Skip to the text

Caput XVII. Solvuntur argumenta contraria

Solvenda restant argumenta, quae contra Dei libertatem fieri solent. Sed ut ea facilius solvi possint, duo quaedam sunt breviter praenotanda.

Primum igitur sciendum est, ex doctrina S. Thomae in quaest. 24. de veritate art. 3. non esse de ratione, et essentia liberi arbitrii posse velle bonum et malum; aut posse nunc velle unum, postea nolle; aut non posse eligere, nisi consultatio re ipsa praecedat: sed saitis esse, si quis habeat optionem diversarum rerum, et electio fiat cum pleno, atque perfecto judicio rationis. Nam posse velle bonum et malum, pertinet ad liberum arbitrium, non simpliciter, sed ut est in natura creata, quae quoniam ex nihilo facta est, deficere et peccare potest.

Itaque talis libertas non solum Deo non convenit, sed neque etiam Angelis et hominibus jam beatis; neque posse eligere malum, perfectio, sed imperfectio est dicenda libertatis. Idem intelligendum est de mutatione actus; posse siquidem actum mutare, et nunc nolle quod antea volebat, non est liberi arbitrii simpliciter, sed liberi arbitrii naturae creata;, quae quia facta est ex nihilo, conversioni et mutationi est obnoxia. Denique, quod electionem praecedat consultatio, non pertinet ad liberum arbitrium, nisi in natura humana, quae ratiocinando scientiam sibi parat. Nam Angeli, qui simul causam et effectum cognoscunt, non egent praecedente consultatione, sed simul consilium capiunt, judicant et eligunt.

Sciendum est secundo, ex doctrina llervaei in quodlib. 1. quaest. I. Ipsum velle Dei, duobus modis considerari posse. Uno modo absolute, et ut est idem quod esse Dei, et hoc modo, non liberum, sed necessarium esse. Alter» modo, ut dicit ordinem ad objectum, et hoc modo si objectum est intrinsecum ipsa videlicet divina essentia, sapientia, potentia, bonitas et similia, esse etiam necessarium; sin autem objectum est extrinse

cum, ut sunt res omnes creatae, tum demum velle Dei non esse necessarium, sed liberum. Nam Deus non potest non velle suam essentiam, potentiam, bonitatem, sapientiam, et caetera similia: potest tamen non velle res creatas. •

Quare cum dicimus, Deus libere vult hoc, aut illud, et potest non velle; non significamus rem illam, qua? est velle, in Deo esse rem liberam, et posse pon esse; sed significamus, ipsum velle Dei non necessario terminari ad rem istam, vel illam. Neque loquimur de possibilitate, sed de existentia rerum creatarum. Nam possibilitas rerum nihil ponit in re, nisi divinam essentiam infinitis modis participabilem, divinam sapientiam, qua cognoscat omnes modos, quibus divina essentia participabilis est; et divinam potentiam, qua possit res producere, quibus divina essentia participetur. Non potest autem Deus non habere essentiam infinitis modis participabilem et sapientiam, qua cognoscat res creatas esse possibiles, et potentiam qua possit eas re ipsa producere.

Cur autem possit voluntas Dei non terminari ad existentias rerum extra se, et libere super eam cadat, ratio est, quia res illa? non sunt Deo necessaria?, cum neque sint finis ejus, neque media cum eo fine ex necessitate connexa; ac per hoc non sunt appetibiles absolute, sed solum ex hypothesi, id est, posito quod velit Deus per eas, gloriam suam manifestare. Ex his facile erit ad argumenta omnia respondere.

Primum argumentum tale est. Arbitrii libertas in eo posita est, ut quis possit velle et non velle, et velle hoc et non illud: at hoc repugnat immutabilitati divinae. Respondeo: velle et non velle in Deo, non significat mutationem actus, sed quod terminetur, vel non terminetur ad tale, vel tale objectum. Unde non in Deo, sed in creatura contingit mutatio.

