Skip to the text

Caput VI. Solvuntur argumenta contraria

Sed jam argumenta solvenda sunt, quae adversus ea, quae diximus, ab adversariis adferuntur.

Primo loco testimonium objicitur S. Augustini ex Enchiridio cap. 105. ubi sic legimus: « Neque culpanda est voluntas, aut voluntas non est, aut libera dicenda non est, qua beati esse sic volumus, ut esse miseri non solum nolimus, sed nequaquam prorsus velle posirnu^». Ex hoc enim loco videtur posse colligi, non requiri libertatem a necessitate, sed solum a coactione, ut voluntas libera dici possit. Nam beatitudinem necessario volumus, nec possumus eam non velle, et tamen libere volumus, quia non coacti, sed sponte, et libenter volumus..

Respondeo: voluntas nostra, tametsi libera non sit in appetenda felicitate, quoad specificationem, quia non potest velle miseriam: tamen libera est in hac vita, quoad exercitium, quia potest appetere felicitatem, et cessare ab appetendo. Praeterea tum in hac vita, tum in alia libera est voluntas, non solum quoad exercitium, sed etiam quoad specificationem in aliis rebus eligendis, qua) non sunt necessario cum felicitate connexa). Hoc igitur est, quod S. Augustinus dicit, posse voluntatem liberam remanere, licet in aliqua re, vel aliquo genere libertatis, libera non sit. Nam in aliis rebus, vel in iisdem, alio genere libertatis liberrima erit. Et pro arbitrio poterit agere et non agere, velle et non velle.

Secundo, objicitur aliud ejusdem Augustini testimonium ex eodem cap. 105. Enchiridii, et ex lib. xxii. de Civit. Dei cap. ult. ubi sic loquitur Augustinus de hominibus beatis in alia vita: « Nec ideo liberum arbitrium non habebunt, quia peccata eos delectare non poterunt. Magis quippe erit liberum a delectatione peccandi, usque ad delectationem non peccandi, indeclinabilem libertatem. »

Respondeo, non vult S. August. significare, beatos habituros liberum arbitrium ad peccandum, et non peccandum; id enim pugnaret cum eo, quod dicit, eos tales futuros, ut non possint ulla ratione peccare. Sed indicare voluit, per necessitatem non peccandi, non tolli liberum arbitrium beatorum, imo potius confirmari. Qui enim peccare non possunt; liberrimi sunt in eligendo bono, et possunt eligere hoc, aut illud bonum, vel unum et idem eligere, vel non eligere, sine ullo periculo errandi. Posse autem eligere malum, non est virtus liberi arbitrii, sed defectus, nihil enim aliud est, nisi posse in eligendo falli, et errare. Itaque hoc defectu remoto, non perit, sed fortius liberiusque efficitur liberum arbitrium beatorum.

Tertio, objicitur illud ejusdem Augustini, ex lib. de natura et gratia cap. 40: « Per quam, absurdum est, ut ideo dicamus non pertinere ad voluntatem nostram, quod beati esse volumus, quia id omnino nolle non possumus. Nec dicere audemus, Deum non voluntatem, sed necessitatem habere justitia?, quia non potest velle peccare». Quo loco velle videtur Augustinus, voluntatem nostram in eo esse liberam, quod vult beatitudinem, quamvis eam necessario velit: et Deum libere velle justitiam, licet necessario eam velit. Respondet enim Pelagio, qui dixerat privari eum libero arbitrio, qui necessitate constringitur. Et contra ipse asserit, non privari libero arbitrio eum, qui necessitate constringitur. Et probat duobus exemplis, hominis libere volentis beatitudinem, et Dei libere volentis justitiam, quamvis uterque ad ea volenda necessitate pariter constringatur.

Respondeo •: significat eo loco S. August. cum qui vult beatitudinem, constringi quidem necessitate quoad specificationem, quia non potest velle miseriam; tamen non ideo privari libero arbitrio, quia potest quoad exercitium velle, et non velle beatitudinem. Pari ratione Deum velle justitiam ex necessitate quoad quamdam specificationem, quia non potest velle iniquitatem: sed non ideo privari libero arbitrio, quia potest, et quoad exercitium, quaedam justa facere et non facere; et quoad specificationem ex multis justis unum alteri pra?ferre, illudque eligere.

