Skip to the text

Caput II. De nomine liben arbitrii

Nomen liberi arbitrii tribus modis ab auctoribus explicatur. Aliqui existimant, nomen liberi arbitrii significare conjunctionem duorum actuum, id est, judicii rationis, et electionis voluntatis, et ratione judicii, nominari arbitrium, ratione electionis, appellari liberum. Itaque volunt, liberum arbitrium nihil esse aliud, nisi judicium cum electione, sive electionem cum judicio. Ita videtur hoc vocabulum accepisse auctor Hypognostici lib. m. et post eum Petrus Lombardus in ii. lib. Sententiar. dist. 24. Iit. E.

Alii volunt, nomen liberi arbitrii dici proprie de actu rationis, id est, de judicio. Arbitrari enim idem est, quod judicare. Cur autem judicium rationis dicatur liberum, Duae causae reddi solent. Prior est S. Bernardi in libro de gratia et libero arbitrio, qui docet, judicium rationis dici liberum, quia libere judicat de actu suae voluntatis. Posterior est Ruardi Tapperi in explicatione articuli 7. Lovanien. qui censet judicium appellari liberum, tum quia est indifferens ad multa, tum quia in rebus dubiis, ac praesertim in particulari judicamus, ut volumus.

Alii denique, quorum videtur esse optima, verissimaque sententia, per liberum arbitrium solius voluntatis actum significari docent. Nam is solus vere et proprie liber est. Atque haec est sententia S. Thomae 1. part. quaest. 83. art. 3. ad 2. et sanctorum Patrum, qui passim ad nomen arbitrii, addunt voluntatis nomen, ac dicunt liberum voluntatis arbitrium. Adferamus aliqua testimonia.

S. Ambrosius lib. n. de fide cap. 3: « Operatur, inquit, pro ut vult, id est, pro libero voluntatis arbitrio. » S. Augustinus lib. de gratia et libero arbitrio cap. 2: « Revelavit nobis Deus per Scripturas sanctas, esse in homine liberum voluntatis arbitrium. » Et lib. v. de Civitate Dei cap. 9: « Ex his duobus, inquit, elegit liberum voluntatis arbitrium. » S. Prosper lib. i. de vocatione gentium cap. 3. « Judicium, inquit, voluntatis, depravatum est, non ablatum. « Concilium Arausicanum, can. 13. « Arbitrium voluntatis in primo homine etc. » Neque mirum videri debet, nomen arbitrii accommodari voluntati, cum proprie ad intellectum pertineat. »

Nam electio voluntatis est quasi sententia quasdam et judicium ultimum ipsius voluntatis. Unde etiam vulgo dicimus, in fneo arbitrio est hoc facere, id est, in mea electione et potestate.

Dicitur autem arbitrium potius, quam judicium. Quoniam hoc interest inter judices et arbitros, quod arbitri multo sunt liberiores, quamjudices. Siquidem judices tenentur sequi leges, et si non judicant secundum leges, ab eis appellari potest; arbitri vero soluti sunt et liberi, et sententiam ferunt, pro ut volunt, neque ulla datur appellatio. Itaque proprie Justinus locutus est, cum initio primi libri scripsit, primis mundi temporibus arbitria Principium pro legibus fuisse. Sic igitur libera optio, sive electio voluntatis rectius arbitrium, quam judicium nominatur.

Chapter 18 of 63