomen auctoris, nec impressoris, nec loci, ubi impressus est. Quse sunt omnia argumenta atque indicia fraudum. Sed esto, sit liber Garoli Magni, quid tandem adversarii obtinebunt? prorsus nihil. Auctor enim hujus libri diserte oppugnat omnia fere dogmata Calvinistarum; aperte enim docet, ad Romanum Pontificem pertinere ultimum judicium de controversiis fiaei, et eum non a Conciliis, sed a Deo ipso primatum habere. Idem vult exorcismum adhiberi in Baptismo, templa dedicari certo ritu, orandum esse pro defunctis, Sanctos invocandos, reliquias venerandas, Chrismatis, aquae, salisque benedicti usum in Ecclesia retinendum; in Eucharistia vere esse corpus Christi, idque adorandum, et tanquam verum ad proprium sacrificium offerendum, quae sunt omnes exploratae haereses apud adversarios.
Si ergo volunt nos credere huic auctori, cum docet Nicaenam Synodum errasse, credant eidem ipsi, cum asserit tam multa, quae jam enumeravimus. Quod si etiam constaret, Carolum ipsum hunc librum scripsisse, et in omnibus cum Calvinistis convenire, quid haberent aliud, quam testimonium unius hominis laici, et militis? quod opponere velle Concilio generali Episcoporum, stultitia est manifesta. Nam ut recte ait Damascenus orat. 2. de imaginibus, Christus non commisit Ecclesiam Regibus et Imperatoribus, sed Episcopis et Pastoribus.
Decimoquinto, proferunt Concilia duo inter se contraria, quibus tamen praefuerunt Romani Pontifices. Nam Concilium Romanum sub Stephano VII, irritavit omnia acta Formosi Papae praedecessoris sui: deinde Concilium Ravennense sub Joanne IX, irritavit acta Concilii sub Stephano, et approbavit acta Formosi. Vide Sigebertum in Chronico anni 903, Matth. Palmerium in Chronico anni 899, etPlatinamin vitis horum Pontificum. Respondeo, quaestionem fuisse de facto, id est, an Formosus fuisset verus et legitimus Papa; et quia Stephanus male informatus, censuit eum non fuisse Papam, acta ejus irritavit. Quia vero Joannes postea re melius investigata, invenit contrarium, correxit errorem Concilii prioris, juxta regulam Augustini, qui dicit, Concilia priora aliquando emendari a posterioribus, nimirum in hujusmodi casibus particularibus.
Decimosexto, proferunt Concilium Romanum sub Nicolao II, in quo definitum est, non solum Sacramentum corporis Christi, sed, et ipsum verum Christi corpus tractari et frangi manibus Sacerdotum, et fidelium dentibus alteri, ut patet ex can. Ego Berengarius, de consec. dist. 2. At hic est error manifestus contra resurrectionem gloriosam Christi, de qua dicit Apostolus: Christus resurgens a mortuis, jam non moritur. Si enim corpus Christi verum frangitur, et teritur, certe corrumpitur et moritur.
Respondeo, nunquam fuisse quaestionem,
an Christi corpus vere, ut est in se, frangeretur manibus, et dentibus tereretur; certum enim est et semper fuit, Christi corpus incorruptibile nunc existens, non posse frangi et teri, nisi in signo sive Sacramento, ita ut dicatur frangi ac teri, cum signum ejus id est species panis frangitur, et teritur. At quaestio fuit, an signum, quod frangitur, et teritur, sit nudum signum, an vero contineat Christi corpus revera, et quia Berengarius docuerat esse nudum signum, ideo Concilium constituens formam abjurationis hujus erroris, voluit eum dicere, non solum Sacramentum, sed etiam verum Christi Corpus frangi, et teri; quorum verborum hic est sensus: non teritur, et frangitur nudum signum, sed etiam verum Christi corpus, id est, sed signum habens realiter conjunctum Christi corpus: sive, sed etiam verum Christi corpus aibi praesens existens, frangitur, et teritur, non tamen in se, sed in signo. Quomodo etiam intelligimus, cum Chrysostomus homilia83 in Matthaeum, ait: « 0 quot, inquit, dicunt, vellem ejus formam, ejus calceamenta videre. Ipsum igitur vides, ipsum tangis, ipsum comedis. »
Decimoseptimo, profert Hermannus Concilium Lateranense sub Innocentio III, in quo definitum est, habendum esse pro articulo fidei, panem et vinum in Sacramento transubstantiari in corpus et sanguinem Christi; At in Concilio Ephesino dicitur anathema omnibus proferentibus aliud Symbolum.
Respondeo primo, Lateranense Concilium non composuisse ullum Symbolum, sed tantum definivisse unam quaestionem de fide, sicut fecerunt multa Concilia post Ephesimum. Secundo dico, Concilium Ephesinum dixisse anathema proferentibus aliud Symbolum, id est, contrarium Nicaeno, non autem aliud, id est, novum, et explicatius. Tertio dico Concilium Ephesinumprohibuisse novi Symboli compositionem Episcopis, et Concilii particularibus, non autem summo Pontifici, aut Concilio generali; nemo enim in parem, vel majorem, habet praecipiendi auctoritatem.
Decimooctavo, proferunt Concilium Constantiense et Basileense, nam illud sess. XIII. excommunicavit omnes communicantes sub utraque specie, istud autem concessit utramque speciem Bohemis. Respondeo, quidquid
sit de horum Conciliorum auctoritate, dico ea non pugnare inter se; nam Constantiense excommuniant eos qui communicant sub utraque specie sine licentia Ecclesias. Hic enim intelliguntur praecepta majorum; non enim qui praecepit, privat se auctoritate dispensandi. Concilium autem Basileense dispansavit cum Bohemis, eisque licentiam dedit communicandi sub utraque specie.
Ultimo, proferunt eadem Concilia Constantiense et Basileense, quae statuunt Concilium esse supra Papam, cujus contrarium habetur in Concilio Lateranensi sess.XI. sed de bac re infra dicemus in fine hujus libri.
Chapter 29 of 69