Caput VII. An liberum arbitrium sit potentia, proponuntur varix Theologonim sententia^
Nunc discutienda est illa definitionis particula, qua dicitur liberum arbitrium esse « potentia ». Cogemur autem multa hic adferre, qua} non sunt apud haereticos in controversia, sed tamen ad controversias, quae in quarto et quinto libro disputandae sunt, necessaria esse videntur. Neque enim de controversiis circa liberum arbitrium recte judicari potest, nisi natura ipsa et ratio liberi arbitrii probe intelligatur.
Quaeritur igitur, an liberum arbitrium sit potentia, et quae potentia. Sunt autem de hac re multae Theologorum sententiae, quas breviter enumerare placuit, ut ex earum collatione rei veritas planius eluscescat.
Prima sententia est eorum, qui docent, liberum arbitrium proprie in actu consistere, non in habitu, vel potentia. Ita docuit Hervacus in 1. quodlibeto quaest. ). qui in iis actibus intellectus et voluntatis liberum arbitrium ponit, qui praecedunt deliberationem, vel deliberationis conclusionem. Ratio ejus haec est. Liberum arbitrium est id; per quod habet homo actum aliquem in potestate, ita ut possit illum facere, vel ejus contrarium, vel eumdem facere et non facere. Primus autem actus, qui est in potestate hominis, est deliberatio, vel ejus conclusio; non enim ante deliberationem ulla esse potest libertas. At ipsam deliberationem necessario praecedit voluntas deliberandi, et voluntatem deliberandi praecedit cogitatio aliqua, igitur per hos actus, qui necessario deliberationem praiccdunt, habet homo deliberationem in potestate. Ac per hoc in his actibus consistit libertas arbitrii.
Secunda sententia est S. Bonaventurae, qui liberum arbitrium in habitu quodam naturali consurgente ex ratione et voluntate constituit. Scribit enim in 2. sent. dist. 25. art. 1. quaest. 2. 3. et 4. liberum arbitrium esse facilitatem quamdam operandi, quae oritur ex conjunctione rationis et voluntatis, quomodo potestas totalis bene administrandae familiae est in patre et matre simul junctis; et in neutro seorsim reperitur. Ratio ejus est, quoniam a S. Bernardo liberum arbitrium definitur habitus animi, liber
sui, et a Petro Lombardo dicitur esse facultas rationis et voluntatis'. Facultas enim, et facilitatem et habitum magis, quam potentiam sonat.
Tertia sententia est Alberti in summa par. 2. qu. 91. membr. 1. et 2. et in 2. sent. dist. 24. art. 5. qui docet, liberum arbitrium esse potentiam perfectam per habitum superadditum, non tamen acquisitum, sed naturalem. Ratio ejus est tum illa, qua utitur S. Bonaventura, tum etiam alia, quia liberum arbitrium ex sententia S. Augustini, per peccatum est amissum, vel imminutum, non autem amitti, vel minui potest potentia, sed habitus.
Quarta sententia est, liberum arbitrium esse potentiam quamdam universalem, continentem sub se potentias omnes animm intelligentis et sentientis. Ratio est, quia in his omnibus potentiis inveniuntur actus liberi, vel eliciti, vel imperati. Referunt hanc sententiam sine nomine auctoris S. Bonaventura loco citato, etS.Thomasin qua}st. 24. de veritate art. 5.
Quinta sententia est Alexandri Alensis, in 2. par. summa} quaest. 72. membr. 1. art. 3. qui docet, liberum arbitrium esse potentiam particularem, et distinctam a ratione et voluntate. Ratio ejus est, quoniam in anima humana est imago Trinitatis; et quidem mens, seu ratio recte refertur ad filium, qui est Verbum et sapientia Patris: voluntas ad Spiritum sanctum, qui est bonitas; igitur debet esse potentia aliqua motrix aliarum, qua} respondeat Patri, cui tribuitur potentia, et ha}C potentia motrix est id, quod dicimus liberum arbitrium.
