Caput IX. Solvuntur argumenta contra conclusiones capitis superioris
Sed jam argumenta solvenda sunt, qua) pugnant contra superioris capitis propositiones; qumque jam fuerunt in cap. 7. breviter indicata.
Primum igitur argumentum probare nitebatur, liberum arbitrium esse actus rationis et voluntatis, qui deliberationem pra)cedunt. Erat autem ha)c ratiocinatio, liberum arbitrium est id, per quod habet homo actum aliquem in potestate: habet autem homo in potestate actum deliberandi (is enim est primus actus liber) per actum quo vult deliberare, et per cogitationem, quae hanc ipsam voluntatem pra;cedit: igitur in his duobus actibus deliberationem prandentibus liberum arbitrium consistit.
Respondeo: Primum falsum est, ante omnem electionem praecedere deliberationem, et ante deliberationem praecedere actum volendi deliberare. Saepe enim homo rem oblatam continuo amplectitur et libere, quia tametsi non deliberavit, tamen deliberare potuisset, si voluisset. Itaque non omnes actus indelibcrati sunt involuntarii, sed illi tantum, qui deliberari non potuerunt. Deinde, non recte tribuitur nomen liberi arbitrii omnibus illis rebus, quae sunt necessariae ad libere eligendum, sed illi tantum rei, quae est principium productivum actuum liberorum, per quod proprie domini sumus actuum nostrorum. Tale autem principium est voluntas, qua) producit eliciendo vel imperando actus liberos.
Secundum argumentum probare conabatur, liberum arbitrium non esse potentiam, sed habitum, vel certe potentiam cum habitu. Nam liberum arbitrium definitur a S. Bernardo habitus animi; et a Petro Lombardo facultas rationis et voluntatis; et ex sententia Augustini est amissum vel imminutum.
Respondeo: S. Bernardus non accipit norpen habitus more Scholastico pro qualitate superaddita potentia), sed pro ipsa potentia, qua) est inclinata et habilis ad operandum, etiam quando nihil operatur. Sic etiam Petrus Lombardus nomen facultatis non pro facilitate, sed pro potestate usurpat. Denique S. Augustinus liberum arbitrium amissum dicit, non quod est a necessitate, sed quod est a peccato. Servi enim peccati facti sumus per Ada) peccatum, unde etiam Liberatore, ac Redemptore opus habemus. Porro imminutum dicitur liberum arbitrium, non quoad essentiam, sed quoad operationem et vires. Multa enim non possumus operari in statu natura) corrupta), qua) potuissemus in statu natura) integra).
Tertium argumentum contendebat, liberum arbitrium esse potentiam distinctam a ratione et voluntate, nimirum potentiam motricem, ut esset in homine aliquid, quod compleret imaginem Trinitatis. Nam ratio, Verbi; voluntas, Spiritus sancti imaginem gerit: deerit autem imago Patris, nisi ponatur tertia potentia, quse illum aliquo modo referat.
Respondeo: imago Trinitatis consistit in memoria, mente et voluntate, ex doctrina S. Augustini lib. xv. de Trinitate cap. 3. certum autem est, nomine memoriae non posse intelligi tertiam illam potentiam motricem, sed esse eamdem mentem, ut retinet notitiam jam acceptam; atque ita fcecunda est, et parit Verbum, ut idem S. Augustinus docet in lib. xiv. de Trinit. cap. 3. 4. et 6. Porro S. Thomas in 1. par. quaest. 93. art. 7. satis apposite explicat imaginem Trinitatis, dum mentem comparat Patui; notitiam, a mente productam, Filio; amorem ex notitia mentis procedentem, Spiritui sancto. Perspicuum igitur est, tertiam illam potentiam non esse necessariam ad complendam imaginem Trinitatis.
Adde quod si poneretur in anima rationali tres potentiae distinctae, quarum singulae suos actus producerent, daretur occasio magno errori, quasi in Deo, ad cujus imaginem factus est homo, tres essent processiones, non duae tantum, ac per hoc personarum non Trinitas, sed Quaternitas.
