Skip to the text

Praefatio

DE VERITATE CORPORIS DOMINI IN EUCHARISTIA EX TESTIMONIIS PATRUM.

Hactenus ex: verbo Dei controversiam disputavimus de praesentia corporis Domini in Eucharistia; nunc ex testimoniis veterum Patrum, qui ante hanc litem exortam floruerunt, eamdem controversiam disputare aggredimur. Nam et si adversarii, Patres contemnere soleant, cum eos sibi adversari non dubitent; in hac tamen quaestione aliquid eis tribuere videantur: certe laborant, quantum possunt, ut eos ad se pertrahant. Joannes Calvinus in ultima admonitione ad Wntphalum: « Constat, inquit, vetustos omnes scriptores, qui totis quinque saeculis post Apostolos vixerunt, uno ore nobis patrocinari » Petrus Martyr in praefatione suae defensionis contra Gardinerum ad Reginam Angliae, jactat se defendere sententiam Patrum Graecorum, et Latinorum veterum de Eucharistia. Petrus Boquinus initio libri de Caena Domini contra Heshusium dicit, nullam esse rationem certiorem, et breviorem inveniendae veritatis, in hac, de qua agimus, controversia, quam insistendo vestigiis antiquorum Patrum.

Nos igitur, ut apertissime, et brevissime (quantum rei magnitudo patietur) intelligamus, quid Patres senserint, singulos seorsim excutiemus ordine aetatis, quo in Ecclesia floruerunt: ac in singulis quatuor considerabimus. Prima, quid ad ea respondeant adversarii. Tertio, quid ex iisdem contra nos illi afferant. Quarto, quid ad ea sit respondendum.

Est autem illud observandum, testimonia Patrum, non quidem aequari per se Scripturam testimoniis: tamen ex iis aperte cognosci, quae fuerit sententia, et fide ejus Ecclesias, quam omnes fatemur veram Christi Eccles:am fuisse, et veram de sacramentis fidem ac doctrinam habuisse: quocirca ex illis colligitur argumentum firmissimum, et infallibile pro veritate. Unde Augustinus lib. 3. de peccatorum meritis et rnniss. cap. 7. cum attulisset Patrum testimonia qrnedam, ut Cypriani, et Hieronymi pro peccato originali: « Haec, inquit, non ideo cont-

memoravi, quod disputatorum quorumlibet sententiis tanquam canonica auctoritate nitamur; sed ut appareat ab initio, usque ad prsesens tempus, quo novitas ista orta est, hoc apud Eeclesite fidem tanta constantia custoditum, ut etc. »

Chapter 16 of 133