At (inquies) non videtur id contrarium sententia? Pelagii; is enim cum ait, privari libero arbitrio eum, qui necessitate constringitur, loquitur de libertate et necessitate respectu ejusdem rei et modi, non autem respectu diversorum. Respondeo, verba Pelagii esse ambigua, et sententiam veram et falsam habere posse, et ideo a S. August. non simpliciter reprehendi, sed solum qua parte falsa esse poterant. Itaque non ait Augustinus, verum non esse quod Pelagius dixerat, sed inquit: « Et hic nonnulla qua?stio est». Ac deinde ostendit, quomodo possit fieri, ut aliquis necessitate constringatur, et tamen libero arbitrio non privetur.

Quarto, objicitur aliud testimonium ex lib. V. de Civit. Dei cap. 10. ubi sic legimus.

« Si ulla definitur necessitas, secundum quam dicimus necesseesse, ut ita sit aliquid, vel ita fiat, nescio cur eam timeamus, ne nobis libertatem auferat voluntatis. Neque enim et vitam Dei, et pra?scientiam Dei sub necessitate ponimus, si dicamus, necesse esse Deum semper vivere, et cuncta pra?- scire. »

Respondeo, S. August. in principio capitis, distinguit necessitatem in duas species. Dicit enim esse quamdam necessitatem, qua? facit, ut res non sit in potestate, qualis est necessitas moriendi. Non enim est in potestate nostra mori, aut non mori. Aliam autem esse necessitatem, qua? non facit rem non esse in potestate. Ac priorem quidem necessitatem fatetur August. pugnare cum libertate, et ideo non esse dicendum voluntatem nostram esse sub tali necessitate; posteriorem dicit, non pugnare cum libertate, et ideo non esse timendum, ne talis necessitas, si admittatur, libertatem auferat voluntatis.

Hujus posterioris necessitatis quatuor ponit exempla. Primum est de vita Dei. Necesse enim est Deum semper vivere, et tamen non ponimus vitam Dei sub necessitate, quae tollat libertatem. Ubi per vitam Dei intelligimus actionem, vivit enim Deus, dum intel • ligit et vult. Et quamvis necesse sit, Deum semper vivere, id est, intelligere et velle, tamen non tollitur libertas ejus, quia multa libere vult, et proinde etiam libere intelligit practica intelligentia. Itaque necessitas semper vivendi cadit super actum intelligendi et volendi, non super modum operandi. Necessario enim Deus semper intelligit et vult, sed non necessario applicat hunc actum ad hoc, aut illud faciendum, sed libere.

Alterum exemplum est de praescientia Dei. Necesse enim est, Deum cuncta pra?scire; et tamen pra?scientia Dei non ponitur sub necessitate tollente libertatem, quia necessitas praesciendi est ex hypothesi, non absoluta. Posito enim, quod Deus velit aliquid esse futurum, necessario praescit illud esse futurum; &d sicut poterat Deus absolute non velle illud esse futurum, ita poterat absolute non praescire esse futurum.

Tertium est de potentia Dei, quod ponitur ad illustranda duo superiora. Necesse enim est Deum non posse mori aut falli, et tamen est omnipotens. Sicut igitur non minuitur potentia Dei per hoc, quod non potest mori aut falli, sic etiam non minuitur ejus libertas per hoc, quod necesse est eum semper vivere, et cuncta praescire.

Quartum exemplum maxime facit ad rem: « Necesse enim est (inquit Augustinus) ut homo quicquid vult, libero velit arbitrio, et tamen non propterea liberum arbitrium ponitur sub necessitate tollente libertatem, nam illa necessitas, de qua dicimus, necesse esse hominem libere velle, non solum non facit, ut opera liberi arbitrii non sint libera, sed cogit ut sint libera, non enim cadit illa necessitas super opera, sed super modum, et est ex hypothesi non absoluta. Non enim necesse est absolute, ut homo hoc velit aut illud, sed est in ejus potestate velle hoc aut illud, et velle hoc aut non velle, tamen posito quod vellit, necesse est eum libere velle, quia talem modum operandi ejus natura postulat ». Vides igitur ex Augustino manifeste colligi, libertatem arbitrii requirere, ut opus sit in potestate, et pugnare non solum cum coactione, sed cum omni absoluta necessitate.