Sexta sententia est Durandi, in 2. sent. dist. 24. qiuest. 3. qui docet, liberum arbitrium esse ipsas potentias rationis et voluntatis, sed magis rationis. Ratio est, quia tam ratio, quam voluntas est potentia formaliter libera, sed ratio prius et magis est libera.
Esse autem utramque potentiam formaliter liberam, probat Durandus. Primo, quia Philosophus scribit in lib.ix. Metaph. cap. 3. potentias rationales esse liberas. Secundo, quia definitur communiter liberum arbitrium facultas rationis et voluntatis. Tertio, quia nec ratio, nec voluntas potest cogi, et utraque est indifferens ad agendum et non agendum, et ad agendum hoc aut illud. Nam licet ratio in rebus necessariis non possit judicare aliter, quam res se habeat, tamen in rebus probabilibus et dubiis, de quibus solis est consultatio, non tenetur adhaerere uni parti potius, quam alteri. Quarto, quia si ratio non esset libera in conclusione judicii, nec voluntas esset libera in electione, neque enim potest voluntas aliud eligere, nisi id, quod post deliberationem ratio concludit esse faciendum.
Esse autem rationem prius et magis liberam, quam voluntatem, probat idem Durandus. Primo, quia si potentia; rationales sunt libera;, ut Philosophus docet; certe illa prius et magis erit libera, quae prius et magis est rationalis: talis autem dubitari non potest, quin sit ipsa ratio. Secundo, quia liberum dicitur esse, quod est gratia sui, et independens ab aliis, ut Philosophus docet in i. lib. Metaph. cap. 2. Voluntas autem dependet a ratione, non contra, ut notum est. Igitur ratio magis est libera, quam voluntas. Tertio, quia primi liberi actus sunt conclusio judicii et electio; at conclusio judicii, quae est rationis, prsecedit electionem, quae est voluntatis et rursus conclusio judicii liberior est, quam electio, cum electio determinetur a conclusione judicii, non contra. Igitur ratio prius et magis est libera quam voluntas. Quarto, quia radix libertatis est notitia contingentia; mediorum ad finem. Notitia autem est in ratione, igitur radix libertatis est in ratione. Quare cum ratio non solum sit libera, sed etiam sit causa cur voluntas sit libera, sequitur, ut ratio et prius et magis libera dicenda sit, quam voluntas.
Septima est henrici in 1. quodlibeto.quaest. 115. et Scoti in 2. sent. dist. 25. qui docent, liberum arbitrium esse potentiam unam et particularem, ipsam videlicet voluntatem, eamque ita esse liberam, ut non pendeat, nec determinetur a judicio practico rationis; probant, quia illa est potentia libera, qua; omnibus positis, qua; requiruntur ad agendum, potest agere et non agere: at voluntas est libera omnium consensu; igitur omnibus positis, qua; requiruntur ad agendum, quorum unum est Judicium rationis, potest agere et non agere. Addunt iidem auctores, rtitionem non esse liber-am, nec formaliter, nec radicaliter; non formaliter, quia necessario ratio judicat ut res est, remota ignorantia et errore: non radicaliter, quia nomen radicis significat veram causam; ratio autem non est vera causa libertatis voluntatis, sed solum conditio, sine qua non esset in voluntate libertas.
Octava sententia estS. Thomsc in 1. par.
Summa; quaest. 83. art. 1. 2. 3. et in 1.2. quaest. 13. in 2. sent. dist. 24. quaest. 1. et de Veritate quaest. 24. Item Richardi et Capreoli in 2. sent. dist. 24. Denique Cajetani, Conradi et aliorum, qui S. Thomam sequi solent, qui docent liberum arbitrium esse quidem potentiam unam et particularem, ipsam videlicet voluntatem, ut superior sententia continebat, sed addunt, radicem libertatis esse in ratione, et voluntatem pendere, ac determinari a judicio ultimo practicae rationis, qua; sententia quoniam verissima nobis esse videtur, in sequenti cap. comprobabitur.
Chapter 22 of 63