Caput XVII. Summum Pontificem absolute esse supra Concilium
Tertia propositio. « Summus Pontifex simpliciter et absolute est supra Ecclesiam universam, et supra Concilium generale, ita ut nullum in terris supra se judicium agnoscat. » Haec etiam est fere de fide; et probatur primo ex duabus praecedentibus: nam si Papa est caput Ecclesiae universae, etiam simul congregatae, et Ecclesia universa etiam simul congregata non habet ullam potestatem ratione suae totalitatis; sequitur Papam supra Concilium esse, et supra Ecclesiam, non contra.
Secundo probatur ratione, in Scripturis fundata; nam omnia nomina, quae in Scripturis tribuuntur Christo, unde constat eum esse supra Ecclesiam, eadem omnia tribuuntur Pontifici. Ac primum, Christus est paterfamilias in domo sua, quse est Ecclesia, Pontifex in eadem est summus oeconomus, id est, paterfamilias loco Christi, Lucae XII: Quis est fidelis dispensator, et prudens, quem constituit Dominus super familiam suam etc.. Hic enim per dispensatorem, sive oeconomum, ut Graece habetur, intelligunt Episcopum. Ambrosius in hunc locum, et Hilarius, et Hieronymus in cap. XXIV Matth. ubi similis habetur sententia. Et quamvis Patres non loquantur expresse de Episcopo Romano, tamen sine dubio sententia Scripturae illa est; ut Episcopi particulares sunt summi oeconomi in suis Ecclesiis, ita esse Episcopum Romanum in Ecclesia universa. Unde Ambrosius in illud I. Tim. III: Ut scias quomodo te oporteat conversari in domo Dei etc. « Domus Dei, inquit, Ecclesia dicitur, cujus hodie rector estDamasus. n Et Chrysostomus lib. It de sacerdotio circa initium, hunc ipsum locum: Quis est fidelis servus etc. de Petro exponit.
Quod autem oeconomus summus sit supra familiam, et ab ea judicari, ac puniri non h
possit, patet ex hoc eodem loco, Dominus enim ait: Quem constituit Dominus super familiam suam. Et ibidem: Quod si dixerit servus ille in corde suo, moram facit Dominus meus venire et eceperit percutere servos, et ancillas, edere, et bibere, et inebriari, veniet Dominus servi illius in die, qua non sperat, et dividet eum, partemque ejus cum infidelibus ponet (i). tibi vides -Dominam servare suo judicio servum illum, et non committere judicio familiae. Idem etiam docet usus omnium familiarum; nulla enim familia est, in qua liceat inferioribus famulis etiam simul congregatis punire, vel expellere oeconomum, etiamsi pessimus sit, id enim ad solum Dominum totius familise pertinet.
Alterum nomen Christi est Pastor, Joannis X: Ego sum Pastor bonus etc.. Idem communicat Petro, Joan. ult. Pasce oves meas. Constat autem pastorem ita preeesse ovibus, ut nullo modo ab eis judicari possit.
Tertium est, Caput corporis Ecclesiae, Ephes. IY idem communicat Petro, ut habemus in Concilio Chalcedonensi, act. 3. ubi legati sententiam pronuntiant in Dioscorum, et in epist. Concilii ad Leonem. Porro caput a membris regi, et non ea potius regere, contra naturam est, sicut etiam est contra naturam, quod membra sibi caput prsecidant, cum forte graviter aegrotat.
Quartum est, Yir, seu sponsus, Ephes. V: Viri diligite uxores vestras, sicut Christus dilexit Ecclesiam, et tradidit seipsum pro ea etc.. Idem convenit Petro, nam in Concilio generali Lugdunensi, ut habetur cap^ Ubi periculum, de elect. in 6. loquens Concilium de electione Romani Pontificis: ((Acceleret, inquit, utilis per necessaria totius mundi provisio, idoneo celeriter eidem Ecclesiae sponso dato. » Est autem contra Apostolum Ephes. V et contra naturae ordinem, ut sponsa praesit sponso, et non potius subsit.
