Caput IX. Solvitur objectio, ducta ex ratione
Objiciunt postremo eam rationem. In omni coetu multitudinis saepe accidit ut major pars vincat meliorem, igitur in Conciliis Ecclesiae, ubi definiuntur omnia ad plura suffragia, facile fieri poterit, ut contingat error. Deinde esto. Concilia legitima non possint errare, tamen quis novit, an ullum fuerit unquam legitimum Concilium? Nec enim est Concilium legitimum, nisi Episcoporum fidelium; quis autem scire potest, an qui in Concilio conveniunt, habeant veram fidem, et veram ordinationem? Denique, in antiquis Conciliis convenisse Episcopos ex multis provinciis, quaestionem propositam diligenter examinasse, subscripsisse deinde sponte sua, non aliqua vi externa coactos, et alia ejusdem generis fecisse, quae requiruntur ad legitima Concilia, unde novimus, nisi ex fide historicorum? At historici (divinis exceptis) non raro mentiuntur, et certe non firmam et infallibilem fidem faciunt. Restat igitur, ut Conciliorum decreta sint omnia dubia.
Respondemus, in coetibus humanis aliquando id accidere, ut major pars vincat meliorem: in Concilio autem Ecclesiae, ubi Spiritus sanctus praesidet: et ubi Christus est in medio eorum, qui in nomine ipsius congregati sunt, et ubi ille adest, cui dictum
est ab ipsa Veritate: Rogavi pro te, ut non defciat fides tua, et tu aliquando conversus, confirma fratres tuos, non est, quod tale aliquid timeatur. Nam etiamsi major pars resistat meliori; ut factum est in Concilio Ariminensi, etEphesino II, tamen nunquam vincit; mox enim irritantur ejusmodi Conciliorum acta ab eo, cui convenit ex officio fratres confirmare, quemadmodum in praedictis Conciliis Ariminensi et Ephesino II, factum videmus.
Ad alteram objectionem respondeo, non esse necessarium, ut sciamus Episcopos, qui ad Concilium conveniunt, habere veram fidem, et veram ordinationem, sed satis esse, si non constet contrarium. Nam etiam si summus Pontifex, quod fieri non posse credimus, et omnes Episcopi, qui ad aliquod generale Concilium a summo Pontifice convocantur, essent corde haeretici; et sola externa professione Catholici, nec vere accepissent sacri ordinis invisibilem characterem, sed nudam impositionem manuum; tamen certi sumus, Deum nunquam permissurum, ut ejusmodi Concilium in decretis suis formandis erraret: Assistit enim Concilio Spiritus sanctus, non tam propter ipsum Concilium, quam propter Ecclesiam universam, quae divino praecepto tenetur, Episcoporum sententiam non discutere, sed venerari. Itaque ne erraret Ecclesia universa, divina providentia faceret, ut etiam Concilium illud Episcoporum fictorum, vellet, nollet, verissimam fidem Ecclesiae sequendam proponeret. Proinde, ut conventus aliquis Episcoporum legitimus sit, et dicatur; id solum requiritur, ut Episcopi illi conveniant, qui in Ecclesia ordinarie praesident, et Episcopi veri, atque Catholici palam ab omnibus habeantur, quidquid sit de iis, quae in cordibus eorum latent.
Quia tamen non solum scimus Deo curae esse salutem Ecclesiae suae, sed etiam ex Scripturis didicimus, Dei providentiam suaviter omnia disponere: propterea certo credimus, Deum non permissurum, ut in Concilio, quod ab Ecclesia legitimum creditur, conveniant Episcopi, aut omnes, aut pro majori parte non legitimi, aut non Catholici. Esset enim vehementer durum ac violentum (etsi non impossibile Deo, qui etiam per jumentum aliquando corripuit Prophetae insipientiam) ut Concilium totum haereticorum, repugnante voluntate ac sententia, decretum Catholicum conderet.
Ad postremam objectionem quidam respondent, ut Vega in Cone. Trid. lib. III, cap. 39. Concilium esse legitimum, fide Catholica teneri a fidelibus, non quia id historici testantur, sed quia ipsum Concilium hoc definivit; solent enim Concilia initio actorum definire, suum conventum esse legitimum, et in Spiritu sancto congregatum.
At profecto non videtur haec solida responsio; primum, quia vetera Concilia non solebant initio testari, suum conventum esse legitime, et in Spiritu sancto congregatum; Concilia vero quaedam posteriora, ut Constantiense, Basileense, Lateranense, Tridentinum et alia, id quidem testantur, sed non tanquam decretum aliquod forment de fide. Nusquam enim invenitur inter canones proprie dictos, alicujus Concilii aliquis canon, quo definiantur illud ipsum Concilium esse legitimum, a quo canones illi conditi sunt. Secundo, aut constat nobis aliunde Concilium aliquod fuisse legitimum, dum definire vellet, se esse legitimum, aut non constat. Si constat, frustra conditur tale decretum; si non constat, jam de ipso decreto dubitare incipiemus; si enim ambigo, an fuerit legitimum Concilium antequam definiret se esse legitimum, ambigo etiam, an non erraverit in eo ipso decreto, quo se legitimum esse pronuntiavit.
Alii igitur respondent, Concilium aliquod esse legitimum, iis, qui tunc adsunt praesentes, evidens esse posse sine alia probatione. Vident enim convenisse in unum Episcopos, qui habentur ab omnibus veri Episcopi, et convenisse ex variis provinciis, et vocatos ab eo, qui habet auctoritatem, et si quid aliquid requiratur ad legitimum Concilium, id etiam videre possunt, nihil enim invisibile, ut supra diximus, requiritur. Posteris autem vel absentibus, id ipsum est notum ex humana fide, sed certissima, et quae evidentiae naturali aliquo modo comparari possit. Nam exempli gratia, Nicaenum Concilium fuisse legitimum, non solum unus aut alter historicus testatur, sed multi et varii scriptores ejus temporis, et temporum consequentium, et Ecclesia, quae nunc est, idipsum asserit, nec est, aut fuit, qui contrarium sentiat, aut senserit.
Quare quemadmodum fuisse quondam Consulem Ciceronem, Julium Caesarem Dictatorem, Qclavianum cum Antonio proelio nava¬
li decertasse, et alia id genus, etsi ex fide humana pendeat, tamen adeo certa sunt, ut evidentiam quamdam habere videantur: Sip etiam Concilia Ecclesiae, quae nos legitima fuisse dicimus, tot habent testimonia omnium aetatum, ut nihil dubitationis in animis nostris relinquant quo minus credamus, talia fuisse, qualia dicuntur.
Qaare cum ex fide Catholica habeamus, Concilia legitima a summo Pontifice confirmata, non posse errare, et ex naturali evidentia, aut ex fide humana certissima sciamus, Concilium Nicsenum, Constantinopolitanum, Ephesimum I et alia ejusmodi legitima, et a summo Pontifice approbata fuisse, id certe sequitur, ut hujusmodi Conciliorum decreta certa fide credamus. Vide, si placet, de hac re Melchiorem Canum lib. VI de locis cap. ult. in solutione decimi argumenti.
Chapter 30 of 69