Quartum argumentum cum aliis tribus probare tentabat, potentiam intelligentem esse formaliter liberam, et ideo liberum arbitrium esse potentiam intelligentem. Sic igitur texebatur objectio: Potentiae rationales sunt liberae ex Aristotele lib. ix. Metaphys. cap, 3. at potentia intelligens est rationalis, igitur libera.
Respondeo: non dicit philosophus, potentias rationales esse liberas, sed esse ad opposita, nec loquitur de ratione et voluntate, sed de artibus et scientiis, quas potentias Vocat rationales, quia possumus actus earum producere quando volumus: et dicit esse ad opposita, quia eadem est scientia contrariorum. Itaque etiam si liberas ejusmodi potentias appellasset, non tamen cogeremur fateri eas formaliter esse liberas, sed intelligeremus liberas esse nominatas, quod liberos actus producerent, quamvis non ideo liberi essent, quoniam ab eis producerentur, sed quoniam a voluntate imperarentur. Idem enim philosophus in lib. eodem cap. G. scribit, determinari omnes
istas potentias ab electione: electionem autem satis constat esse actum voluntatis, non intelligentiae.
Quintum argumentum: liberum arbitrium est tacultas rationis et voluntatis, ut communiter definitur; igitur etiam ratio est formaliter libera, et liberum arbitrium nominatur.
Respondeo: liberum arbitrium dicitur facultas rationis et voluntatis, quia ratio est libera radicaliter, voluntas formaliter.
Sextum argumentum: ratio non potest cogi, et est indifferens ad multa, igitur libera est non solum a coactione, sed etiam a necessitate.
Respondeo: jam hoc explicatum est in quinta propositione capitis superioris, ubi demonstratum est, rationem posse cogi ad judicandum contra inclinationem totius suppositi: item sic esse indifferentem in rebus probabilibus, ut tamen necessario opinetur, vel hajreat, nisi accedat inclinatio voluntatis.
Septimum argumentum: nisi mens in judicando sit vere, ac formaliter libera, neque voluntas in eligendo libera esse poterit. Non enim potest voluntas aliud eligere, quam id quod ratio judicat eligendum.
Respondeo: Voluntas indigendo libera est, non quod non determinetur necessario a judicio ultimo et practico rationis: sed quoniam istud ipsum judicium ultimum et practicum in potestate voluntatis est.
Sciendum est enim, post cognitionem boni in universum mox existere in voluntate inclinationem aliquam in illud, non tamen plenam electionem: deinde cum proponuntur a ratione varia media, et ostenditur quid boni et quid mali sit in unoquoque, voluntatem inclinari modo in unam partem, modo in aliam; et in ejus potestate esse, ut sinat se moveri, vel resistat, non quidem actu positivo, sed negativo, non sinendo videlicet se moveri. Per hoc enim ’ quod voluntas sinit se moveri ab una ratione proposita, fit ut mens omissa alia inquisitione pergat et concludat judicium particulare, ad quod continuo sequitur electio. Itaque libertas voluntatis in eo proprie sita esse videtur, quod propositis variis rationibus non necessariis, sinat se moveri ab una, et non ab alia.
Atque hinc est quod philosophus dicit in 3. lib. Ethic. cap. o. virtutes et vitia esse in nostra potestate, licet omnes appetant id, quod bonum eis videtur, quia unusquisque sibi quodammodo causa est, ut hoc, aut illud sibi videatur. Ubi philosophus ponit in nostra potestate virtutes, quia in nostra potestate sunt bonae electiones, ex quarum frequentatione generantur habitus: ipsas autem electiones ponit in nostra pote-tale, quia judicia seu visiones, ad quas electiones sequntur, sunt in nostra potestate.
Hinc est etiam quod boni, vel mali habitus multum conferunt ad bonam, vel malam electionem, quia quomodo unusquisque affectus est, ut ubidem Philosophus docet, ita de rebus ipsis judicat. Hinc quoque S. Thomas in quaest. 1. de malo art. 3. recte dixit, causam peccati esse, quod homo operetur non attendens ad regulam divinae legis; hujus autem quod est non attendere ad regulam, non esse quaerendam aliam causam, cum ad hoc sufficiat libertas voluntatis humanae. Ubi sanctus Thomas in eo ponit libertatem et causam peccati, quod voluntas cum ab una parte trahitur ad peccandum a voluptate per sensum et rationem apprehensa et proposita ut bona, ab altera revocatur a peccato per rationem proponentem legem Dei, et repraesentantem voluptatem illam, ut noxiam, ipsa sinit se moveri a sensu, et attendit ad bonum propositum in voluptate, et non sinit se moveri a ratione proponente legem Dei, et sic non attendit ad veram regulam bonae actionis.