Probatur secundo ex verbis expressis Conciliorum, et Pontificum. Cum enim controversia ista sit de potestate Conciliorum, et Pontificum, si inter se Concilia et Pontifices conveniunt, quid opus est, ut nos litigemus? Primum ergo exstat Concilium Sinuessanum sub Marcellino, in cujus fine legimus: « Prima sedes a nemine judicabitur. » Paulo post exstitit Concilium Romanum sub Syl-
vestro, in cujus ult. can. similiter legimus: « Nemo judicabit primam sedem. »
Praeterea ex Concilio Chalcedonensi colligitur Pontificem esse majorem Concilio, nam act. 3. recitantur, multae epistolae scriptae ex variis locis ad Concilium, quae omnes ita incipiunt: « Sanctissimo et beatissimo universali Patriarchae magnae Romae Leoni, et sancto universali Concilio congregato in Chalcedonensi civitate etc. » Nemo autem in toto Concilio fuit, qui reclamarit, ac dixerit, non debere anteponi Pontificem toti Concilio. Imo in fine illius actionis exstat epistola Concilii ad eumdem Leonem, in qua eum, et caput, et patrem suum agnoscunt. Praeterea in eadem actione damnatus est Dioscorus cum tota Synodo Ephesina II, tum ob alias causas, tum praecipue quia judicare, et damnare ausus fuerat Romanum Pontificem Leonem. Ut enim Nicolaus I ait in epistola ad Michaelem, non tam ob haeresim damnatus est Dioscorus, quam ob horrendam praesumptionem, qua in summum Pontificem sententiam dictare ausus fuerat. Ubi notandum, quod si Dioscorus, qui erat Patriarcha Alexandrinus, id est, primus post Romanum, cum generali Concilio non potuit jure judicare Romanum Pontificem, certe sequitur evidenter, Concilium non esse supra Pontificem. Cur enim non potuit Pontificem judicare, si erat supra ipsum, imo ejus judex, ut adversarii volunt?
Item Concilium Romanum V sub Symmacho recepit, et approbavit tamquam sua decreta, librum Ennodii Diaconi, in quo sic legimus: « Aliorum hominum causas Deus voluit per homines terminari. Sedis istius praesulem suo sine quaestione reservavit arbitrio, voluit Petri Apostoli successores coelo tantum debere innocentiam. » In VIII Synodo generali action. 7. legimus, Romanum Pontificem de omnium Ecclesiarum praesulibus judicasse; de eo vero neminem unquam judicasse; intellige, legitime, ita ut fuerit receptum ab Ecclesia ejusmodi judicium. Scribunt Platina in vita Leonis III, Paulus iEmilius lib. III historiae Francorum, cum Carulus Magnus Romam venisset ad cognoscendam causam Leonis Pontificis, cui multa crimina objecta fuerant, et simul convenisset ingens Concilium Episcoporum, omnes Episcopos una voce clamasse, non licere
ulli hominum judicare summum Pontificem, tum vero Carolum destitisse a munere illo judicandi, et Leonem juramento seipsum purgasse.
Praeterea Concil. Lateranense sub Alexandro III, ut habetur cap. Licet, extra de electione: « In Romana Ecclesia, inquit, aliquid specialiter constituitur, quia non poterit ad superiorem haberi recursus. » Ubi Concilium docet, majori cautela debere eligi Romanum Pontificem, quam alios Episcopos, quia si eligatur malus Episcopus, potest ille corrigi, et dejioni per Romanum Pontificem; si autem eligatur malus Pontifex summus, non est remedium ullum, non enim habet superiorem, a quo deponi possit. Item in Constantiensi Concilio edita est Bulla Martini Y, ipso approbante Concilio, in qua jubentur suspecti de haeresi interrogari, an non credant Romanum Pontificem habere in Ecclesia Dei supremam potestatem. At certe suprema est, qua nulla est major, et cui nulla aequalis.
