Skip to the text

Caput XVI. noscere et aestimare, aut judicium ejusmodi non sequi

Adhfec certum est, hominem absolute consideratum esse liberi arbitrii. Neque enim haeretici de hac re contendunt, sed solum de homine per peccatum primi parentis, de statu suo dejecto, de qua re in sequenti libro disseremus. Perspicuum est autem illud Ecclesiastici testimonium, cap. xv: Reliquit hominem in manu consilii sui, etc.

Neque minus est certum, Angelos libero arbitrio praeditos esse, praesertim si absolute secundum naturam suam consideretur, ante confirmationem in bono, vel obfirmationem in malo. Nam in primis litterae sacrae de Angelis ita loquuntur, ut de rebus intelligentibus, ut constat ex Genes, cap. xvm. et xix. ex Tobia, cap. xii. ex Luc. cap. i et ii.et ex aliis plurimis locis. Ubi autem intelligentia est, ibi sine dubio et libertas est. Deinde, Scriptura testatur Angelos esse naturae praestantioris, quam homines, Psalm. vm. Minuisti eum paulo minus ab Angelis. Igitur si homines libero arbitrio praediti sunt, cur non multo magis^ Angeli. Adhaec, Scriptura divina testatur, Angelos aliquando peccasse, et punitos esse, n. Petr. ii. Angelis peccantibus non pepercit. At peccatum et poena peccati sine arbitrii libertate esse non pos' sunt. Detiique, sancti Patres disertis verbis liberum arbitrium Angelis tribuunt. Vide Irenaeum lib. iv. cap. 71. Basilium in lib. de Spiritu, sancto, cap. 16. August. in lib. de correptione et grat. cap. 10. Gregor, homil. 7. in Ezech. et Damascenum lib. ii. de fide, cap. 3. et 4.

Una superest dubitatio, sitne Deus etiam vere ac proprie liberi arbitrii. Nam et multi contra senserunt, et argumenta non contemnenda difficilem quaestionem efficiunt. Primum igitur non defuerunt ex philosophis, qui dicerent, Deum ex necessitate agere, quorum sententiam refert S.Thom. in lib. ii. contra Gent. cap. 23. et quamvis S. Thomas non indicaverit nomina eorum philosophorum, tamen commentator ejus Franciscus Ferrarien. scribit, eos esse Aristotelem et A- vicenam. Et sane non solus Ferrariensis, sed etiam Ilenricus, Scotus, et alii in horum philosophorum numerum referunt Aristotelem, nec sine causa, ut cognosci potest ex lib. vm physic. text. 10. et seq. Et lib. xii. Mctaph. text. 30 et 38.

In eodem errore versatus est ex Christianis, Petrus Abailardus, teste Thoma Waldensi lib. i. doctrinalis fidei, cap. 10. docuit enim praedictus Petrus, Deum non posse facere, nisi ea, quae facit. Quod idem postea docuit Joan. Wiclef. ut constat ex ejus Trialogo, cap. 10 et 11. Et ex Thoma Waldensi, qui eum refellit, lib. doctrin. fidei, cap. 10. et seq. Idem approbat Lutherus, qui assertione art. 36. dicit, veram esse Wiclefi sententiam, quae habet, omnia ex necessitate absoluta evenire. Martinus quoque Bucerus in lib. de concordia doctrinae, cap. delibero arbitrio, satis aperte tradit, Deum necessaria agere quidquid agit, nec posse aliter facere

Denique Joannes Calvinus, lib. i. Instit. cap. 16. §.3. docet, Deuni non posse facere, nisi id quod facit: « Sane, inquit, omnipotentiam sibi vendicat, ac deferri a nobis vult Deus, non qualem sophistae fingunt, inanem otiosam, et fere sopitam; sed vigilem, efficacem, operosam, et quae in continuo actu versetur. » Et paulo post: « Ideo, inquit, censetur omnipotens, non quod possit quidem facere, cesset autem, sed quia etc. » Ubi vides a Calvino reprehendi communem Theologorum (quos ipse sophistas vocat) sententiam, quae habet, Deum multa posse facere, quae non facit, et contra, posse multa non facere quae facit, et idcirco vere, proprieque liberum esse.

