Skip to the text

Caput IV. Quxnam libertas sit necessaria ad liberum arbitrium

Prima definitionis particula, qua) executienda nobis esse videtur, est, « libera. » Quaeritur igitur, qutenam libertas sit, a qua

dicitur liberum arbitrium, sive, ut in definitione posuimus, potentia libera. Triplex enim libertas distinguitur a S. Bernardo in libro de gratia et libero arbitrio, et Petro Lombardo lib. ii. Sent. dist. 25 una a necessitate, altera a peccato, tertia a miseria. Prima dicitur libertas naturae, secunda libertas gratiae, tertia libertas gloria). De prima scribit Apostolus inpriorc epist. ad Corinth. cap. vn: i\on habens necessitatem, sed potestatem habens suai voluntatis. De secunda in epist. ad liom, cap. vi: Liberati a peccato, servi facti estis justitix. De tertia in eadem epist. c. vm: Tunc et ipsa creatura liberabitur a servitute corruptionis, in libertatem (jlorix filiorum Dei. Cseterum satis constat inter auctores, libertatem, a qua dicitur liberum arbitrium, non esse nisi primam. Neque enim carent libero arbitrio homines impii, quamvis servi sint peccati ct corruptionis, ac per hoc careant secunda et tertia libertate.

Sed rursus libertas natura) duas in species dividi potest. Est enim libertas, qua) opponitur simplici coactioni, et est libertas, cui non sola coactio, sed etiam necessitas repugnat. Qua) partitio desumpta est ex doctrina Philosophi in lib. m. Ethicor. cap. 4. et 5. Dicuntur autem illa esse libera a simplici coactione, quie, tametsi necessario fiant, nec possint non fieri, tamen sponte, voluntarie, et libenter fiunt, ut cum ita volumus esse felices et infelices, esse nullo modo velle possumus. Illa vero dicuntur esse libera a necessitate, qua) pro arbitrio possumus velle, et nolle, sive etiam velle et non velle, ut cum ambulamus et loquimur, quando sedere et tacere potuissemus.

Queeritur igitur, an ad liberum arbitrium constituendum requiratur libertas a necessitate, an vero sufficiat ea, qua; est a coactione. Non desunt ex heereticis hujus temporis, qui libertatem a coactione satis esse Judicent. Murtinus Bucerus in lib. de concordia doctrina) scribit, libero arbitrio solam coactionem repugnare. Et quoniam Lutherani non negant liberum arbitrium, si sola requiratur libertas a coactione, ideo se viam ad concordiam reperisse per hanc distinctionem Bucerus existimat. Quod enim Catholici dicunt, hominem esse liberi arbitrii, intelligi jubet de arbitrio libero a coactione, non a necessitate. Quod vero dicunt Lutherani, hominem non esse liberi arbitrii, accipiendum esse docet de arbitrio libero a necessitate, non a coactione.

Joannes etiam Calvinus lib. ii. Institut. cap. 2. § 6. scribit, hominem esse liberum a coactione, non a necessitate. Et addit, hanc ipsam fuisse mentem Petri Lombardi in 2. Sentent. dist. 25: « Pronunciat, inquit, tandem Lombardus, non liberi arbitrii ideo nos esse, quod ad malum et bonum, vel agendum, vel cogitandum peraeque polleamus, sed dumtaxat, quod coactione soluti imus. » Caeterum Calvinus pro suo more non solum perperam exponitLombardi sententiam, quod in sequenti capite demonstrabimus, sed etiam secum ipse pugnat. Nam in eodem lib. cap. 3. § 5. sic ait: « Lombardus, cum necessitatem a coactione distinguere nesciret, pernicioso errori materiam dedit. » At si Lombardus necessitatem a coactione distinguere nesciebat; quomodo paulo ante pronunciavit, non ideo nos esse liberi arbitrii, quod ad malum et bonum vel agendum vel cogitandum peraeque polleamus, sed dumtaxat, quod coactione soluti simus? Idem quoque Calvinus in secundo libro adversus Pighium, disertis verbis pronunciat, se pro haeretico habitutum, si quis neget liberum arbitrium a coactione, modo non asserat liberum a necessitate.

Ad eamdem sententiam accessisse videtur Alphonsus de Castro lib. ix. verbo libertas, tractans enim de libertate, unde dicitur liberum arbitrium: « Est, inquit, libertas quae opponitur necessitati, vel, ut verius dicam, coactioni. » Caeterum Alphonsus in eodem loco satis aperte indicat, se per coactionem intelligere quamlibet determinationem ad unum, dicit enim, hominem per libertatem a coactione posse facere et non facere, velle et non velle etc. Itaque solum in modo loquendi a communi sententia recessisse'videtur, quae est, ad liberum arbitrium constituendum omnino requiri libertatem a necessitate, neque sufficere a coactione.

Probatur sententia communis, quae ad liberam

arbitrium exigit libertatem a necessitate.