Denique Lateranense ultimum sub Leone X, sess. XI diserte et ex professo docuit, Pontificem esse supra omnia Concilia, et reprobavit contrarium decretum, editum in Concilio Basileensi: « Solum, inquit, Romanum Pontificem, tamquam super omnia Concilia auctoritatem habentem, Conciliorum indicendorum, transferendorum, ac dissolvendorum plenum jus, et potestatem habere, nedum ex sacrae Scripturas testimonio, dictis sanctorum Patrum ac aliorum Romanorum Pontificum, sed propria etiam eorumdem Conciliorum confessione, manifeste constat. »
Ad hunc locum- nihil potest responderi, nisi vel non fuisse Concilium generale, vel non fuisse ab Ecclesia receptum, vel non definivisse hoc, tamquam de fide. Sed non fuisse generale, vix dici potest; nam etsi fuerunt Episcopi paucissimi, nam ad centum non pervenerunt; tamen Concilium omnibus patebat, et omnes vocati fuerant, et in eo summus Pontifex verus, et indubitatus praesidebat. Quod autem non fuerit receptum, saltem ab omnibus, parum refert, nam decreta Conciliorum non indigent approbatione populi, cum ab eo non accipiant auctoritatem. Verum est quidem, decreta de moribus, si non recipiantur, et Pontifex conniveat, tandem consuetudine abrogari: sed hoc non accidit ex eo quod indigeant populi approbatione, sed quia decreta mutabilia sunt; et
cum Pontifex videt longo tempore ea non servari, et tacet, censetur ipse abrogare. At decreta de Fide immutabilia sunt, nec possunt ullo modo abrogari, posteaquam semel statuta sunt; tale autem est hoc, de quo agimus. Quod vero Concilium hoc rem istam non definierit, proprie, ut decretum fide Catholica tenendum, dubium est, et ideo non sunt proprie haeretici, qui contrarium sentiunt, sed a temeritate magna excusari non possunt.
Accedant jam tertio Pontifices. Leo epist. 84. ad Anastasium, in fine: « Magna, inquit, Dei dispositione provisum est, ne omnes sibi omnia vendicarent, sed essent in singulis provinciis singuli, quorum inter fratres haberetur prima sententia, et rursum quidam in majoribus urbibus constituti sollicitudinem susciperent ampliorem, per quos, ad unam Petri sedem universalis Ecclesiae cura conflueret, ut nihil unquam a suo capite dissideret. » Jam si cura universalis Ecclesiae ad Petrum pertinet, certe etiam Concilii, quod universalis Ecclesiae vicem gerit.
Gelasiusin epist. ad Episcopos Dardaniae, « Cuncta, inquit, per mundum novit Ecclesia quod sacrosancta Romana sedes fas de omnibus habeat judicandi, nec cuique liceat de ejus judicare judicio. »
Nicolaus I. in epist. ad Michaelem, idem repetit: « Patet, inquit, profecto sedis Apostolicae, cujus auctoritate major non est, judicium, a nemine fore retractandum. »
Gregorius lib. IX, epist. 39. ad Theotistam patritiam: « Si, inquit, B. Petrus, cum a fidelibus culparetur, auctoritatem, quam in sanctam Ecclesiam acceperat, attendisset, respondere poterat: ut Pastorem suum oves reprehendere non auderent. Sed si in querela fidelium aliquid de sua potestate diceret, doctor mansuetudinis non fuisset; humili ergo eos ratione placavit. »
Paschalis Papa, ut habetur cap. Significasti, extra de electione: «Aiunt, inquit, in Conciliis statutum non inveniri, quasi Romanae Ecclesiae legem Concilia ulla praefixerint, cum omnia Concilia per Romanae Ecclesia; auctoritatem et facta sint, et robur acceperint, et in eorum statutis, Romani Pontificis patenter excipiatur auctoritas. »
Innocentius III, serm. 2. de consecratione Pontificis: «In tantum, inquit, mihi fides necessaria est, ut cum de caeteris peccati» Deum judicem habeam, propter solum peccatum, quod in fide committitur possem ab Ecclesia judicari. »