Denique ex his etiam refutantur quatuor illa argumenta, quibus Durandus efficere nitebatur, rationem non solum esse formaliter liberam, sed etiam liberiorem ipsa voluntate.
Octavum argumentum, pugnat cum sexta propositione, ac probat, voluntatem posse eligere contra judicium ultimum et practicum rationis. Nam hoc est discrimen inter potentias naturales et liberas, quod naturales non possunt non agere, praesente objecto et aliis qua) ad agendum requiruntur, liberae autem possunt. Id quod certum est, tum experientia, tum ex doctrina philosophi, lib. 9. Metaphys. cap. 6. Voluntas autem estpo1- tentia maxime libera; igitur potest non agere, quantumvis habeat objectum praesens repraesentatum per judicium ultimum rationis.
Et confirmari potest hoc argumentum ex absurdo. Nam si necessario voluntas sequatur judicium ultimum rationis, sequetur numquam posse eligi minus bonum relicto majori; nam ratio semper judicat majus bonum praeponendum esse minori, nisi forte
erret. Atqui hoc videtur esse falsum, et contra experientiam. Saepe enim homines ex rebus non necessariis eligunt minus bonum, remoto etiam omni errore, et Deus ipse, in quem error cadere non potest, eligit ac facit minus bonum, cum majus aliquid eligere fet facere posset.
Confirmatur rursus alia ratione, quoniam sequeretur duobus aequalibus propositis bonis neutrum posse eligi, quoniam rectum judicium rationis neutrum alteri praeponit; at contrarium docet experientia.
Confirmatur etiam tertio, quia (ut S. Augustinus lib. xn. de Civit. Dei cap. 6. dicit) si duo sint aeque affecti animo et corpore et occurant eidem rei, quae sua' pulchritudine allicere possit affectum, et eadem diaboli tentatione uterque tentetur, et tamen unus tentioni consentiat, alter non consentiat, non potest reddi alia causa, nisi quia unus vult, alter non vult. At si voluntas necessario sequeretur judicium, fieri non posset, ut illo casu posito, unus consentiret alter non consentiret. Nam ratio idem dictaret utrique.
Confirmatur ultimo, quia sequeretur electionem non esse electionem. Nam electio est inter multa, igitur actus voluntatis, qui necessario sequitur judicium determinatum, non est electio, et tamen revera est electio; igitur electio et non electio est.
Itcspondco: Philosophus in loco citato non comparat voluntatem, quae proprie libera est, cum potentiis non liberis; sed comparat potentias rationales, quas dicit esse scientias et artes; cum potentiis naturalibus; ac dicit potentias rationales praesente objecto posse non operari, quia tota; pendent ab electione: operamur enim per scientias et artes quando volumus, et cessamus quando volumus; quia videlicet in nostra potestate est applicare hos habitus ad opus. Itaque testimonium illud Philosophi nihil pertinet ad rem.
Nec tamen inficiamur, verum esse discrimen illud inter potentias liberas et naturales, quod praesente objecto possint libene non operari, non libera) non possint. Nam libera; potentia; interdum pro objecto habent aliquid contingens, in quo ratio boni et ratio mali simul ostenditur, ac per hoc potest libera potentia inclinari ad appetendum ratione boni, et ad non appetendum, vel etiam ad recusandum ratione mali. At potentia; non liberae semper habent pro objecto aliquid unum, et sub uua tantum ratione propositum, et ideo non possunt operari appetendo, vel recusando. Neque hinc sequitur, posse voluntatem non operari, pra;sente objecto proposito, per ultimum judicium rationis, quia tunc non proponitur objectum nissub una ratione; ac proinde non datur locus amplius optioni.
