Skip to the text

Caput X. Concilia particularia, non probata a summo

Pontifice, non omnino certam fidem facere.

Sequitur jam altera quaestio, num videlicet Concilia a summo Pontifice non confirmata, certam fidem faciant, quae non est controversa inter Catholicos et haereticos, et vix etiam inter Catholicos; ideo rem totam breviter explicabimus, ac primum de Conciliis particularibus, deinde de generalibus agemus.

De provincialibus igitur duo ex communi sententia Catholicorum asserimus, posse ejusmodi Concilia absolute errare, tamen magnae esse auctoritatis, ita ut temerarium sit, eis non acquiescere. Quod ejusmodi Concilia possint errare, testis est Carthaginiense Concilium sub Cypriano, quod fuit nationale, celeberrimum, legitimum, Episcoporum 85, quorum plerique Martyres, aut Confessores erant, ut patet ex epistola Cypriani ad Jubajanum, et tamen erravit. Secundo, testis est quinta Synodus Romana sub Symmacho, ubi legimus, Concilia provincialia, quia praesentiam Papae non habent, valetudinemperdidisse. Tertio, Prosper in Chronico anni 420, dicit, haeresim Pelagianam a Concilio Africano 217 Episcoporum damnatam non prius ab Ecclesia totius orbis damnatum,

quam Zozimus Papa decreta Concilii illius probasset. Unde etiam Augustinus lib. II. retract. cap. 50. non dicit, haeresim Peiagianam a Conciliis Africanis, quae particularia erant, damnatam, sed a Pontificibus Innocentio, Zozimo, cooperantibus Africanis Conciliis. Quarto, cur Concilia generalia errare non possint, duplex est causa praecipua. Prima quia Concilium generale totam Ecclesiam repraesentat, et ideo ipso errante tota Ecclesia erraret. Secunda, quia Concilium generale non sit sine summo Pontifice, pro quo Christus oravit, ut non deficeret fides ejus: at nulla harum causarum locum habet in Concilio particulari.

Sed contra objicies: nam cap. Ad abolendam, extra de haereticis, excommunicantur omnes illi, qui judicantur haeretici ab Ecclesia Romana, vel Concilio provinciali, aut dioecesano. Concilia igitur provincialia et dioecesana faciunt dogmata de fide, alioqui non esset haereticus, qui ea negaret.

Respondeo: duobus modis posse judicari de haeresi: Uno modo, de ipsa haeresi secundum se, et quasi in abstracto, ut cum quaeritur, an sit haereticum, hoc aut illud dicere. Altero modo, in ordine ad hominem haereticum, ut cum quaeritur, an hic inciderit in haeresim ab Ecclesia damnatam. Quamvis igitur Concilia provincialia, vel dioecesana, non possint dogmata fidei constituere, tamen possunt judicare an aliquis inciderit in haeresim manifestam, sicut etiam judicant inquisitores. Ad hunc finem collectum fuit Concilium Aquileiense tempore Ambrosii; nihil enim ibi definitum est, nisi Palladium quemdam verum esse Arii discipulum et de hoc videtur praecipue agere caput illud, Ad abolendam, de haereticis. Etsi enim hoc judicium non sit infallibile, tamen sufficit ad excommunicandum.

Praeterea secundo dico, posse etiam Concilia particularia censere de haeresi secundum se, quando res est facilis, etin qua omnes fere Doctores conveniunt; quomodo Concilium Antiochenum olim judicavit de haeresi Pauli Samosateni apud Eusebium lib. VII. histor. cap. 24. conveneruntenim undidique Episcopi, non tamquam ad rem dubiam, sed tamquam ad manifestum lupum de ovili Christi ejiciendum. Etsi enim hoc judicium non prorsus infallibile, tamen debent privati homines acquiescere ejusmodi judicio, etsi secus egerint, merito excommunicantur, donec non judicaverit aliter

Apostolica sedes, vel Concilium universale.

Denique tertio dico, posse etiam Concilia particularia definire dogmata vere dubia, et eorum decreta esse firma, si id facinat ex commissione Apostolicae sedis, ut fecerant Patres Concilii Arausicani II, et Toletani I, tempore Leonis I, et Synodi Complutensis, tempore Sixti IV, de quo vide summam Conciliorum. Vel saltemsi decisionem suam mittant ad Romanum Pontificem, et ab eo confirmationem accipiant; quomodo constat factum esse in Conciliis Milevitano etCarthaginiensi, ex Augustino epist. 90, 91, 92, 93. Imo credibile est, nullum Concilium particulare definivisse aliquid de fide, sine approbatione Apostolicse Sedis. De his omnibus intelligi potest illud cap. ad Abolendam.

Quod autem Concilium particulare non expresse confirmatum, faciat argumentum adeo probabile, ut temerarium sit ei non acquiescere, planum est. Primo, quia in VII Synodo, act. 3. et in VIII Synodo, act. ult. can. 1. honorantur Synodi locales, et suscipiuntur, nec fit mentio ibi confirmatorum, vel non. Secundo, quia plurima horum Conciliorum, ut Toletana, Bracarentia, Arelatensia, Hispalensia etc. videntur, ipso usu Ecclesias quodammodo probata. Teidio, quia si aliquot sancti Patres casu in eamdem sententiam convenientes, faciunt argumentun probabile, quanto magis 40 aut 50 Episcopi simul convenientes, et invocato Spiritu Sancto, aliquid communi consensu statuentes?

Chapter 31 of 69