Caput XI. Solvuntur argumenta contra doctrinam capitis superioris
Sed jam argumenta solvenda sunt, non quidem omnia,' sed praecipua, quae ab auctoribus contrariae sententiae fieri solent.
Primum argumentum cum duobus sequentibus est eorum, qui existimant, voluntatem esse potentiam tantum passivam. Sic igitur illi ratiocinantur. Omne quod movetur, ab alio movetur; nam alioqui simul esset in potentia et in actu, si aliquid se ipsum moveret: quod enim movet, esse debet in actu; quod movetur, in potentia. Voluntas autem movetur, igitur ab alio movetur. Nihil vero est, quod verisimilius voluntatem active movere possit, quam phantasma, sive objectum cognitum, aut ipsa ratio objectum proponens: igitur ab his, aut aliquo horum voluntas active movetur.
Respondeo: illa propositio, omne quod movetur ab alio movetur, solet adferri tamquam a philosopho pronunciata; sed ille nusquam scripsit, omne quod movetur ab alio moveri. Deinde intelligentia cum se ipsa intelligit, nonne se ipsa movet? et nonne proprium dicitur esse viventium se ipsa movere, neque tamen inde sequitur, ut idem eadem ratione sit in actu et in potentia; erit enim in actu, ratione virtutis motricis, erit in potentia, ratione termini, ad quem tendit. Hoc enim modo quod movet ad locum, non est necesse, ut sit actu in eo loco, sed satis est si virtutem habeat movendi ad eum locum. Et eodem modo intelligendi facultas ex cognitione principiorum, quam actu habet, movet ipsa se ad cognitionem conclusionum, Tom. V.
quam habet in potentia. Sic igitur voluntas ex amore finis, quem habet actu, movet se ad amorem mediorum, quem habet in potentia; et circa ipsum finem est in actu, ratione inclinationis cujusdam generalis ad bonum, per quam movetur ad particularem inclinationem ad hoc aut illud bonum; et est in potentia ratione hujus particularis inclinationis, quam non semper habet.
Secundum argumentum. Inter movens et motum est relatio realis; at ejusdem ad se non est relatio realis: igitur non potest esse idem movens et motum.
Respondeo: propositio non est vera in universum, sed tunc solum, cum extrema sunt re ipsa disjuncta. Nam cum quis se ipse intelligit, idem omnino sunt agens et patiens, et objectum, neque inter ea relatio realis fingi potest.
Tertium argumentum. Potentia indeterminata debet ab aliquo determinari, igitur a se, vel ab alio: non autem a se, quia ex se est indeterminata, igitur ab alio.
Respondeo. Voluntas ideo libera dicitur, et est, quia sic est indeterminata, ut ipsa determinare possit. Itaque non se determinat, qua est indeterminata, sed qua est activa et libera.
Quartum argumentum cum caeteris est eorum, qui existimant voluntatem humanam ex parte esse activam, et ex parte passivam. Adducunt igitur testimonium S. Thomae, qui in 1. par. quaest. 80. art. 2. scribit, voluntatem esse potentiam passivam, respectu objecti cogniti.
Respondeo: idem S. Thomas in 1. 2. quaest. 9. art. 3. dicit, voluntatem movere se ipsam, et 1. par. quaest. 82. art. 4. de verit. quaest. 22. art. 12. dicit, voluntatem moveri ab intellectu, proponente objectum tamquam a fine. Ex quibus locis intelligimus, a S. Thoma vocatam esse voluntatem potentiam passivam, largo modo, nam et ipsum moveri ab objecto per modum finis, est quoddam pati, si agere et pati accipiantur pro omni genere causae.
Quintum argumentum. Notitia subsistens in Deo producit active amorem, cum Verbum spirat Spiritum sanctum; igitur notitia quaelibet etiam non subsistens, producet active amorem; non enim subsistentia mutare potest genus causalitatis. Quare sanctus Augustinus, lib. xv. de Trinit. cap. 23. et 26. absolute pronunciat, amorem a cognitione procedere.
Respondeo: notitia subsistens producit active amorem, non quia notitia est, sed quia divina est, et habet omnia, qua? habet Deus Pater, ac per hoc habet etiam voluntatem et ipsum velle Patris. Itaque eadem voluntate, qua Pater, et eadem actione Spiritum sanctum producit. Quod autem S. Augustinus dicit, si de divina cognitione accipiatur, eodem modo intelligendum erit: si de cognitione in universum, tum dicemus a cognitione produci amorem; quia bonum cognitum est causa finalis, et objectiva amoris. Quidquid enim amamus, ideo amamus, quia intelligimus esse bonum, et naturae nostra; conveniens.
