Caput XIV. Liberum arbitrium non esse finis, sed mediorum ad finem
Postrema quaestio est, sit ne objectum liberi arbitrii tinis, an id quod est ad finem, siquidem Philosophus in lib. m. Ethicorum, cap. 2. et 3. non semel repetit, electionem et consultationem non esse tinis, sed mediorum tantum ad finem. « Nemo enim (ut ipse dicit) consultat, an debeat esse felix, neque elegit felicitatem, sed consultat dc mediis; et ex iis illa eligit, quae optima videntur esse ad felicitatem assequendam. »
Contra autem S. Joannes Damascenus, in ii. lib. de fide, cap. 22. scribit, hominem non solum libere consultare et eligere, sed etiam libere appetere et velle. Appetere autem et velle proprie ad finem pertinere videntur. Nam ex appetitione et voluntate finis movemur ad quaerenda et eligenda media. Sanctus etiam Thomas in 1. 2. quaest. 10. art. 2. docet, hominem esse liberum, quoad exercitium, etiam circa appetitionem summi boni.
Denique non videtur posse in dubium revocari, quin libere diligamus Deum, qui est summus atque ultimus finis, quandoquidem amor Dei est actus maxime meritorius, et ei corona vitae, tamquam merces parata, est, dicente Apostolo Jacobo: Accipiet coronam vitae, quam?'epromisit Deus diliyentibiis se, Jae. i..
Sed res est facilis, nam si consideremus quidquid aliquo modo pertinet ab liberum arbitrium, tunc non solum media, sed etiam finis ad liberum arbitrium pertinebit: siquidem intentio finis libera' esso potest, ut Damascenus recte docet. Si vero consideremus praecipuum actum liberi arbitrii, qui est electio, tunc sola media, non autem finis ad liberum arbitrium pertinebunt, ut Aristoteles probat. Caeterum saepe finis induit rationem
medii, et eo modo ad objectum liberi arbitrii pertinere potest. Et quidem in finibus subordinatis nemo nescit, quin unum et idem nunc finis, nunc medii rationem habeat, ac per hoc res eadem, ut finis, sub consultationem et electionem non cadat, ut medium, cadat. Exempli causa, sanitas finis est medicina;. Propterea non consultat medicus, an expediat curare aegrotum, neque eligit sanitatem sed appetit, atque intendit sanitatem, et ex amorp hujus finis movetur ad quaerenda media, et eligenda pharmaca. Judex autem, cujus finis non est sanitas privati hominis, sed pax et incolumitas, consultat non solum de sanitate, sed etiam de vita privatorum hominum, an videlicet utile sit certos homines membrorum truncatione, aut etiam morte mulctare pro pace et salute civitatis. Porro magnus aliquis princeps, qui multis civitatibus imperat, non habet pro fine pacem unius civitatis, sed regni totius incolumitatem, ac proinde consultare poterit aliquando utrum expediat ad regni totius conservationem civitatem aliquam rebellem poenitus evertere ac delere.
Quod autem attinet ad ultimum finem, non potest ille quidem induere rationem medii, sed potest tamen appetitio ejus esse medium ad eumdem finem assequendum. Itaque desiderium felicitatis dum peregrinamur a patria, liberum est quoad exercitium, et ipsa dilectio Dei, medium est aptissimum ad assequendam beatitudinem. Atque hac ratione omnia conciliantur, qua; initio parum inter se cohaerere videri poterant.
Sed existit non exigua dubitatio de primo amore finis, qui in voluntate oriri ceepit, cum ipsa ab actu omnino cessaret, an videlicet ille etiam amor sit liber, an vero necessarius. Tres enim Theologorum sententia; numerantur, duae extremae, tertia media.
Prima Scoti et Henrici est, ille enim in quodlib. 21, hic in quodlib. 12. quaest. 26. docent, primum actum voluntatis, sive primum amorem finis non solum elici a voluntate, sed simpliciter esse liberum.
Altera sententia in altero extremo est Capreoli, qui eam S. Thomae etiam attribuit. Capreolus igitur in 2. sentent. distinet. 24. quaest. 1. art. 3. ad 8. et dislin. 23. quaest. 1. art. 3. ad 7. docet, primum actum voluntatis esse quamdam complacentiam actualem erga bonum in universum, eamque itu ficr a solo Deo, ut ad eam voluntas, non nisi passive concurrat. \
Tertia sententia plane media, et meo judicio verior est Cajetani in 1. 2. quaest. 9. art.
- Et Ferrariensis in lib. i. contra gentes, cap. 23. ct in 3. cap. 89. qui docent, primum actum voluntatis fieri efficienter ab ipsa voluntate, sed tribui Deo auctori, quoniam sit naturalis, et sequatur ex inclinatione illa naturali, quam Deus in voluntate impressit: ad eum fere modum quo gravia et levia dicuntur moveri a generante. Et haec sententia videtur esse vere S. Thomae in 1. 2. quaest. 6. art. 4. et G.
