Skip to the text

Caput VI

Solvuntur argumenta ex Scripturis deprompta.

Adversarii quatuor argumentorum genera nobis objiciunt. Unum ex Scripturis petunt. Alterum ex testimoniis Patrum. Tertium ex ipsis Conciliis, quae vel cum aliis Conciliis, vel cum Scripturis non raro pugnare videntur. Quartum ex naturali ratione. Sed primum nullas fere habet vires, ideo brevissime refutabitur.

Objicit igitur Calvinus lib. IV Instit. cap. 9, §. 3. illa loca Testamenti veteris, in quibus omnes Pastores, et Sacerdotes, atque Prophetsereprehenduntur non solum improbitatis, sed etiam ignorantia?, et erroris. Quale est illud Isa. LYI: Speculatores ejus ececi omnes, neque quidquam noverunt. Omnes canes muti, nec valent latrare, jacentes dormiunt \ et amant dormitionem, et Pastores ipsi nihil sciunt, nec intelligunt. Item illud Osca* IX: Speculator Ephraim cum Deo, laqueus aucupis, odium in domo Dei. Et illud Hier. VI: A Propheta usque ad Sacerdotem, quisque sectatur mendacium. Et cap. XIV: Prophetes mendacium prophetant in nomine meo. Denique illud Ezech. XXII: Conjuratio Prophetarum in medio ejus sicut leo rugiens, et qui rapit praedam. Sacerdotes ejus violarunt legem meam, et prophanaverunt sancta mea.

Sed haec omnia tribus modis solvuntur. Primum enim frequentissimum est in sacris litteris, ut propter aliquos malos reprehendantur omnes, propter aliquos bonos laudentur omnes, quo videlicet vehementior sit tum vituperatio, tum commendatio. Annotavit id S. Augustinus lib. de unitate Ecclesiae c. 12. et multa ex divinis litteris exempla peti possent, sed unum hoc loco sufficiet. Scribit Apostolus ad Philip, cap. II: Omnes

quaerunt ques sua sunt, non quae Jesu Christi. Et tamen c. I. jam dixerat quosdam ex contentione, quosdam ex charitate Christum annuntiare. Et c. III ait: Imitatores mei estote, et observare eos, qui ita ambulant, sicut habetis formam nostram. Multi enim ambulant, quos sespe dicebam vobis, nunc autem' et flens dico, inimicos crucis Christi. Et quae sequuntur. Si igitur quidam ex charitate Christum annuntiabant, et ambulabant secundum Apostoli formam, ita ut etiam digni essent, quos Philippenses imitarentur, et observarent; non igitur omnes quaerebant, quae sua sunt, et tamen suo quodam modo, id est, per figuram intellectionis, omnes quaerebant, quae sua sunt, ut Apostolus loquitur. Non igitur allata Scripturae testimonia cogunt, ut intelligamus Pastores, et Sacerdotes, et Propheta» Testamenti veteris aliquo tempore omnes simul mendaces, et sceleratos fuisse, sed tantum aliquos.

Deinde cum nihil horum dicatur in Concilium Sacerdotum, sed in Pastores, et Prophetas, qui separatim populum decipiebant, non videntur ea testimonia ad rem nostram facere. Alia enim ratio est Pastorum in Concilio congregatorum publica auctoritate, et qui Dei nomine invocato qusestiones diligenter excutiunt; alia vero dispersorum, et qui dum in locis quisque suis sedent, proprio judicio indulgent. Quare eadem Scriptura, quae tam frequenter in Pastores malos invehitur, et a falsis Prophetis cavendum esse monet, eadem tamen eos, qui de aliqua re dubitant, ad Concilium Sacerdotum mittit, ac praecipit, ut id observent, quod dixerint ii, qui praesunt loco, quem elegerit Dominus, Deut. XVII.

Denique etiamsi nihil horum haberemus, tamen non continuo liceret omnia, quae dicuntur in Scripturis adversus Prophetas, et Sacerdotes Testamenti veteris, illa omnia transferre ad Sacerdotes Testamenti novi, praesertim inConcilio congregatos; certiores enim, et majores promissiones Dei habet Ecclesia, quam Synagoga. Nec enim de Synagoga usquam legimus, quod de Ecclesia Christus dicit, Matth. XVI: Super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam, et portae inferi non praevalebunt adversus eam. Nec id quod Apostolus aitl. Timoth. III:Eam esse columnam et firmamentum veritatis. Neque de

Caipha scriptura est, sed de Petro: Rogavi pro te, ut non deficiat fides tua Lucae XXII.

Objicit secundo idem Calvinus ibidem §. IV. haec loca Testamenti novi II. Pet. II, quemadmodum fuerunt in populo veteri Pseudopropheta, sic et inter vos erunt falsi doctores, sectas perditionis insinuantes. Act. XX: Scio quod post discessum meum intrabunt in vos lupi rapaces, non parcentes gregi, et ex vobis ipsis erunt, qui loquentur perversa, ut abducant discipulos post se. Matth. XXIV: Et multi Pseudoprophetce surgent, et seducent multos.

At sane mirum est, si Calvinus dum heec proponeret, non ad se ipse oculos reflectebat, ac dicebat: Quid si ergo ipse unus sim de numero horum infelicium Pseudoprophetarum? Clarissime enim Christus, Petrus, ac Paulus describunt haereticos sub nomine falsorum Prophetarum, qui repugnantes doctrinae, quae per Episcopos, ordinaria successione in Ecclesia praesidentes, conservatur, sectas non metuunt introducere, ut abducant discipulos post se, et faciant sibi nomen in terra, ut alii Luth erant, alii Galvinistae nominentur. Tantum vero abest, ut de Conciliis Epi-coporum intelligi debeant ea loca, quae monent, ut a falsis Prophetis caveamus, ut potius ea de causa ordinaria Concilia liant, ut falsi Prophetae detegantur, et confutentur, et tanquam lupi rapaces ab ovili Christi procul arceantur.

Chapter 27 of 69