Sextum argumentum. Ratio per ultimum judicium practicum trahit voluntatem, et eam quodammodo rapit ad opus: sic etiam cum primum terribile aliquid occurrit animo, non possumus non timere, et cum aliquid valde jucundum, non possumus non laetari: igitur saltem in hujusmodi intelligentia active voluntatem movet.
Respondeo: voluntas movetur necessario a judicio ultimo rationis, et a repentinis occursibus rerum magnarum, non quod ratio active moveat, sed quia voluntas in hujusmodi habet se per modum causae naturalis, quae praesente objecto, non potest non agere.
Septimum argumentum. Si voluntas ad praesentiam extrinsecam objecti, se ipsa active moveret, non posset reddi ratio, cur non essent omnes ejus actus ejusdem speciei, talis enim est effectus, quale est principium formale in ipso agente: cur igitur, si formale principium in voluntate est unum, id est, natura voluntatis, non sunt omnes effectus ejusdem speciei? Item si voluntas ad praesentiam extrinsecam objecti per se operatur, cur non etiam mens ad praesentiam objecti cognoscit, nisi speciem ab illo recipiat? cur item sensus non cognoscit sine immutatione activa ab objecto? cur ligna non se ipsa comburunt ad praesentiam ignis?
Ad explicationem hujus difficultatis, sciendum est, in omni actione requiri quatuor causas, materiam, sive subjectum; efficiens; formam; et finem; ex his autem materiam et efficiens, et rursum formam et finem adiquando idem et unum esse. Nam cum actio est immanens, idem est efficiens et subjectum; in rebus vero naturalibus idem est finis et forma; efficiens enim id propositum habet, ut effectum producat similem sua; formae. In his autem quae fiunt ex arte,
finis, et forma sunt idem. Nam non intendit qui facit aliquid ex ante producere effectum similem arti, perquam agit, sed ideae, quam gerit in mente.
Jam igitur in actu voluntaitis subjectum est ipsa voluntas; efficiens, eadem voluntas. Nam (ut diximus) actus voluntatis est immanens, qui necessario in eo recipitur, unde procedit. Forma intrinseca, per quam voluntas agit, est inclinatio quaedam naturalis ad bonum, in qua virtute includuntur omnes particulares inclinationes, et est ipsa quaisi semen quoddaim, unde prodeunt omnes volitiones. Sed quoniam ista inclinatio generalis ex se indifferens est ad multa, propterea requiritur alia forma extrinseca, quae determinet priorem quoad specificationem, et lnec est objectum ipsum mente conceptum et judicatum ut conveniens, quod etiam finis est actionis. Tendit enim actio voluntatis ad acquisitionem objecti. Est autem haec actio voluntatis valde similis motui locali animalium, in quo videmus efficiens, et subjectum esse idem; formam intrinsecam esse vim motricem; finem autem esse ipsum (Ubi) extrinsccum, et ab eo spccificari motum.
Sciendum est praderea, ab objecto in mente concepto, specificari quidem (ut diximus) actionem voluntaitis, sed tamen specificari finaliter, non active. Nam non potest in re distingui gradus specificus a generico, quasi possit aliquid active concurrere ad producendum effectum, quoad gradum specificum, nisi concurrat ad eumdem effectum producendum etiam quoad' gradum genericum. Eadem enim entitas est substantia rei, et species rei. Itaque actus voluntatis specificatur ab objecto, sed non producitur ullo modo active ab objecto: quemadmodum et motus localis specificatur a loco, sive ab (Ubi) a quo tamen nulla ratione producitur.
Ex his ad argumentum propositum respondemus, actus voluntatis esse diversarum specierum, quia diversa sunt objecta, ad qua) per inclinationem voluntas fertur. Neque id est proprium voluntatis, sed commune est non solum mortui ad locum (ut jam diximus) sed etiam actibus intelligentia) et omnium sensuum. Specificantur enim illi omnes non a forma intrinseca ipsarum potentiarum, sed ab objectis. Commune quoque est omnibus artificiatis, et (si quid aliud est) in quo finis non coincidat cum forma intrinseca ipsius agentis.
Ad aliud de intelligentia et sensibus qu e non operantur ad solam praesentiam objecti, nisi ab illo aliquid recipiant, respondeo, rationem discriminis esse in promptu. Nam potentiae apprehcnsivae non sunt in actu primo, nisi recipiant similitudinem objecti, et ideo sunt ex natura sua potentiae partiin passivae, partim activae: appetitivae autem potentiae sunt in actu primo per inclinationem generalem ad bonum. Et ideo simpliciter sunt activae, et se ipse movent ad praesentiam objecti, quamvis ab eo nihil recipiant.
Ad illud de lignis, quae non se ipsa comburunt ad praesentiam ignis, facilis responsio est. Nam ligna non continent vim comburendi, neque virtute, neque actu: voluntas autem continet virtutem, per quam omnia bona potest appetere. Atque haec de ista quaestione sufficiant.
Chapter 26 of 63