Skip to the text

Caput IV. Idem ostenditur argumentis a ratione ductis

Accedat postremo etiam naturalis,ratio. Primum, si Concilia generalia possent errare, nullum esset in Ecclesia firmum judicium, quo controversiae componi, et unitas in Ecclesia servari posset; nihil enim est majus generali Concilio, legitimo, et approbato.

Secundo, si non esset infallibile judicium ejusmodi Conciliorum, possent merito revocari in dubium omnes damnatae haereses. Diceret enim Arius errasse Nicaenum Concilium; Macedonius, Gonstantinopolitanum; Nestorius, Ephesinum; Eutyches, Chalcedonense.

Tertio, nulla esset certitudo de multis sacrae Scripturae libris; nam de epistola* ad Hebraeos, II Petri, II et III Joannis, Jacobi et Judae, et de Apocalypsi, quos libros etiam Calvinistae recipiunt, tamdiu est dubitatum, donec a Concilio res declarata est.

Quarto, si omnia Concilia possent errare, illud certe sequitur, ut omnia intolerabilem errorem admiserint, acproinde nullo honore digna sint. Nam error intolerabilis est, proponere aliquid credendum, tanquam articulum fidei, 'de quo non constet, an sit verum, vel falsum; at Concilia praecipua, ut Nicaenum, Constantinopolitanum, Ephesinum, Chalcedonense, ediderunt nova Symbola fidei, aut certe novas sententias, quas voluerunt haberi tanquam articulos fidei; quis autem dicere audebit, illa Concilia quatuor intolerabilem errorem continere, nulloque honore digna esse, cum ea videamus etiam ab adversariis cum honore suscipi, et non raro in testimonium verae doctrinae adduci? Restat igitur, ut firma, et infallibilia esse credamus eorum judicia.

Chapter 25 of 69