Igitur libertatem a necessitate omnino requiri ad liberum arbitrium, neque satis esse libertatem a coactione, demonstrari potest ex

testimonio Scripturae ex definitione Ecclesiae, ex traditione Patrum, ex lumine rationis.

Ex divinis litteris habemus in primis illud Eccl. xv: Deus reliquit hominem in manu consilii sui, adjecit mandata et praecepta; Si volueris mandata servare, conservabunt te. Apposuit tibi ignem et aquam; ad quod volueris, porriges manum tuam. Ante hominem vita et mors, bonum et malum: quod placuerit ei dabitur illi. Neque vero aliquid interest, utrum haec verba conveniant homini pro eo tempore, quo erat in paradiso ante peccatum, an vero pro tempore, quo jam in peccata deciderat. Non enim disputamus nunc de libero arbitrio hominis lapsi, sed in genere. Apertissime autem per Ecclesiasticum Spiritus sanctus docet, quid sit esse in manu consilii sui, id est, liberi arbitrii, cum dicit, hominem posse, si velit, servare legem, et non servare, si non velit. Et rursus ex duobus contrariis, posse alterum eligere, ignem vel aquam; bonum vel malum; vitam vel mortem. Atque ita esse libertatem in homine tum volendi et non volendi, quae est libertas contradictionis, tum ex duobus contrariis unum eligendi, alterum recusandi, quae est libertas contrarietatis. Alia multa testimonia adduci possent, sed ea neque hoc loco necessaria sunt, et in iv. lib. commodius adferentur.

Ex definitione Ecclesiae habemus Concilium Arausicaiftm, can. 25. ubi declaratur, posse hominem baptizatum, si velit, bene vivere: constat autem experientia, posse eum, si velit, etiam non bene vivere. Proinde potest velle et non velle; bene vivere et male vivere. Concilium item Tridentinum, quod saltem apud Catholicos magnam habere debet auctoritatem, sess. G. cap. 5. docet, hominem libere consentire divinae inspirationi, quippe quam rejicere etiam potest. Et can. 4. dicit, liberum arbitrium concurrere in dispositione ad justificationem, quia sicut consentire, ita etiam et dissentire potest. (Juo loco non est omittendum, Concilium hoc postremum, sine dubio aliquid voluisse declarare adversus errores nuper exortos. Nullus autem est, nec fuit, qui doceret, hominem non esse liberum a coactione, sed tota quaestio est de libertate a necessitate, quam solam haeretici negant. Igitur hanc ipsam Concilium astruere voluit. Et sane qui potest consentire, vel dissentire; acceptare, vel rejicere; non solum a coactione, sed etiam a necessitate liberum se esse demonstrat.

Adde quod etiam extat decretum Pii Y. Pontificis a Gregorio XIII. rursus innovatum, in quo damnantur sententia; illa;: « Quod voluntarie fit, etiamsi necessario fiat, libere tamen fit. » Et: « Sola violentia repugnat libertati hominis naturali. » Ubi Pontifices illi non voluerunt docere, id quod voluntarie, sed necessario fit, nullo modo libere fieri, sed non fieri ea libertate, qua; ad liberum arbitrium constituendum requiritur. Nam de hac libertate qua;stio erat.

Jam ex Patribus idem probatur. Origenes lib. m. de principiis cap. i. dicit, liberum arbitrium esse facultatem discernendi bonum a malo, et eligendi quod probaverit.

S. Gregorius Nazianzenus in Apolog. non procul ab initio: « Arbitrii libertas, inquit, parem in utramque partem motum habet. »

S. Gregorius Nyssenus lib. vn. de Philosophia cap. 1. probat, hominem esse liberi arbitrii, quia humana; actiones non fiunt necessario, sed possunt etiam non fieri, et cap. 2. explicat, quid sit in libero arbitrio, et dicit esse, ire et non ire; dare et non dare; concupiscere et non concupiscere; laetari et non la;tari, et similia, et cap. 3. dicit, omnem electivam potestatem, qualis nimirum est liberum arbitrium, esse in opposita.

S. Joan. Damascenus lib. ii. de fide cap. 25. et 26. idem repetit, et verbis fere iisdem.

S. Hilarius in commentario Psalm. «Unicuique, inquit, nostrum libertatem vitae, sensumque permisit, non necessitatem in alterutrum affigens. »

S. Optatus Milcvitanus lib. vii. adversus Parmenianum, in ipso fere principio: « Voluntas, inquit, habet poenam, necessitas veniam. Homicida scelus potest facere, potest etiam non facere, et caetera hujusmodi, in quibus liberum habetur arbitrium. »

S. Ambrosius lib. ii. cap. 3. « Pro voluntatis, inquit, arbitrio, non pro necessitatis obsequio. »

S. Augustinus lib. n. contra Faustum cap. 5: «Et nos, inquit, sub facto stellarum nullius hominis genesim ponimus, ut liberum arbitrium voluntatis, quo vel bene, vel male vivitur, propter justum judicium Dei ab omni necessitatis vinculo vindicemus. » Item lib. m. de libero arbitr. cap. 1.2. et 3. perpetuo libertati necessitatem idem August. opponit, et lib. de vera religione cap. 14: « Si necessitate, inquit, id fecisset, nullo peccati vinculo teneretur. » Denique in epist. 46: et 47* ad Valentinum dicit, qua;stionem de concor¬

dia gratia;, et liberi arbitrii, esse obscurissimam, et a paucis penetrari, et lib. de gratia Christi cap. 47. dicit, qua;stionem hanc adeo esse implicatam, ut cum gratia defenditur, liberum arbitrium negari videatur: et contra, cum defenditur liberum arbitrium, negari videatur gratia. At si liberum arbitrium non aliam exigeret libertatem, quam a coactione, queestio esset facillima, vel potius nulla.