Ad primam confirmationem respondeo: Minus bonum absolute posse eligi remoto errore, si in particulari propter aliquam circumstantiam ratio judicet illud hoc tempore esse optimum. Quo modo Deus cum aliquid agit, non ideo illud agit, quia nesciat se posse facere aliquid melius, sed quia judicat, tunc illud maxime expedire.
Ad secundam confirmationem respondeo: duobus mqualibus bonis simul propositis, posse alterum eligi, quia vel propter aliquam circumstantiam voluntas inclinabit in alterum vel certe, ut res aliquando finiatur, voluntas sinet se moveri ab altero, et tunc judicium ultimum concludetur, et electio consequctur. Nam experientia docet, cum non possumus per rationem unum alteri prceponere, judicari ab omnibus utile, ut potius forte eligatur unum, quam utrumque relinquatur.
Ad tertiam confirmationem facilis est responsio, nam tametsi duo sint teque affecti, et occurrant eidem pulchritudini, tamen unus, quia volet, judicabit esse appetendam objectam pulchritudinem, et ita consentiet, alter, quia volet, judicabit esse resistendum cupiditati, et ita non consentiet. Itaque diversa erunt judicia ullimain illis duobus, et inde etiam diversse electiones.
Ad quartam confirmationem respondeo: nomine electionis non intelligi praicise actum voluntatis, qui sequitur post ultimum judicium, sed actum illum cum conclusione ipsius ultimi judicii. Nam ideo Aristoteles in lib. ni. Ethic. cap. 3. dicit, electionem esse consultativam appetitionem; et in lib. 0. cap. 2. dicit, esse appetitum intellectivum, vel intellectum appetitivum. et in lib. vii. cap. 3. dicit, electionem esse quasi conclusionem syllogismi practici, quia videlicet accipiuntur pro uno et eodem conclusio judicii ultimi practici et actus voluntatis, qui inde necessario sequitur. Et S. Gregorius Nyssenus lib. v. de Philosophia cap. 4. scribit, electionem esse quid compositum ex consilio et appetitu. Denique S. Thomas in 1. 2. qusest.,13. art. I. dicit quidem electionem esse actum elicitum a voluntate, tamen importare etiam actum rationi^, sic igitur electio, cum utrumque actum complectatur, ju¬
dicit videlicet rationis ultimi et approbationis voluntatis, 'vere est inter multa, et est simpliciter in nostra potestate, et absolute, proprieque libera.
Nonum argumentum, est contra postremam propositionem, qua; docebat libertatis radicem esse in ratione. Est autem tale argumentum: ratio non concurrit ‘ad actum voluntatis ut causa, sed ut conditio, sine qua voluntas non operaretur; solum enim extrinsece objectum illi representat: radix autem veram causam significat: igitur ratio non est radix libertatis, qua; in voluntate reperitur.
Respondeo: Ratio non solum repraisentat, sed etiam facit objectum voluntatis. Nam res ipsa, quamvis in se bona, non est objectum voluntatis, nisi a ratione judicetur bona, et proponatur, ut conveniens et expetenda. Quare non ita ratio exhibet objectum voluntati, ut is, qui adducit ignem ad comburendum, vel qui aperit fenestram ut cubiculum illustretur; sed ut lumen quod facit colores esse visibiles actu, qui sint lumine solum in potentia erant visibiles.
Id autem ita se habere manifestum est. Nam ad solam conditionem numquam sequitur actio; neque enim per solam apertionem fenestra; cubiculum illustrabitur, si desit lumen; neque per applicationem ignis depicti fiet vera combustio: at ad solum judicium rationis, quo res proponitur ut bona, sequitur appetitio, etiamsi forte res illa non sit bona. Non igitur ratio concurrit solum ut conditio applicans objectum, sed ut causa faciens objectum, dum rei bona; tribuit vim quamdam motivam, et facit ut ea res sit actu expetibilis, qua; solum antea erat expetibilis in potentia.
Cum igitur potentia; sumant essentiam et speciem ab objecto, certe sequitur ut voluntas sumat essentiam et speciem a bono per rationem proposito ut convenienti: et ideo talis sit voluntas nimirum libera, quia ratio proponit multa et varia, et ea confert inter se.
Quare vera radix libertatis est ratio proponens multa, eaque conferens, ac de eis judicans, ut supra dictum est.
Chapter 24 of 63