Argumenta pro sententia adversariorum multa sunt et gravia. Videtur enim libertas arbitrii qua quis potest velle hoc aut illud, et velle hoc aut non velle, repugnare aeternitati, immutabilitati, simplicitati, aliisque attributis Dei. Immo cum velle in Deo sit idem quod esse, si velle Dei posset non esse, ipse etiam Deus posset non esse: vel si esse Dei est simpliciter necessarium, quomodo velle Dei non erit etiam simpliciter necessarium? Sed haec omnia planius exponentur, cum refellenda erunt.

Probatur, Deum esse liberi arbitrii.

Sententia theologorum, quae sine dubio verissima est, probabitur a nobis primum ex divinis litteris et testimoniis Patrum, adver-

sus haereticos: deinde, naturalibus rationib. adversus philosophos. Psalm. xm: Omnia qusecumque voluit, fecit. Psalm exi: Magna opera Domini exquisita in omnes voluntates ejus. Ephes. r: Qui operatur omnia secundum consilium voluntatis suse. Et I Corinth. xu: H;ec autem operatur unus et idem spiritus, dividens singulis prout vult. Ex his, et similibus locis efficitur, Deum operari per cognitionem et voluntatem, et res creatas tales esse, quales Deus esse voluit, non quales necessitas coegit.

Sed rursus habemus alia loca, quibus ostenditur, Deum posse facere quae non facit, et contra non facere quae facit. Daniel. m: Potens est Deus, nos de manibus tuis, o rex, liberare; quod si noluerit, statuam tamen, quam fecisti, non adoramus. IIoc loco Scriptura docet, potuisse fieri, ut Deus nollet liberare tres pueros de fornace, quos tamen liberare voluit, et re ipsa liberavit. Esther. xm: Non est qui possit tuse resistere voluntati; si decreveris salvare nos, continuo liberabimur. Hic praeterquam quod significatur, potuisse » Deum non facere quod fecit, habetur etiam vocabulum decernendi, quod proprie ad liberum arbitrium pertinet.

Similis locus est Sapien. xi: Non erat impossibilis manus tua, immittere illis multitudinem ursorum, aut audaces leones etc. Nec tamen id fecit: quare poterat facere quod non fecit. Ibidem: Misereris omnium, qui omnia potes, dissimulans peccata hominum propter poenitentiam. At certe non vere dicitur dissimulare peccata is, qui non punit, quia non potest, sed is, qui cum possit non vult. Matth. m: Potens est Deus de lapidibus istis suscitare filios Abrahse. In quem locum Hieronymus, Chrysostomus, Theophy. lactus, necnon Ambrosius in cap. 3. Luc. scribunt, ex veris, proprieque dictis lapidibus posse Deum excitare filios Abrahae, quamvis id numquam fecerit, Matth. xix: Facilius est camelum per foramen acus transire, quam divitem intrare inregnum coelorum. Et paulo post: Apud homines hoc impossibile est, apud Deum omnia possibilia sunt.

Nec valet, si quis dicat posse - fieri ut camelus transeat per foramen acus, si redigatur ad subtilitatem tenuissimi fili. Quemadmodum olim Pelagiani docebant, posse divi¬

tem salvum fieri, si venditis omnibus pauper fieret, alioqui non posse. Hoc (inquam) non valet, quoniam Dominus ait, hoc impossibile esse hominibus: Deo autem esse omnia possibilia. Non est autem impossibile hominibus efficere, ut camelus transeat per foramen acus, si ad fili tenuitatem antea redigatur. Itaque S. Gregorius Nazianzenus lib. iv. de Theologia, affirmat ex hoc Evangelii testimonio posse Deum facere, ut camelus, manens camelus, transeat per foramen acus; quod tamen nec fecit, nec unquam fortasse faciet.

Matth. xxvi: An putas quia non possum rogare Patrem meum, et exhibebit mihi modo plusquam duodecim legiones Angelorum? Poterat igitur Christus orare Patrem, ut mitteret ad seplusquam duodecim legiones Angelorum, et pater mittere poterat: et tamen neuter fecit, quod poterat facere. Ad hunc locum respondit Wiclefus, potuisse Christum a Patre legiones petere, non a quibus defenderetur, sed quae sibi eo tempore adessent. Potuisse quoque Patrem mittere eas legiones, si voluisset, sed non potuisse velle.

At inepta responsio est. Primum enim certum est, hoc loco non agi de simplici assistentia Angelorum, sed de praesidio adversus vim, quae in Christum parabatur. Dicuntur enim haec verba Apostolo Petro, qui nitebatur gladio Dominum protegere, ut intelligeret, non esse opus. Christo tali defensione» qui aliam longe majorem in promptu haberet.