S. Bernardus in lib. de gratia et libero arbitrio. « Est vero, inquit, ratio data voluntati, ut instruat illam, non ut destruat. Destrueret autem, si necessitatem ei ullam imponeret, quo minus libere pro arbitrio sese volveret, sive in malum, consentiens appetitui, sive in bonum, gratiam sequens. »

Petrus Lombardus (cujus sententia necessario adferenda et consideranda est propter calumniam Calvini) in n lib. Sentent. dist. 25. Iit. A. « Potestas, inquit, ipsa, quam supra diximus esse liberum arbitrium, libera est ad utrumlibet, quia libere potest moveri ad hoc, vel ad illud. » Item littera B. dicit, liberum arbitrium non esse praesentium, vel praeteritorum, sed futurorum tantum, quia praesentia et praeterita determinata sunt ad unum. Liberum autem arbitrium indeterminatum ad utrumlibet esse debet. Lit. C. quaerit, quomodo in Deo sit liberum arbitrium, cum ille non possit nisi bene agere, et liberum arbitrium requirat potestatem in opposita. Littera D. respondet, in Deo esse liberum arbitrium, quia licet non possit male agere, tamen non necessitate agit, quod agit, et potuisset illud non agere. Lit. E. concludit his verbis: « Unde si diligenter inspiciatur, liberum videtur dici arbitrium, quia sine coactione et necessitate valeat appetere, vel eligere, quod ex ratione decreverit. » LiL F. dicit, libertatem a necessitate fuisse ante peccatum, et remansisse etiam post peccatum, libertatem autem a peccato et a miseriafuisse ante peccatum, non postea. Vides igitur (Lector) quam aperte mentiatur Calvinus, cum scribere audet, Petrum Lombardum pronunciare, nos dumtaxat a coactione solutos esse/

Sequuntur autem Petrum Lombardum Theologi Scholastici omnes, ut Albertus in 2. Sent. dist. 24. Alexander in 2. part. qua;st. 72, membr. 3. art. 5. S. Bonaventura in 2. dist. 25. S. Thomas cum alibi, tum in qua;st. 6. de malo, qua; est de electione, articulo unico scribit, ha;re$im esse non solum apud

Theologos, sed etiam apud Philosophos, affirmare ad liberam electionem non requiri libertatem a necessitate, sed satis esse eam, qua) est a coactione. Et recte hoc dicit. Nam et Philosophus lib. IU. Ethicorum, cap. 4. et 5. distinguit voluntarium a libero, quod ad liberum pertineat, posse facere et non facere: et naturalis ratio idem ostendit.

Primum enim si ad liberum arbitrium constituendum sufficeret libertas a coactione, sequeretur etiam in pecoribus esse liberum arbitrium. Nam et illa sine coactione ulla sponte sua feruntur ad pabulum.

Secundo sequeretur, in pueris, furiosis, somniantibus esse usum liberi arbitrii, eadem ratione. Isti enim omnes sponte agunt, ex Aristot. lib. m. Ethic. cap. 2.

Tertio sequentur, Deum per liberum arbitrium, et ex electione genuisse filium; quoniam non coactus genuit. Atqui id perabsurdum est, ut sancti Patres passim docent. Vide Epiphanium haeres. 69. et Ambrosium lib. iv. de fide cap. 5. et alios.

Quarto, nulla fuisset unquam quaestio de libero arbitrio, et neque Aristoteles reprehendi posset, quod scripserit, Deum ex necessitate agere; neque ulla cum haereticis controversia remaneret. Nam neque Aristoteles, neque Manichan, neque Lutherani, aut ulli alii negarunt unquam, vel Deum, vel homines liberos esse a coactione.

Denique pugnantia videtur dicere, qui affirmat, liberum arbitrium a coactione, non a necessitate solutum esse. Siquidem liberum arbitrium (ut ex Gregorio Nysseno didicimus) non est simplex voluntas, sed voluntas, ut est principium electionis. Porro voluntas simplex, potest quidem intelligi cum libertate a sola coactione; talis enim est voluntas beatitudinis, saltem quoad specificationem; at potestas electiva non videtur intelligi posse cum determinatione ad unum et necessitate. Electio enim est inter multa, et ideo electionem praecedit consultatio. At^si necesse habeo unum aliquid velle, aut facere, ubi est consultatio? ubi electio?

Chapter 20 of 63