Skip to the text

Caput V. Concilia particularia, a Pontifice approbata, errare non posse.,

Altera propositio: « Concilia particularia, a summo Pontifice confirmata infide et moribus errare non possunt. » Haec propositio non est aeque recepta, ac prior: illam nemo Catholicorum negat, hanc vero, non desunt, qui negent. Itaque ea solum de causa non affirmamus, hanc propositionem fide Catholica esse tenendam, quod auctores, qui contrarium sentiunt, nondum videamus ab Ecclesia damnatos pro haereticis. Constat etiam ex Eusebio lib. YII histor. cap. 2, 3 et 4, Cornelium Papam cum nationali Concilio omnium Episcoporum Italiae statuisse, non debere haereticos rebaptizari, et eamdem sententiam postea approbasse etiam Stephanum Papam, et jussisse, ut haeretici non rebaptizarentur: Et simul constat ex eodem Eusebio ibidem, Cyprianum contrarium sensisse, et mordicus defendisse, id quod etiam ipse fatetur in epistola ad Pompeium, ubi arguit Stephanum Papam erroris, et tamen Cyprianus semper est habitus in numero Catholicorum.

Sed quidquid de hoc sit, de quo alibi diximus, cum ageremus de Pontifice, certe temerarium, erroneum, et proximum haeresi est, existimare, Concilia particularia a Pontifice confirmata posse errare. Id quod primum probatur argumentis illis, quibus supra demonstravimus, summum Pontificem in judicandis iis rebus quae ad fidem, vel bonos mores pertinent, non posse errare. Si enim summus Pontifex errare non potest, certe nec Concilium, quamvis exiguum, ab illo comprobatum.

Secundo idem probatur ex eo, quod si ejusmodi Concilia errare possent, plurimae haereses, quae damnatae sunt a solis Conciliis particularibus, iterum revocari possent in dubium, ut Pelagianorum, Priscillianistarum, Joviniani, et aliorum.

Tertio, hactenus non est inventum aliquod Concilium ejusmodi, quod erraverit.

Quarto, in YII Synodo act. 3. et YIII Synodo act. ult. can. . dicunt Patres se venerari, 'et recipere etiam localium Conciliorum decreta. Imo in eadem septima Synodo vocantur ejusmodi decreta divinitus inspirata. Superest, ut argumenta adversariorum proponamus, et diluamus.

Chapter 26 of 69