Caput XII. An sit major auctoritas Concilii, quam Scripturae
Diximus de auctoritate Conciliorum absolute considerata; nunc de eadem dicendum est per comparationem ad alia fidei principia, id est, ad verbum Dei scriptum, (nam de traditionibus eadem est ratio) et ad Pontificem. Et quidem ha3retici hujus temporis passim clamant, nos subjicere Scripturam Conciliis. Calvinus lib. IV instit. c. 9, §. 14: « Subjicere in eum modum, inquit, Dei oracula hominum censurae, ut ideo rata sint, quia placuerint hominibus, blasphemia est indigna, quae commemoretur. » Similia apud alios passim inveniuntur. Caeterum haec non nostra blasphemia, sed ipsorum impostura est. Catholici enim Scripturam sacram non subjiciunt, sed anteponunt Conciliis; neque in hoc ulla controversia est. Quod si interdum Catholici aliqui dicunt, scripturam pendere ab Ecclesia, sive a Concilio, non intelligunt quoad auctoritatem, et secundum se, sed quoad explicationem, et quoad nos.
Observandum est igitur, multiplex esse discrimen inter Scripturam sacram, et Con¬
ciborum decreta; ex quibus intelligitur, Scripturam prseponi Conciliis. Primum est, quod Scriptura est verbum Dei immediate revelatum, et scriptum quodammodo Deo dictante, juxta illud II. Petri I: Spiritu sancto inspirante locuti sunt sancti Dei homines. Et II. Timoth. III: Omnis Scriptura divinitus inspirata. Quod tamen non sic intelligendum est, quasi semper scriptores sacri novas revelationes habuerint, et scripserint ea quae antea ignorabant: constat enim Evangelistas Matthaeum et Joannem scripsisse ea, quae audierunt, ut Lucas ipse fatetur initio Evangelii: Sicut tradiderunt, inquit, nobis, qui ab initio ipsi viderunt.
Dicuntur igitur Scriptores sacri habuisse immediatam revelationem, et scripsisse ipsius Dei verba, quia vel nova quaedam et antea incognita eis revelabantur a Deo, juxta illud Psalm. L: Incerta et occulta sapientiae tuae manifestasti mihi; vel Deus immediate inspirabat, et movebat scriptores ad scribenda ea, quae viderant, vel audierant, et eos dirigebat, ne aliquo modo errarent. Ut enim dicitur vere epistola principis, quae a principe dictatur, etiamsi is, qui eam scripsit, antea sciebat, quae scripturus erat; ita dicitur, et est immediatum Dei verbum, quod scriptum est ab Evangelistis, Deo inspirante, et dirigente, licet scripserint ea, quae viderant, vel audierant. At Concilia non habent, neque scribunt immediatas revelationes, aut verba Dei, sed tantum declarant, quodnam sit verbum Dei scriptum vel traditum, et quomodo intelligi debeat, et praeterea ex eo per ratiocinationem deducunt conclusiones. Itaque Concilia cum definiunt, qui sint libri canonici et divini, non faciunt eos esse infallibilis veritatis, sed declarant solum esse tales.
Sic etiam Concilium Tridentinum sess. XIII, cap. 1. cum definit verba illa: Hoc est corpus meum, intelligi proprie, non figurate, non edit, sed declarat verbum Dei. Et cum Nicaenum Concilium definivit Christum esse homousion Patri, deduxit conclusionem ex Scripturis, in quibus diserte continetur unum esse Deum, et Patrem esse Deum, ac Filium esse Deum; ex quibus sequitur necessario Patrem, et Filium ejusdem esse substantiae, et divinitatis. Et similiter Concilium sextum, cum definivit, in Christo duas esse voluntates, divinam et humanam, deduxit conclusionem ex Scriptura, in qua habetur Christum esse perfectum Deum, et perfectum hominem.
Alterum discrimen ex hoc primo oritur, et est, quia scriptores sacri non debuerunt multum laborare in suis libris edendis; satis enim erat, si laborarent scribendo, vel dictando, si edebant vaticinia; vel ad summum revocando ad memoriam, quee viderant, vel audierant, et cogitarent verba, quibus ea scriberent, si scribebant historias, vel epistolas, vel aliquid simile. At Patres in Conciliis debent rem ipsam quaerere, id est, conclusiones investigare, disputando, legendo, cogitando. Unde Actor. XV legimus iu primo Concilio magnam conquisitionem fuisse factam. Idem testatur de Nicaeno Concilio Ruffmus lib. X, cap. 5. hist. Ecclesiasticae, quocirca Actor. XY dicunt Patres Concilii: Visum est Spiritu sancto et nobis, id est. Spiritu sancto nostram industriam et diligentiam adjuvante. At scriptores sacri soli Deo tribuunt ea, quae scribunt, ac propterea tam saepe repetebant Prophetae illud: Dicit Dominus.
Tertium est, quod in Scriptura nullus potest esse error, sive agatur de fide, sive de moribus, et sive affirmetur aliquid generale, et toti Ecclesiae commune, sive aliquid particulare, ut ad unum tantum hominem pertinens: tam enim est certum et de fide, sine gratia Spiritus sancti neminem salvari, quam Petrum, Paulum, Stephanum, et quosdam alios vere Spiritum sanctum habuisse et salvos esse; utrumque enim eadem Scriptura verissima testatur: at Concilia in judiciis particularibus errare possunt.