Et quidem primum actum voluntatis elici active ab ipsa voluntate, contra Capreolum, facile probari potest, quoniam si complacentia illa est actualis, ut is fatetur; certe erit actus voluntatis; si actus voluntatis, certe immanens et vitalis, ergo ab ipsa voluntate active procedet.
Propter hanc rationem idem Capreolus in eadem quaest. 1. distinet. 23. art. 3. in responsione ad 1. Henr. contr. 2. conclusionem, dicit, complacentiam illam non esse actum secundum (fatetur enim omnem actum secundum elici active a voluntate) sed actum primum. Et si quidem per actum primum intelligeret inclinationem naturalem, quae semper est in voluntate, facile cum aliis
- Thomae sectatoribus conveniret: sed cum addit in eodem loco, actum istum primum numquam esse sine actu secundo, aperte significat, per illam complacentiam actualem intelligendum esse aliquid superadditum inclinationi naturali, quod imprimatur a Deo in voluntate quotiescumque illa est proditura in actum. Istud autem superadditum, videtur omnino gratis excogitatum, et cum non sit potentia, neque habitus, neque actus, vix intelligi potest quid sit.
Jam vero primam appetitionem finis esse naturalem, et Deo auctori tribuendam, hac ratione probat egregie S. Thomas: Omne quod agit, agit propter finem, sive ex appetitione finis: ergo quando voluntas movet se ct agit, ex appetitione finis se movet et agit: ergo antequam se moveat et agat, debet habere appetitionem finis: ergo ad primam finis appetitionem non se ipsa movet, neque proprie agit, sed movetur et agitur ab auctore naturae, per naturalem inclinationem voluntati impressam. Alioqui enim si ad primam appetitionem finis se ipsa moveret et ageret, deberet ex alia appetitione finisse movere et
agere, et sic daretur appetitio prior prima, vel certe processus in infinitum.
Et confirmatur haec ratio a simili. Nam intelligentia dicitur agere et se movere, cum ex principiis per proprium discursum indagat conclusiones; at cum ipsa principia cognoscit non dicitur proprie agere aut se movere quia non per discursum investigat eorum principiorum cognitionem, sed illam habet ex naturali lumine a Deo creatore impresso: sic igitur et voluntas proprie agit, cum ex amore finis per consilium eligit media ad assequendum finem: non autem cum ipsum finem ex naturali inclinatione sibi a Deo, indita incipit appetere.
At contra objiciunt aliqui, si voluntas ad primam appetitionem finis moveatur a Deo, sequi, ut actus ille sit naturalis, ac per hoc non sit liber: id autem repugnat non solum experientiae, sed etiam ipsi sancti Thomae doctrinae. Nam in 1. par. quaest. 63, art. 3. concedit S. Thomas, in primo instanti suae creationis, Angelos meruisse apud Deum: non est autem meritum, ubi non est libertas. Respondeo: primus actus voluntatis naturalis dicitur, et a Deo, quia nascitur ex naturali inclinatione, non ex appetitione actuali finis: tamen idem actus liber esse potest, quoad exercitium, ac proinde in tantum liber, in quantum requiritur ad meritum. Nam idem sanctus Thomas in 4. 2. quaest. 40. art. 2. docet, quoad exercitium in hac vita, hominem esse liberum, respectu cujuscumque objecti, etiamsi sit ipsum bonum in communi.
Objiciunt secundo, nullum fore discrimen inter animalia, et inanima, si ipsa etiam humana voluntas non se ipsa moveat, cum elicit actum suum, sed moveatur a Deo eo modo quo gravia et levia moventur a generante. Respondeo: discrimen inter animalia et inanima, non est quaerendum in primo actu (quamvis ct in eo non desit aliqua differentia) in quo animalia operantur per modum natura}, sed in seq. actib. Nam praehabita cognitione et appetitione finis, animalia per se quanunt modum acquirendi illum finem; inanima vero, qua} non cognoscunt, neque appetunt proprio aliquo actu finem, non possunt per se quaerere modum acquirendi finem, sed sicut naturaliter inclinantur ad suum finem, sic etiam naturaliter ad illum feruntur ab illo acta et mota, qui naturam eis dedit.
Inter animalia vero rationis expertia et ratione praedita hoc interest, quod tametsi
utraque naturaliter appetant finem, quoad specificationem; tamen rationis expertia naturaliter eum appetunt, etiam quoad exercitium; ratione praedita quoad exercitium appetunt libere. Item, quod ex amore finis animalia rationis expertia se movent ad media, quae ducunt ad illum finem motu animali, et sine deliberatione; ratione praedita, motu rationali, id est, cum consilio et collatione mediorum ac per hoc cum deliberatione et electione.
Chapter 28 of 63