Skip to the text

Caput III. De liberi arbitrii definitione

Definitur liberum arbitrium a Clemente (si tamen is est auctor in lib. m. recognitionum) his verbis: « Liberum arbitrium est

sensus animi, habens virtutem, qua possit ad quos velit actus inclinari. » In libro de Ecclesiasticis dogmatibus (qui inter opera S. Augustini habetur) cap. 21. liberum arbitrium definitur « rationalis voluntas. » Petrus Lombardus lib. n. Sentent. dist. 24. hanc definitionem adfert: « Liberum arbitrium est facultas rationis et voluntatis, qua bonum eligitur gratia assistente, vel malum eadem desistente. » Quae definitio desumpta esse videtur ex Enchiridio sancti Augustini cap. 106. ubi legimus, liberum arbitrium per se posse malum eligere. Bonum autem non posse, nisi gratia adjuvante. Item Petrus Lombardus in eodem lib. m. dist. 25. scribit, a Philosophis liberum arbitrium definiri, liberum de voluntate judicium. S. Anselmus in libro de libero arbitrio cap. 3. rem eamdem ita definit: « Liberum arbitrium est potestas servandae rectitudinis voluntatis, propter ipsam rectitudinem. » S. Bernardus in lib. de gratia et libero arbitrio, liberum arbitrium esse dicit consensum ob voluntatis inamissibilem libertatem, et rationis indeclinabile judicium. Yel brevius, habitum animi liberum sui.

Sed quia longum esset, minimeque necessarium, has omnes definitiones defendere,1 vel explicare, proponemus aliam, nostro judicio, pleniorem, ex doctrina S. Thomae collectam, hoc modo:■ « Liberum arbitrium est libera potestas ex his, quae ad finem aliquem conducunt, unum prae alio eligendi, aut unum et idem acceptandi, vel pro arbitrio respuendi, intelligenti naturae ad magnam Dei gloriam attributa. » In qua definitione duae illae voces primae, « libera potestas, » explicant formam ipsam, et rationem liberi arbitrii. Est enim liberum arbitrium potentia quaedam, non habitus vel actus: et potentia non qualiscumque, sed indeterminata et libera, qualem solam voluntatem esse suo loco demonstrabimus. Itaque nomen illud, « potentia, » seu, « potestas, » in definitione indicat genus; illud, « libera, » differentiam.

Quia vero potentia omnis est accidens, et omne accidens pendet a subjecto, in quo est; et rursus omnis potentia habitudinem habet ad actum et objectum, ideo in definitione plena et perfecta explicandum fuit subjectum, actus et objectum. Et quidem subjectum liberi arbitrii significatum est in illis verbis, « Intelligenti natura}. » Omnes enim et solae naturae illae, quae intelligentia praedita) sunt, 1 berum habent voluntatis arbitrium, Deus videlicet, Angeli et homines. Objectum liberi arbitrii illis verbis indicatur: « Ex his, qua) ad finem.aliquem conducunt. » Siquidem liberum arbitrium non versatur circa finem, sed circa media. Electio, enim, qua), ut statim dicturi sumus, est proprius actus liberi arbitrii, est quasi conclusio consultationis: Consultatio autem omnis est de mediis ad finem, non de ipso fine,

Itaque hoc interest inter voluntatem et liberum arbitrium, quod eadem appetendi potentia rationalis, ut respicit finem, dicitur voluntas; ut respicit media, dicitur liberum arbitrium. Quemadmodum etiam eadem potentia intelligendi, ut respicit prima principia, dicitur intellectus; ut respicit conclusionem, qua) per discursum ex principiis colliguntur, dicitur ratio.

Actus liberi arbitrii continetur in illis verbis: « Unum pra) alio eligendi, aut unum et idem acceptandi, vel etiam pro arbitrio respuendi. i) Actus enim liberi arbitrii proprius est electio. Sed ea duobus modis fieri potest, Vel seligendo unum ex duobus, aut pluribus propositis, qua) dici solet libertas contrarietatis, sive specificationis; vel uno tantum proposito, illud acceptando, vel rejiciendo, qua) dicitur libertas contradictionis, sive exercitu. Itaque ad significandum actum liberi arbitrii prioris generis, dictum est in definitione, « unum pra) alio eligendi, » ad significandum actum generis posterioris, dictum est, « aut unum et idem acceptandi, vel pro arbitrio respuendi. »

Adjecimus ultimo etiam finem, cujus gratia liberum arbitrium natura) intelligenti at- • tributum est, cum dicimus: « Ad magnam Dei gloriam. » Ha)c igitur est definitio liberi arbitrii, quse in sequentibus capitibus per partes commodius declarabitur, et probabitur.

Chapter 19 of 63