Deinde, esto de simplici assistentia ageretur, adhuc probamus, posse Deum facere quae non facit, quia potuit mittere plusquam duodecim legiones Angelorum, qui Christo assisterent, quas tamen non misit.

Denique, Deum potuisse, si vellet, sed non potuisse velle, ineptissime dicitur, nisi Christum ipsum inepte locutum esse dicamus. Voluit enim Christus docere, se libere, non autem coactum subire mortem. Id autem demonstrat ex eo, quod poterat a Patre praesidium multorum millium Angelorum impetrare. Quae Christi demonstratio nihil valebat, si Pater non poterat velle mittere praesidium, quod petebatur. Vide Hieronymum et Chrysostomum in commentario ad hunc locum.

Marci xiv: Abba Pater, omnia tibi possibilia sunt, transfer calicem hunc a me. Perspi-

cuum est ex hoc loco, possibile Deo fuisset transferre calicem passionis a Christo, quod tamen factum non esse scimus. Itoman. i, reprehendit Apostolus gentiles, quod cum Deum cognovissent, non sicut Deum glorificaverunt, aut gratias egerunt: at non debetur gratiarum actio nisi ei, qui libere agit, et beneficia praestat, cum possit non praestare: igitur Deus libere agit, et libere procurat res humanas.

Accedant nunc testimonia Patrum. S.Gregorius Nazianzenus in epist. priore ad Calidonium: « Asserunt, inquit, Deo possibile esse, hominem etiam sine mente salvare. Possibile etiam sine carne, solo velle. » Ubi sanctus Grego rius respondet objectioni Apollinaristarum, qui dicebant, Christo in incarnatione defuisse mentem humanam; Verbum enim pro mente fuisse. Id autem probabant, quia possibile erat Deo salvare g&ius humanum, etiamsi mentem non assumpsisset: respondet (inquam) Gregorius, possibile Deo fuisse salvare genus humanum, etiamsi non solum mentem, sed etiam carnem non assumpsisset. Sola enim voluntate sine incarnationis mysterio potuit Deus mundum instaurare. Fecit igitur Deus ex Gregorii sententia id quod potuit non facere; proinde non necessario, sed libere fecit.

S. Gregorius Nyssenus, in lib. de Fato, cap. ult. « Non enim, inquit, sub necessitate est Deus, neque voluntatem ejus servire necessitati, fas est dicere. Etenim necessitatis est conditor. » Et infra: « Omnipotens, inquit, neque natura; necessitate, neque legis praescripto operatur, sed sunt illi omnia conlengentia, etiam necessaria. »

S. Ambrosius in ii. lib. de fide, cap. 3. « Haec operatur, inquit, unus 'et idem Spiritus sanctus dividens singulis [pro ut vult, id est, pro libero voluntatis arbitrio, non pro necessitatis obsequio. »

S. Augustinus in Enchiridio, cap. 93: « Tunc, inquit, in clarissima luce sapientiae videbitur, quam multa possit (Deus) et non velit; nihil autem velit, quod non possit. » Et in lib. xm. de Trinit. cap. 18. dicit, Deum potuisse sumere carnem aliunde, quam ex Adam; et tamen hoc maluisse. In lib. de natura et grat. cap. vii. dicit, Christum potuisse resuscitare Judam a morte spirituali, quo modo excitavit Lazarum a morte corporali, nec tamen fecisse. In libro de bono perseverantiae, cap. 8. et 6. dicit, Deum posse facere ut omnes perseverent usque in finem: nec

amen facere. Petrus autem Damianus in epist. 4. ad Desiderium, qua; est de omnipotentia Dei, probat Deum multa posse facere quae non vult facere, nec facit.

Adde etiam testimonia Hieronymi, Chrysostomi et Theophylacti supra citata. Probatur hoc idem ratione fundata in divinis litteris. Qua ratione utitur Nyssenus loc. citat, lib. de fato prope extremo. Multa Deus operatur praeter ordinem naturae, ut cum solem stare fecit ad vocem Josue; eteumdem retrocedere ad preces Isaiae; et obscurari tempore plenilunii ob mortem Salvatoris; item cum Virgini partum, caecis visum, surdis auditum, mortuis vitam donavit. At si Deus operaretur ex necessitate naturae, semper eodem modo operaretur, nec posset nunc servare naturae ordinem nunc immutare; igitur libere operatur, et pro arbitrio agit, non ulla necessitatis vi ad operandum impellitur.

