Caput X. CAPUT X
Liberum arbitrium non esse potentiam tantum passivam, nec partim passivam, partim activam, sed simpliciter et absolute activam.
Sequitur ordine discutienda particula tertia’ definitionis, in qua indicatur actus liberi arbitrii. Igitur circa particulam illam « eligendi unum prae alio, vel acceptandi, aut respuendi », quaestio tractari solet, sit ne officium liberi arbitrii agere vel pati; sive (quod idem est) sit ne voluntas humana potentia passiva, an activa. Tres enim de hac re praecipua? Theologorum sententia? sunt.
Prima igitur sententia eorum est, qui voluntatem humanam passivam potentiam esse voluntate ac docent actum voluntatis produci active a phantasmate, vel ab objecto cognito, vel certe ab ipsa mente apprehendente et judicante 'objectum. Haec sententia fuit Gottifrcdi quodlib. G. quaest. 7. et ex parte Aigidii quodlib. 3. qua?st. 16. et aliorum.
Altera sententia est eorum, qui volunt liberum arbitrium partim esse passivum et partim activum, ita ut ad actionem voluntatis eliciendam concurrant ut causa? partiales, tum ipsa voluntas; tum etiam objectum, cognitum, sive ipsa ratio proponens objectum Ita docent Gregorius et Gabriel in 2. sentent dist. 23. qua?st. unica. Et Petrus Paludanus in 4. sent. dist. 49. qua?st. 3. quibus acedit etiam Cajet. 1. par. qu. 80. art 2. qui scribit, voluntatem moveri active a se ipsa quoad exercitium, ab intellectu autem quoad specificationem.
Tertia sententia liberum arbitrium simpliciter facit activum, qua? sententia videtur esse S. Tlnna? in 1 part. qua?st. 82. art. 4. et de veritate, qua?st 22. artic. 9 et 11 ad 3. et.sine dubio sententia est Scoti in 2. sentent. distinet. 23. Henrici quodlib. 10. qua?st9. et quodlib. 13. qua?st. 11. Capreoli in 2. sentent. dist. 24. et Ferrariensis in 1 librum contra gentes cap. 44. Qua? sententia verissima nobis esse videtur, propter sequentes rationes.'
Nam primum SS. Patres non obscure docent, liberum arbitrium non esse potentiam passivam, cum dicunt, in potestate voluntatis esse agere et non agere, velle et non velle etc. Vide Gregorium Nyssenum lib. vii. de Philosophia cap. 1. et 2. Joan. Damascenum
lib. ii. de fide cap. 23. et 26. Augustinum lib. m. de libero arbitrio cap. 2 et 3.
Deinde, actio voluntatis est actio vitalis, ac per hoc a principio interno, et vitali necessario producitur. Non igitur active fieri potest ab aliqua re extrinseca, quale est phantasma, vel objectum.
Adha?c, actio voluntatis est actio immanens, igitur produci debet ab eodem illo principio, in quo tamquam subjecto recipitur: recipitur auterii a voluntate, igitur a voluntate, non a ratione, aut alia quacumque re active producitur.
Pra?terea, si liberum arbitrium esset potentia passiva, falso diceretur liberum. Non enim est in potestate patientis, quid in ipso liat, sed in potestate agentis est, quid in alio faciat. Qua ratione materia prima indeterminata est, atque indifferens ad multa, et tamen non est, nec dici potest libera, quoniam determinatur ab alio, non se ipsa determinat.
At (inquies) tametsi voluntas non sit libera agendo, poterit tamen esse libera resistendo. Saepe enim aliqua non possunt quidem agere ipsa in se, sed possunt resistendo impedire actionem aliorum. Respondeo, si voluntas sit potentia passiva, non posse illam resistendo impedire actionem alterius. Illa enim resistendo impediunt, quae habent contrariam qualitatem; voluntas autem non habet contrariam qualitatem, cum sit indifferens ad contraria. Itaque non habet, unde resistat, si ex natura sua apta est pati physice ab objecto. Quod si potentia sit activa, et ab objecto moveatur tamquam a sim^ion tamquam ab agente, tum vere resistere poterit, ut re ipsa etiam sa?pe resistit, cum varia? rationes in eodem objecto, vel varia objecta illi demonstrantur.
Adde quod libertas voluntatis, non in eo solum posita est, quod possit resistendo prohibere, ne objectum agat, amovendo videlicet phantasma, sive objectum, sed etiam in eo, quod pra?sente objecto, et agente quod suum est, voluntas possit libere consentire vel dissentire, ut perspicuum est ex illo exemplo, quod S. Augustinus proponit in lib. xii. de civit. Dei, cap. 6.
Praeterea nihil eorum, qua, nominantur ab auctoribus primae et secundae sententiae, tale est, ut in voluntatem agere possit. Nam phantasma in primis facile excluditur, tum quia animae a corpore separatae phantasmatibus carent, et tamen sine dubio aliquid
appetunt, atque in co actum voluntatis exercent: tum etiam quia phantasma res est corporalis, ac per hoc in voluntatem, quae potentia spiritualis est, vim habere non potest.