Bonifacius VIII, in extravaganti, Viam sanctam, titulo de majoritate, et obedientia: « Si deviat, inquit, terrena potestas, judicabitur a potestate spirituali, Si deviat spiritualis, minor a majori. Si vero suprema, a Deo solo, non ab homine poterit judicari. » Accedat testimonium S. Bonifacii Episcopi Moguntini, qui etiam si summus Pontifex non fuerit, fuit tamen summae auctoritatis. Is ergo, ut habetur distinet. 40. can. si Papa: «Cunctos, inquit, judicaturus, a nemine est judicandus, nisi deprehendatur a fide devius. »
Probatur Quarto ex appellationibus aConcilio ad Papam; sine controversia enim semper a minore ad majorem appellatur. Appellari autem a Concilio ad Papam, non contra, perspicuum est, ex Gelasio in epist. ad Episcopos Dardaniae: « Ad sedem, inquit, Apostolicam de qualibet mundi parte appellandum est, ab illa autem nemo est appellare permissus. »
Et ne putemus eum loqui de appellatione ab aliquo Episcopo, non a Concilio: subdit, saepe Romanos Pontifices solvisse eos, quos inique Concilia ligaverant; cujus rei exstant exempla clarissima. Nam Athanasius Episcopus Alexandrinus, et Paulus episcopus Constantinopolitanus, a Concilio depositi, ad Julium Papam appellaverunt, et ab eo in suas sedes restituit sunt, ut auctor est Sozomenus lib.III hist. cap.7. similiter Flavinus Episcopus Constantinopolitanus appellavit a Concilio Ephesino II generali, ad Leonem Papam, ut testatur Leo epist. 25 ad Theodosium Augustum. Item Theodoretus Episcopus Cyri appellavit a Concilio eodem Ephesino II, ad eumdem Leonem, ut patet ex Liberato in Breviario, cap. 12. et ex ipsa epistola Theodoreti, quse exstat ad finem operum Leonis. Denique Joannes Chrysostomus a Concilio depositus appellavit ad Innocentium Papam, ut testatur Gelasius, ubi supra, et idem colligitur ex epistolis Chrysostomi ad Innocentium.
Probatur Quinto, ex approbatione et reprobatione Conciliorum; Nam omnia revocantur tandem ad examen Romani Pontificis, et quse ille probat, recipiuntur, qua} improbat rejiciuntur, ut testatur Gelasius in eadem epistola ad Episcopos Dardania}. Et quidem quod ad petitionem Conciliorum approbaverit Pontifex multa Concilia, patet ex
gestis ipsis Conciliorum, praecipue I, II, III, IV et VI.
Quod autem Pontifices aliquando Conciliorum decreta reprobaverint, quod est apertum signum superioritatis, ex Basilio patet, qui in epistola ad Athanasium, quae est 52. scribit, videri sibi bonum, ut rogetur Romanus Episcopus, ut mittat aliquos in Graeciam, qu.i ejus nomine irritent Concilium Ariminense. Ipse etiam Damasus in epistola ad Episcopos Illyrii reprobat Concilium illud. Similiter Leo in epist. 55. ad Pulcheriam: « Confessiones, inquit, Episcoporum, canonum apud Nicaeam conditorum regulis repugnantes, in irritum mittimus, et per auctoritatem B. Petri Apostoli generali prorsus definitione cassamus.» B. Gregorius lib. IV, epist. 34: « Cuncta, inquit, acta illius Synodi, sede contradicente Apostolica, soluta sunt. »
caput xviu.
Pontificem non posse subjicere seipsum sententiae coactivce Conciliorum.
Quarta propositio: « Summus Pontifex non potest committere, neque Concilio, neque ulli homini supra se judicium coactivum, sed tantum discretivum. » Nota, in judicio perfecto duo quaedam reperiri. Primo, potestatem discutiendi causam, et discernendi ac judicandi quid agendum sit. Secundo, potestatem cogendi eum, qui cecidit causa, ad obtemperandum sententiae contra se latae. Utrumque invenitur in judice proprie dicto, qualis est princeps, vel praetor a principe constitutus. Primum autem solum reperitur in arbitris, quorum sententiae etiam si teneantur homines stare ex jure naturae, quia tenemur servare promissa; non tamen ex vi sententiae, quia non possunt arbitri cogere.
Jam ergo summus Pontifex non potest judicem proprie dictum supra se constituere, sed tantum quodammodo arbitros, quorum sententiae si non obtemperaverit, faciet quod non debet, non autem quod non potest.
Prima pars probatur. Primo, quia potestas Papae super omnes, est de jure divino,
Chapter 37 of 69