Skip to the text

Caput VII. Solvuntur argumenta petita ex testimoniis veterum Patrum

Proferunt secundo loco Patrum testimonia. Ac primum Calvinus adducit in medium S. Gregorium Nazianzenum, qui in epistola ad Procopium ita loquitur: « Ego, si vera scribere oportet, ita animo affectus sum, ut omnia Episcoporum Concilia fugiam; quoniam nullius Concilii finem laetum, faustumque vidi, nec quod depulsionem malorum potius, quam accessionem, et incrementum habuerit. »

Respondeo, non negat Nazianzenus legiti¬

ma Concilia certam fidem facere, sed queritur suo tempore nullum Concilium fieri potuisse omni ex parte legitimum; id quod verissimum est. Nam Gregorii aetas incidit in tempus medium inter Concilium primum, et secundum generale, quo tempore plurima facta sunt Concilia, quae propter multitudinem Episcoporum, haereticis faventium, infaustum exitum habuerunt; qualia fuerunt Seleuciense, Tyrense, Ariminense, Mediolanense, Sirmiense etc. Cum ergo suo tempore tot vidisset mala Concilia, et nullum bonum, et tamen vocaretur a Procopio nomine Imperatoris ad Concilium quoddam, duas excusationes adhibuit: unam, quod desperaret se legitimum Concilium eo tempore visurum: alteram, eamque praecipuam, quod morbo gravissimo detineretur, ut quotidie putaret se moriturum. Confirmatur haec solutio ex Basilio, qui eodem tempore floruit, id est, post primum Concilium, et ante secundum. Et scribens in epist. 52 ad Athanasium, dicit videri sibi impossibile, ut eo tempore fieret legitimum Concilium, et ideo oportere scribi ad Romanum Pontificem, ut ipse sua auctoritate irritaret acta Concilii Ariminensis.

Denique, quid senserit Gregorius de legitimis Conciliis, perspicuum est, tum ex ejus sententiis supra citatis, tum etiam ex eo quo adeo strenuus praedicator fuit Nicaeni Concilii, ut templum, in quo ipse Gonstantinopoli concionabatur, avoco-rao-ia, id est, resurrectio vocatum sit, quia ibi resurrexerit opera Gregorii fides Nicaena, per Arianos antea quodammodo extincta, ut refert historia Tripartita lib. IX, cap. 9. tum denique, quia postea interfuit ipse Qoncilio secundo generali, ut patet ex subscriptione, et ex oratione, quam habuit ad 150 Patres.

Alterum testimonium est Augustini, qui lib. III contra Maximinum c. 14. ait: «Nec ego Nicaenum, nec tudebes Ariminense, tanquam praejudicaturus, proferre Concilium, nec ego hujus auctoritate, nec tu illius detineris etc. »

Respondeo, Augustinum non velle dicere, non teneri ullo modo Maximinum auctoritate Concilii Nicaeni, sed non teneri in illa disputatione, quia Augustinus id permittebat. Quia enim Maximinus objiciebat Nicaeno Concilio Concilium Ariminense, et Augustino nonvidebatur operaepretium tunc tempus consumere in ostendendo Concilium Nicaenum fuisse legitimum, et Ariminense illegitimum, cum habere meliora argumenta ex Scripturis, ait; nunc non ego hujus, nec tu illius auctoritate teneris, id est, nolo nunc teneamur Conciliorum auctoritatibus. Omittamus Concilia, ad Scripturas veniamus. Quod autem Augustinus alioqui putaverit, Concilium Nicaenum summae fuisse auctoritatis, et oportuisse omnes illi acquiescere; patet ex verbis praecedentibus, ubi sic ait: « Hoc est illud homousion, quod in Concilio Nicaeno adversus haereticos Arianos a Catholicis Patribus veritatis auctoritate, et auctoritatis veritate firmatum est etc. » Quid enim est veritas auctoritatis, nisi vera et certa auctoritas?