Jam vero adversus philosophos, qui scripturis fidem non habent, his argumentis uti possumus.

Primo, Deus est causa efficiens omnium rerum, intelligentiarum, coelorum, elementorum, etc. Igitur non necessitate, sed voluntate operatur.

Antecedens probatur. Nam si intelligentiae carerent efficienti causa, et unaquaeque earum suum coelestem orbem produxisset (ut videtur sensisse Philosophus) nullaratio reddi posset, cur tot essent intelligentiae, et non plures; cur tantae virtutis, et non majoris aut minoris; cur ita inter se subordinatac; quis deinde procreasset elementa. Si dicas, non carent intelligentiae causa efficiente, nec tamen omnes productae sunt ab una; sed prima produxit secundam, secunda tertiam et sic deinceps. Contra, nam tunc non posset reddi ratio, cur ultima intelligentianon produxerit aliam. Deinde, saltem hoc habebimus a prima substantia, quae Deus est, non solum productum esse primum orbem coelestem, sed etiam secundam Intelligentiam.

Probatur nunc ejusdem argumenti consecutio. Nam si prima intelligentia produxit omnia per se, vel saltem suum orbem coelestem, et alteram intelligentiam; non potuit non libere operari. Nam qua; operantur ex necessitate natura;, determinata sunt ad unum, nec possunt producere, nisi unum aliquid simile sibi. Igitur intelligentia, qua; producit res tam varias, quales sunt alia; Intelligentiae, et corpora, non operatur ex necessitate naturae, sed ex consilio et arte;

ac per hoc libere. Et confirmatur exemplo hominis, qui naturaliter nihil producit, nisi alium hominem; at ex arte res plurimas, et inter se maxime discrepantes, variasque producit.

Secundo, Deus est infinita) potentia; ac virtutis, igitur potest res perfectiores et meliores facere, quam re ipsa faciat, ac per hoc numquam operatur secundum totam suam virtutem, quod est proprium eorum, qua; operantur ex necessitate naturae. Negabunt philosophi fortasse, Deum esse potentiae infinitae, sed certe id plane manifestum esse videtur. Nam quod ex se est illimitatum et infinitum, non potest limitari et finiri, nisi vel a causa efficiente, vel a subjecto: esse autem ex se, est illimitatam et infinitum; et in Deo non potest limitari et finiri, cum Deus causa efficiente et subjecto careat; igitur in Deo esse, est illimitatum et infinitum. Quod si, esse in Deo est infinitum; cur non etiam potentia in Deo sit infinita? Esse enim est propter operationem, nec dari potest esse, cui non respondeat potentia operandi, quoniam otiosum esset.

Tertio, si Deus ex naturiae necessitate, non libere, et pro arbitrio faceret quas facit, frustra opem ejus homines implorarent, frustra essent omnes arae, sacrificia, vota. Respondebunt fortasse philosophi, frustra esse haec omnia, sed refellet eos communis naturae instinctus et sensus, atque consensus omnium gentium. Omnes enim natura duce in calamitatibus tollunt oculos ad ccelum, et numinis opem implorant. Tertullianus in Apologetico cap. 7. cum dixisset, ipsos etiam paganos in Angustiis suis non ad Capitolium, sed ad coelum respicere, ac ita loqui solere, Deus videt, Deo commendo, Deus mihi reddet; subjungit: « 0 testimonium animae naturaliter Christianae ». Nimirum naturale esse docuit, in aerumnis unum Deum invocare. Yide similia apud S. Cyprianum in tractatu adversus Demetrianum.

Quarto, nihil est 'quod necessario appetatur, nisi finis, et quae cum fine necessariam connexionem habent. At res creatae non sunt finis Dei, neque cum fine Dei necessariam connexionem habent; Deus enim est finis omnium rerum, ac per hoc ipse sibi est finis, neque eget ulla re ad finem suum assequendum, cum se ipse carere non possit: igitur non necessario vult res creatas, sed libere.

Quinto, homo est liberi arbitrii, ut philo¬

sophi etiam fere omnes docent: ergo et Deus liberi arbitrii est. Neque enim fas est ullam perfectionem homini tribuere, quae non excellentius reperiatur in Deo.

Chapter 30 of 63