Quinto objicitur testimonium sancti Bernardi ex serm. 81. in Cantica, ubi sic loquitur: « Nescio quo pravo et miro modo ipsa sibi voluntas peccato quidem in deterius mutata necessitatem faciat, ut necessitas, cum voluntaria sit, excusare non valeat voluntatem, nec voluntas cum sit illecta, excludere necessitatem. » Et infra: «Ita anima miro quodam modo, ac male libera necessitate et ancilla tenetur, et libera: ancilla propter necessitatem, libera propter voluntatem; et quod magis mirum, magisque miserum est, eo rea quo libera, eoque ancilla quo rea, ac per hoc eo ancilla quo libera ».

Respondeo, loquitur S. Bernardus de necessitate conditionata, quae non repugnat libertati, non autem de absoluta, qua? simul cum libertate consistere non potest. Nam quemadmodum non potest arbor mala bonos fi uctus facere (ut Dominus ait Matth. vn.) dum videlicet est mala: potest tamen fieri bona, et tunc bonos fructus facere: sic etiam qui illectus est visco pravae cupiditatis, durante affectu illo, necessario peccat, quia non potest non servire pravae cupiditati, a qua tenetur quodammodo captivus: tamen absolute potest non peccare, et si peccat, libere peccat, quia potest deponere pravum affectum, si velit gratiae Dei cooperari. IIoc igitur modo peccator est servus et liber, et ideo servus quia liber. Nam si vere liber non esset libertate naturae, nunquam vere, pro-

prieque peccaret, ac per hoc servus peccati esse non posset.

Porro S. Bernardum non existimavisse liberum arbitrium opponi soli coactioni, non autem necessitati, perspicuum est ex eodem serim 81. in Cantica, ubi sic loquitur: « Unde liberum arbitrium nominatur, quod liceat aversari in his pro arbitrio voluntatis, inde homo ad promerendum potes. Omne enim quod feceris bonum, malumve, quod quidem non facere liberum sit, merito ad meritum deputatur, et ut merito laudatur, non is tantum, qui potuit facere mala, et non fecit; sed et qui potuit non facere bona, et fecit: ita malo non caret merito tam is, qui potuit non facere mala et fecit, quam qui potuit facere bona, et non fecit. Ubi autem non est libertas, nec meritum. Propterea, quae sunt ratione carentia animalia nihil merentur, quia sicut deliberatione, ita et libertate carent. » Ex hoc loco apertissime constat, S. Bernardum requirere ad liberum arbitrium libertatem, quae est ad utrumlibet, quse dicitur a necessitate, qua sola bestiae carent.

Sexto, objicitur testimonium S. Thomae, qui in quaest. 10. de potentia art. 2. ad 5. scribit, solam coactionem repugnare naturali libertati voluntatis.

Respondeo: loquitur eo loco S. Thomas de voluntate simplici, non de voluntate, ut est principium electionis, quae sola liberum arbitrium nominatur. Adde, quod videtur idem auctor in modo loquendi, locum istum revocasse, in 1. part. Summae quaest. 41. art. 2.

Septimo, objicitur idem S. Thomas, qui in 1. par. quaest. 83. art. 2. ad 3. dicit, per peccatum periisse libertatem gratiae, sed non libertatem naturae, « quae est (inquit) a coactione ».

Respondeo: Accipit eo loco S. Thomas coactionem pro necessitate, sive determinatione ad unum. Nam in corpore articuli dixerat, liberum arbitrium non esse habitum, sed potentiam; quia per habitus inclinamur ad unum: liberum autem arbitrium indeterminatum est ad multa etiam opposita.

Chapter 21 of 63