Aliud testimonium proferunt ex lib. II de Baptismo cap. 3. ubi Augustinus dicit, Concilia plenaria priora aposterioribus emendari. Nec dici potest, eum loqui de plenariis improprie, id est, nationalibus; nam paulo ante dixerat, Cpncilia regionalia, et provincilia debere cedere plenariis, et tunc subdit, inter ipsa plenaria, priora a posterioribus emendari. Hic exultat Hermannus lib. III, cap. 16. Prole^om. a Si enim, inquit, priora illa antiquissima, emendatione indigent, quot erroribus scatebunt ista recentiora? »

Respondeo primo, forte loqui Augustinum de Conciliis illegitimis, quae per posteriora legitima emendantur, ut accidit Concilio Epbesino II, quod in Chalcedonensi emendatum est. Secundo dico, si de legitimis loquatur, agere eum de quaestionibus facti, non juris. In qualibus quaestionibus non dubium est, Concilium errare posse. Et certe Augustinus videtur de ejusmodi quaestionibus agere. Nam praecipua quaestio Catholicorum cum Donatistis erat de Caeciliano, libros ne sacros tradidisset hostibus fidei, an non? Potest etiam tertio dici, si contendant adversarii eum loqui de universalibus quaestionibus, Concilia priora emendari per posteriora, quoad praecepta morum, non quoad dogmata fidei; praecepta enim mutantur juxta temporum, locorum, et personarum mutationes, et illae mutationes dicuntur emendationes, non quod res mala esset eo tempore, quo est instituta, sed quod mala esse coeperit mutatis circumstantiis. Utraque solutio satis confirmatur ex verbis Augustini, qui dicit tunc emendari Concilia; quando experimento aliquo aperitur, quod clausum erat. Experimento enim aperiuntur quaestiones de facto, vel

de moribus, non quaestiones juris universales.

Tertio, profert Calvinus Leonem, qui ep. 53. ad Anatolium, et 54. ad Marcianum, et 55. ad Pulcheriam, agnoscit Chalcedonensem Synodum legitimam fuisse, et tamen non dubitat ei attribuere ambitionem et inconsultam temeritatem, ergo putabat legitimum Concilium posse errare.

Respondeo, Concilium legitimum posse errare in his quae non legitime agit, et de facto errasse, quando abApostolica sede reprobatur. Tale est id, de quo reprehenditur Concilium Chalcedonense a Leone. Ut enim patet ex ultima actione ejusdem Concilii, et ex epist. 61. ejusdem Leonis, quae est ad Concilium Chalcedonense, decretum illud, quo anteponitur Episcopus Constantinopolitanus Alexandrino, et Antiocheno, factum est absentibus Legatis Romanae sedis, non sine fraude, et aLeone improbatum fuit, quia contrarium erat Nicaeni Concilii constitutioni.

Ad haec addit Hermannus lib. III, cap. 13. Prolegomenorum, Isidorum, qui apud Gratian. dist. 50. can. Domino sancto, asserit, cum Concilia inter se dissentiunt, standum esse antiquioribus, magisque probatis; quae regula contraria est regulae B. Augustini, qui posteriora Concilia anteponebat prioribus, el praeterea ex ea colligitur, Concilia inter se aliquando pugnare, et proinde aliqua eorum errare. Respondeo, Isidorus loquitur de Conciliis, quorum non est certa auctoritas, quae videlicet non sunt a Pontifice expresse confirmata, quae Concilia inter se pugnare posse, et errare, non negamus. Neque pugnat Isidorus cum Augustino, nam Isidorus loquitur de fidei doctrina, Augustinus de quaestionibus facti, vel morum praeceptis.

Lutherus in lib. de Conciliis pag. 54. probat Concilia inter se pugnare. Ex titulo decreti Gratiani, concordantia discordantiarum. Respondeo, loquitur de discordantiis apparentibus, non veris; nam si verae essent, concordari non possent.

Addunt quidam alii ultimo Gratianum, qui d. 18. can. 1. dicit, Concilia Episcopalia esse invalida ad definiendum, et constituendum, non autem ad corrigendum. Respondeo, vocat episcopalia Concilia Gratianus, non quaelibet Concilia, sed tantum provincialia. Illa enim proprie sunt Episcopalia, in quibus soli Episcopi, non Archiepiscopi, aut Patriarchae conveniunt: Ista autem Concilia ordinarie non instituuntur ad dogmata fidei constituenda; id enim proprium est generalium Conciliorum, sed tantum ad restituendam disciplinam Ecclesiasticam, et mores corrigendos. Itaque ex se, et ordinarie invalida sunt ad constituenda dogmata fidei. Si tamen aliqua urgente necessitate definiant aliquid de fide, et eorum decretum a sede Apostolica approbetur, nihil obstat, quo minus valida esse possint.

Chapter 28 of 69