Quartum est, quod in Scriptura non solum sententiae, sed etiam verba omnia, et singula ad fidem pertinent. Credimus enim nullum esse verbum in Scriptura frustra, aut non recte positum. At in Conciliis maxima pars actorum ad fidem non pertinet. Non enim sunt de fide disputationes quae praemittuntur, neque rationes quae adduntur, neque ea qifae ad explicandum et illustrandum adferuntur, sed tantum ipsa nuda decreta,et ea non omnia, sed tantum quae proponuntur tanquam de fide. Interdum' enim Concilia aliquid definiunt, non ut certum, sed ut probabile, ut Concilium Viennense, quod decrevit, tenendum ut probabilius, infantibus in Baptismo infundi gratiam et virtutes, ut habetur Clement. unie, de sunnn. Trinit. et Fide Catholica. Quando autem decretum
proponitur, tanquam de Fide, facile cognoscitur ex verbis Concilii; semperenim dicere solent, se explicare fidem Catholicam: vel haereticos habendos, qui contrarium sentiunt; vel quod est communissimum, dicunt anathema, et ab Ecclesia excludunt eos, qui contrarium sentiunt. Quando autem nihil horum dicunt, non est certum rem esse de fide.
Denique, in ipsis decretis de fide, non verba, sed sensus tantum ad fidem pertinet. Non enim est haereticum dicere, in canoninibus Conciliorum aliquod verbum esse supervacaneum, aut non recte positum, nisi forte de ipso verbo sit decretum formatum, ut cum in Concilio Nicaeno decreverunt recipiendam vocem ogoouTtov; et in Ephesino vocem 02OTOXOV,
Quintum est, quod Scriptura non eget approbatione Pontificis ut sit authentica, sed tantum ut innotescat ejus auctoritas. At Concilia etiam legitima, et generalia non sunt rata nisi a Pontifice confirmentur, ut ostendimus quaestione superiori.
Sed objiciunt quidam, Gratianus d. 19. can. In canonicis, affirmat epistolas Pontificium decretales numerari debere inter Scripturas canonicas; et d. 20. can. Decretales, dicit Conciliorum canones ejusdem esse auctoritatis cum epistolis decretalibus; ergo etiam canones Conciliorum numerantur inter canonicas Scripturas. Non ergo Scripturae praeponuntur Conciliis. Praeterea S. Gregorius lib. I, epist. 24. dicit se venerari quatuor prima Concilia, ut quatuor libros Evangeliorum.
Respondeo ad Gratianum dupliciter. Primo, eum esse deceptum ex depravato codice, quem ipse habuit B. Augustini; tribuit enim illum canonem Augustino lib. IUdoctr.. Christ. cap. 8. Codices autem veri, et emendati B. Augustini, non habent, ut Gratianus refert, sed longe aliter. Non enim Augustinus dicit epistolas eas esse Scripturam canonicam, quas Apostolica sedes dare, vel accipere solet, ut Gratianus legit, sed judicium de Scripturis sanctis pertinere ad Ecclesias, atque ad eas potissimum, quae Apostolicas sedes, vel epistolas accipere meruerunt; quales sunt Roma, in qua sedit Petrus, et ad quam scripsit Paulus; Ephesus, in qua sedit Joannes, et ad quam scripsit idem Paulus, et alise quaedam.
Dico secundo, Gratianum, etiam hoc errore posito, non voluisse dicere, decreta
Pontificum esse proprie Scripturas sacras, et canonicas, ut sunt Evangelia, vel Psalmi, sed esse Scripturas sacras, ut distinguantur a profanis, et canonicas, ut distinguantur a scriptis sacris Patrum, quse non sunt regulae, nec habent auctoritatem obligandi. Licet enim canones Pontificum et Conciliorum distinguantur, et postponantur Scripturae divinae, tamen suo modo sunt, et dici possunt scripta sacra et canonica, quomodo septima Synodus, act. 3. vocat decreta Conciliorum divinitus inspiratas constitutiones. Imo Innocentius, cap. Cum Marthae, extra de celebratione Missarum, vocat Scripturam sacram sententiam illam Augustini: « Injuriam facit Martyri, qui orat pro Martyre, » serm. 17. de verbis Apostoli. Quod autem Gratianus senserit Conciliorum decreta non esse aequanda divinis Scripturis proprie dictis, patet ex 36. causa, q. 2. can. Placuit, ubi Hieronymi sententiam, quia munita erat testimonio divinae Scripturae, anteponit Concilii decreto.
Ad Gregorium respondeo, illud sicut, souare similitudinem, non aequalitatem, ut illud Matth. Y: Estote perfecti sicut Pater vester coelestis perfectus est. Yel si aequalitatem sonet, dicendum erit, non comparari a Gregorio Concilia cum Evangeliis in omnibus, sed tantum in ipsa certitudine eorum, quae in Scripturis dicuntur, et in Conciliis definiuntur. Cum enim utraque sint infallibilis veritatis, aeque certa dici possunt. Sed jam quandoquidem Concilia non sunt majoris auctoritatis, quam Scripturae, restat ut illud explicemus, utrum saltem majoris sit, Concilii oecumenici, quam summi Pontificis auctoritas.
Chapter 33 of 69