Deinde objectum non majore difficultate excluditur. Siquidem saepe numero accidit, ut non sit in re, sed tantum in cogitatione, ut cum aegrotus appetit sanitatem, vel eligit sumere pharmacum, quod nondum est paratum. Quo poeto autem re ipsa in voluntatem, et quidem active, aliquid operabitur id, quod non est?
Ad haec saepe objectum est aliquid privativum, actus autem voluntatis positivus; ut cum nolumus mortem, aut refugimus quodcumque malum. Qui autem fieri potest, ut privativum sit causa efficiens positivi, et det alteri quod in se ipsum non habet?
Denique intelligentia, seu ratio proponens. objectum (quae una superest) ab hac actione nullo negotio removebitur; tum quia actio intelligentiae est immanens, ac per hoc tota recipitur in ipsa mente intelligente, nec transmitti potest ad aliam potentiam; tum quia est causa necessaria, et id circo totaperiret humana libertas, si voluntatis actum effective ipsa produceret.
Sed haec ratio postrema utrinque labefactari potest. Nam si ratio non potest active movere voluntatem, quia intelligentia est actio immanens; eadem ratione non poterit voluntas active movere rationem, aliesque potentias, quia voluntatis actio est etiam immanens. Item non videtur sequi, ut actio volunTOtis non sit libera, si producatur ab intelligentia, quae est causa necessaria. Nam intelligentia non est causa integra, sed partialis; et propterea si voluntas, quae est altera causa partialis, nolit concurrere, nulla sequetur actio, etiamsi intelligentia, necessario quod suum est operetur.
Respondeo ad primam objectionem, voluntatem non movere active rationem, aut alias potentias, quasi in illis aliquid imprimat; sed dici eas movere active, quia est impulsio quaedam totius supposi ad opera exercenda omnium potentarium. Itaque ipse homo quia per voluntatem desiderat vera cognoscere, se ipse impellit ad exercendam intelligentiam, et idem de aliis potentiis intelligendum est. Neque potest contra dici, hoc eodem modo active moveri voluntatem a ratione, ut videlicet homo, quia per rationem cognoscit bonum, se ipse impellat ad
illud bonum per voluntatem amandum. Nam ratio, sive intelligentia, non est impulsio, seu inclinatio, sed potius susceptio et apprehensio; voluntas autem ex natura sua est inclinatio et impulsio non solum sui, sed etiam (ut diximus) totius suppositi.
Ad alteram objectionem respondeo, tunc solum partialem causam posse libere agere et non conferre vim suam, quando utraque causa partialis immediate concurrit ad effectum producendum; non autem si altera causa alteram moveat, et per eam mediate concurrat ad opus. Exempli causa; si duo necessarii sint ad aliquod onus ferendum, sine dubio nulla sequetur actio, si alteruter desit; etsi liberum sit uni concurrere ad onus ferendum, et non concurrere, poterit etiam libera esse actio, quamvis alter fortasse necessario concurrat. At si unus arrepia vi, manu alterius per eam litteras pingat, aut aliquid aliud agat, non erit in potestate ejus, qui volenter movetur, scribere et non scribere litteras, et simpliciter scriptio erit necessaria, si is qui movet alterum, necessario movet. Non enim fieri potest, ut hic necessario moveat, et alter non necessario 'moveatur.
Jam igitur intelligentia et voluntas, si ut partiales causse concurrant ad producendum actum voluntatis, non possunt immediate concurrere ad effectum ipsum producendum. Nam actus voluntatis est actus immanens et vitalis, ac proinde non potest immediate produci, nisi ab interno et vitali principio, imo etiam a tali principio, id est, appetitu rationali. Itaque sicut absurdum est dicere, intelligentia vult, ita quoque absurdum est dicere, intelligentia producit immediate actum voluntatis; nihil est enim aliud actus voluntatis, quam ipsum velle. Quare si ullo modo intelligentia produceret, effective actum voluntatis, certe produceret movendo ipsam voluntatem. Ex quo sequeretur, ut periret voluntatis libertas, ut in argumento nostro posuimus, quia intelligentia est causa necessaria, et ea necessario movente voluntatem, fieri non posset, quin voluntas necessario moveretur.
Dices, actio recipitur in patiente per modum recipientis, atque ab eo temperatur et modificatur. Itaque cum voluntas sit potentia libera, actio intelligentiae, quamvis in se necessaria sit, tamen recipietur in voluntate libero quodam modo, ac per hoc effectus etiam liber, non necessarius erit.
Respondeo, id verum esse quoad specificationem, non quoad exercitium. Quia enim actio agentis recipitur per modum recipientis, ex actione intclligentice in voluntate, producetur actus voluntatis, non actus rationis; et hoc modo dabit speciem actui causa mediata, non causa immediata. At quoad exercitium, non videtur intelligi posse, quomodo actio agentis necessario recipiatur libere in patiente. Nam si actio est, necessario etiam passio est; ac per hoc si intelligentia necessario movet voluntatem, necessario voluntas movetur; moveri autem est velle, igitur si intelligentia necessario efficit in voluntate ipsum velle, voluntas necessario vult.
Chapter 25 of 63