Caput XI. Concilia generalia, ante confirmationem summi Pontificis, errare posse, nisi Patres in definiendo sequantur Pontificis instructionem
Jam vero de Conciliis universalibus variae sunt opiniones. Parisienses enim quidam, et illi omnes, qui docent, Concilium esse supra Papam, et aliqui praeterea alii existimant, Concilia generalia legitima non posse errare etiam ante confirmationem Pontificis. Contrarium docent alii, utCajetanus in Apolog. par. 2. cap. 21. Turrecremata lib. III. cap. 32, 33, 34, et 38.
Nota duo: primo, Legatos aliquando mitti ad Concilium cum instructione Sedis Apostolicae, sicut legimus factum in Concilio IV, VI et VII; aliquando sine instructione, ut factum est in Concilio Tridentino; cujus ratio est, quia in illis primis Conciliis una tantum quaestio tractabatur, et ideo facile poterat Pontifex explicare Legatis, quse esset sententia sua de illa quaestione. At in Concilio Tridentino, tot quaestiones, et tam varia; tractandae erant, ut non posset commode ejusmodi instructio haberi.
Secundo nota, posse quatuor modis contingere, ut fiat generalis Concilii definitio. Primo, ut Patres consentiant, et definiant, dissentientibus Legatis Apostolicae Sedis. Secundo, ut definiant consentientibus Legatis, sed contra instructionem Pontificis agentibus. Tertio, consentientibus omnibus etiam Legatis, sed qui non habuerunt certam instructionem. Quarto, consentientibus omnibus cum Legatis habentibus et sequentibus Papae instructionem.
Ac de primo et secundo modo nulla est difficultas. Constat enim talia Concilia errare posse; nam in primis de facto erravit Concilium Ephesinum II, quod repugnantibus Legatis Papae Leonis definire voluit, ut patet ex epist. B. Leonis 24 et 25, etc. Item Concilium Constantinopolitanum tempore Nicolai, erravit, cum Legati Nicolai contra instructionem Papae egerint, ut patet ex epist. Nicolai ad Patriarchas, etcaeteros Episcopos Orientis, et ex Zonara in vita Michaelis Imperatoris. Secundo, ejusmodi Concilia, non solum non confirmata, sed etiam reprobata dici debent; idem enim est sive Pontifex expresse Concilium reprobet, sive Concilium agat contra Pontificis sententiam. Constat autem Concilia reprobata a Pontifice nullam habere auctoritatem, ut multis exemplis ostendit Gelasius in tomo de Anathemate, et in epist. ad Episcopos Dardaniae. Tertio, non possunt dici legitima Concilia, quae pugnant cum suo capite; et similiter quando consentiunt Legatis agentibus contra informationem, quia tunc Legati non agunt ut Legati, cum non agant nomine Pontificis; diserte enim B. Leo in epist. 45. ad Pulcheriam; et Agatho in epist. ad Imperatorem, quae lecta est in VI Synodo, act. 4. affirmant se non dare auctoritatem Legatis, nisi agant secundum sibi traditas regulas.
De tertio modo res est sub opinione. Ego tamen existimo tale Concilium posse errare, neque esse infallibile ejus judicium ante
confirmationem Pontificis. Primo, quia sententia ejus Concilii non est ultimum judicium Ecclesiae, et tamen si non posset errare, esset ultimum, et irretractabile judicium. Non esse autem ultimum judicium horum Conciliorum, planum est; nam ejusmodi Concilia ad Pontificem mittuntur et Pontifex Concilium approbare potest vel reprobare, utpatet ex Gelasio in epist. ad Episcopos Dardaniae, et ex Nicolao in epist. ad Michaelem, et ex praxi Conciliorum petentium confirmationem; ac nominatim ex Bulla Pii IV in qua confirmat Tridentinum Concilium, de qua re Turrecremata liber III. caput 34.
Praeterea secundo, firmitas Concilii nascitur ex consensione, et conjunctione corporis cum capite. At caput nondum aperuit sententiam suam; etsi enim Legati praesunt nomine Pontificis, tamen non sunt revera Pontifices, nec sciunt, quae sit mens Pontificis, nec habent illud privilegium non errandi quod habet Pontifex.
Tertio, Concilium Basileense, sess. II, una cum Legato Pontificis communi consensu statuit, Concilium esse supra Papam, quod certe nunc judicatur erroneum.
Quarto, potest errare Concilium, quod aliquid definit contra instructionem Pontificis, ut de facto erravit Concilium Constantinopolitanum consentientibus etiam errori Legatis Nicolai I. Ergo potest etiam errare, quando nulla habetur instructio; nam non tenentur Episcopi in Concilio sequi illam instructionem, alioquinon essent judices, neque essent libera suffragia.
At objiciunt, ejusmodi Concilium est generale legitimum, et universalem Ecclesiam repraesentans, ergo errare non potest. Respondet Canus, Concilium non posse errare, eo modo quo Ecclesia non potest errare, id est, sicut Ecclesia non potest errare in iis, in quibus omnes de Ecclesia conveniunt, sic etiam Concilium non potest errare, id est, in quibus omnes de Concilio conveniunt. At contra; nam Ecclesia non potest errare quoad fidem personalem, et ideo in eo solum non potest errare, in quo omnes conveniunt. At Concilium non potest errare, in judicio de Fide, id est in decreto formando. Est autem verum decretum Concilii, quod si a majori parte, alioqui nullum esset legitimum Concilii decretum, cum semper aliqui dissentiant. Ergo Concilium absolute dicitur errare quandoerrat major pars, quse format decretum. Quare alia ratione solvendam esse objectionem existimo.