Secundum argumentum. Voluntas divina non potest non esse conformis sapientia? divinae: sapientia divina non potest non judicare, id esse melius et faciendum, quod re ipsa est melius et faciendum: igitur voluntas divina noa potest eligere, nisi id quod reipsa est melius et faciendum: ac proinde non est libera, cum numquam possit eligere, nisi unum. Respondeo: sapientia divina judicat, nihil esse absolute bonum et faciendum extra Deum, nisi quod ipse Deus facere voluerit, et id esse melius, quod ei magis

placet. Et hoc fortasse significavit Apostolus ad Ephesios r. cum ait, Deum omniaoperari secundum consilium voluntatis sua?. Quamvis igitur voluntas divina semper conformis sit sapientia? divina?, nulla tamen inde sequitur necessitas, quoniam^etiam sapientia divina conformis semper est voluntati divina?.

Tertium argumentum, Velle Dei est necessarium, tum quia est idem quod esse Dei, tum etiam quia necessarium est nobilius contingenti, et Deo tribuendum est, quod est nobilius; igitur velle Dei non est liberum. Respondeo: Velle Dei est necessarium, quantum ad ipsum actum volendi, non tamen quantum ad ordinem, quem dicit ad creaturam. Et quia esse Dei, non dicit ordinem ad creaturam, ideo esse Dei, necessarium est omnibus modis, et nullo modo liberum; at velle Dei, aliquo modo est necessarium, ut videlicet est idem cum esse, alio modo liberum, ut nimirum terminatur ac rem creatam.

Neque his repugnat, quod necessarium sit nobilius contingenti. 'Nam id verum est de essentia rei, non de causalitate; sive respectu sui, non respectu aliorum. Illa enim essentia est nobilior, quae magis est necessaria, quia longius abest a defectu et corruptione: contra autem causa, ut causa, eo pra?stantior est, quo liberior est, quoniam quo est liberior, eo minus ab aliis dependet, et sane magna esset imperfectio in Deo, si a rebus creatis ex necessitate penderet.

Quartum argumentum. Deus ab a?ternitate voluit omnia qua? fecit, facit, et facturus est: ergo jam est determinatus ad unum, nec potest aliud velle. Respondeo: actus voluntatis Dei, quoad substantiam, et entitatem suam ab a?ternitate fuit, et est absolute determinatus, quia non potest non esse, vel aliter se habere, tamen respectu objecti creati non est determinatus nisi ex hypotesi; absolute autem potest aliter se habere, quoniam (ut saepe diximus) ad res creatas voluntas Dei non habet ordinem necessarium, sed contingentem.

Quintum argumentum. Indeterminatio imperfectionem significat, illi enim dicuntur indeterminari, qui adhuc ambigunt de rebus agendis: non igitur indeterminatio locum habet in Deo. Respondeo: duplex est indeterminatio. Alia, qua? oritur ex parte causa?, quse nondum est assecuta perfectionem suam, ut possit exire in actum; et talis non est in Deo, sed in illis, qui non perfecte rein cognoscunt, et ideo deliberant adhuc et consultant. Alia, qua; oritur ex effectu, qui non habet ordinem necessarium ad causam. Et ha;c indeterminatio dicit perfectionem in causa, quoniam significat, causam esse independentem ab uno effectu et ejus contrario, et utroque superiorem.

Sextum argumentum. Si Deus posset facere quod non facit, haberet potentiam passivam et otiosam; quod Deo nulla ratione convenit. Respondeo: nulla est in Deo potentia passiva, ac multo minus otiosa. Illa enim dicitur potentia passiva, quae distinguitur ab actu, et nondum reducta est ad actum. Dei autem potentia non distinguitur ab actu, cum sit ipsa divina essentia, quae est actus purus. Neque etiam proprie dicitur esse potentia in Deo, respectu actus, quasi possit Deus habere actum, et non habere, sed solum respectu objecti, quia potest voluntas Dei terminari ad talem, vel talem rem producendam. Itaque nihil aliud est potentia in Deo, nisi voluntas actualis cum habitudine quadam ad res possibiles.

Chapter 31 of 63