Dico igitur, Concilium illud non posse errare, quod absolute est generale, et Ecclesiam universalem perfecte reprsosentat, ejusmodi autem Concilium non est, antequam adsit sententia summi Pontificis. Nam Episcopi cfeteri representant quidem corpus Ecclesiae, et quod illi faciunt, corpus Ecclesiae facere censetur; at Legati Papae non ita repraesentant caput Ecclesiae, id est, ipsum Papam, ut quod ipsi faciunt, absolute censeatur fecisse Papa, alioqui nulla requireretur confirmatio; sed solum repraesentant Pontificem, tamquam vicarii et internuntii ipsius, qui ad ipsum referre debeant, cum oriuntur dubia, et sententiam ejus expectare, et cxequi. Itaque tale Concilium cum non repraesentet absolute auctoritatem capitis, non nisi imperfecte totam Ecclesiam repraesentat.
Quod si quis omnino velit ejusmodi Concilium absolute totam Ecclesiam repraesentare, is respondere poterit, Concilium generale non censeri prorsus absolutum, nisi post confirmationem Pontificis; cum autem dicitur Concilium generale non posse errare, et ejus decreta certam fidem facere, id esse intelligendum, quando absolutum fuerit penitus, et ab omnibus obsignatum.
Objiciunt secundo, quod Concilia dicunt anathema contrariumsentientibus, antequam confirmantur. Respondeo: illa quidem dicere anathema, sed intelligere illud vim habiturum, si fuerit a Pontifice confirmatum, sicut quando Judex, a quo appellari potest, fert sententiam mortis in aliquem, intelligitur illum debere mori, nisi Princeps sententiam retractet.
De quarto mode vix dibuum esse potest, videtur enim esse certum, tale Concilium non posse errare. Primum enim in tali Concilio invenitur expressus consensus capitis, et membrorum, ac proinde totius Ecclesiae, quse sine dubio errare non potest. Neque obest, quod instructio illa a Pontifice data non videatur definitiva sententia Apostolicae Sedis; nam quando Concilium consentit cum Pontificis sententia, formaturque decretum a Legatis nomine Pontificis, tunc incipit esse sententia definitiva, et ultima, non solum Concilii, sed etiam Pontificis, neque potest Pontifex eam retractare; nam certo intelligit, sententiam suam fuisse a Deo, quando a Concilio approbatur, ut dicit B. Leo in epist. 63. ad Theodoretum: « Qua),
inquit, Dominus nostro prius ministerio definierat, universae fraternitatis irretractabili firmavit assensu; ut vere a se prodire ostenderet, quod prius a prima omnium sede formatum, totius Christiani orbis judicium recepisset, ut in hoc quoque capiti membra concordent ete »
Quod ut melius intelligatur, sciendum est, Pontificem mittere solere Legatos instructos de sententia Apostolicae Sedis cum ea conditione ut si Concilium consentiat judicio Apostolicae sedis, formetur decretum, sin minus, differatur decreti formatio, donec Romanus Pontifex consultus respondeat. Id quod patet ex Concilio Chalcedonensi, nam act. 3. cum Concilium consensisset judicio Pontificis circa depositionem Dioscori, mox Legati his verbis formaverunt decretum: « Sanctissimus ac beatissimus Papa, caput universalis Ecclesiae, Leo, per nos Legatos suos, sancta Synodo consentiente, ^ Petri Apostoli praeditus dignitate, qui Ecclesiae fundamentum, ac petra fidei, et coelestis regni Janitor nuncupatur, Episcopali dignitate Dioscorum nudavit, et ab omni sacerdotali opere fecit extorrem. »
Deinde actione 16. cum Concilium aliquid statuere vellet contra instructionem Pontificis, Legati dixerunt, debere prius id significari Apostolicae Sedi. Quando ergo Concilium definit aliquid, sequens expressam sententiam Pontificis, idem est, ac si confirmatum esset.
Accedit ad haec, quod Concilium Chalcedonense in epist. ad Leonem, quae habetur act. 3. dum petit confirmationem decretorum, aperte dicit, se scribere Pontifici, et petere confirmationem, quoniam praeter decretum de Fide contra Dioscorum, alia etiam quaedam statuerunt sine expressa Pontificis sententia. Itaque solum petunt confirmationem eorum, quae definierant praeter Pontificis sententiam, Ipse etiam Leo in epist. 61. ad Concilium Chalcedonense, qua illud confirmat, indicat non fuisse opus sua confirmatione, nisi quia dubitabant aliqui, an revera cum ejus consensu factum fuisset decretum Concilii, qua etiam ratione confirmavit Pontifex multa alia similia Concilia non quia errare potuerant, sed ut omnibus certius constaret, quse Legati egerant, vere ex mandato expresso Pontificis egisse.
Denique in ejusmodi Conciliis, non expectata alia confirmatione Pontificis, mox fit exeeutio, id est, damnantur, qui contrarium sentiunt, ut manifesti haeretici, et deponuntur ab Episcopatu, vel sacerdotio. Ita in Nicaeno Concilio damnati sunt et in exilium acti sex Episcopi una cum Ario, utscribit Ruffinus lib. X hist. cap. 5. in Epliesino Concilio damnatus et depositus estNestorius ut Evagrius testatur lib. I, cap. 4, In Chalcedonensi, act. 3. depositus estDioscorus, et act. 4. decem Episcopi ^Egyptii judicantur haeretici quia nolebant acqdisecere decreto prolato, act. 3. In Concilio YI. actione 8. et 12. damnatur et deponitur, et in exilium ejicitur Macharius Patriarcha Antiochenus cum aliquot suis discipulis, et act. 15. damnatur et deponitur Polychronius Presbyter. At si Concilia ista ante confirmationem Pontificis errare potuissent, non fuissent illi manifesti haeretici, qui ante confirmationem resistebant.
Chapter 32 of 69