Skip to the text

Caput XV. Subjectum liberi arbitrii non posse esse nisi naturam intelligentem

Discutienda nunc est illa particula definitionis « intelligeutis naturae » quae breviter explicat subjectum liberi arbitrii, id est, quae res praeditae sint libero arbitrio.

Sex omnino sunt res, quae in quaestionem venire possent, res inanimae, plantae, bestiae, homines, Angeli, Deus. Ac ut certa separemus a dubiis. Primum, extra controversiam est, nihil eorum, quae cognitione carent, sive sint inanima, ut elementa et lapides, sive animata, ut herbas et plantas liberum arbitrium habere posse. Neque enim fieri potest, ut non careant libero arbitrio, quae omni arbitrio carent.

Deinde certum est, animantia rationis expertia praedita esse quadam imagine, et quasi adumbratione liberi arbitrii, non tamen vero proprieque dicto libero arbitrio. Praeditas esse bestias imagine quadam liberi arbitrii, quae liberum arbitrium methaphorice nominari possit, perspicuum est ex eo, quod earum appetitio aliquo modo est indifferens ad multa, non ita ad unum tantum alligata, ut potentia calefactiva ignis ad calefaciendum et similes. Deinde, quod quasi judicio quodam uti videntur. Oves enim in campis unam herbam carpunt, aliam negligunt, lupum fugiunt, canem sequuntur; equi et canes terrentur minis, alliciuntur blanditiis. Denique quod non solum judicium, sed quaedam etiam miram prudentiam et sagacitatem pra) se ferant in operibus suis, ut aranea, formica, apis, hirundo, et alia. Quocirca Plutarchus opusculum quoddam inscribere

ausus est, quod animantia bruta ratione utan" tur. Laurentius autem Valla, non per jocum, ut Plutarchus, sed serio bestiis rationem 'attribuit in sua Dialectica, cap. 9. attributurus iisdem sine dubio etiam liberum arbitrium, nisi illud hominibus denegasset.

Caeterum carere bestias omnes libero arbitrio proprie dicto, testatur Philosophus in ii. lib. de anima, text. 157. testatur Gregorius Nyssenus ini. lib. de Philosophia, cap. i. Etin lib. v. cap. 4. testantur omnes Theologi, et Philosophi, quos longum esset, minimeque necessarium huc adducere. Testatur ipsa divina Scriptura in Psalm. xxxi. cum ait: Nolite fieri sicut equus et mulus, quibus non est intellectus. Et in Psalm. xlviii. Comparatus est jumentis insipientibus (i), etc. Testatur denique etiam ratio. Nam potentia suprema, quae est in bestiis, sive imaginatio, sive aestimati va nominetur, corporalis ac materialis est, proinde pertingere non potest ad cognitionem universalem, quae fundamentum est ratiocinationis, neque potest reflecti ipsa in se etjudicare de suo judicio, quod est fundamentum libertatis.

Neque his repugnat, quod earum appetitio videatur indifferens ad multa. Nam indifferentia illa determinatur per naturale judicium, cui reluctari non queunt. Et quemadmodum homines in certis rebus habent conditionalem necessitatem, sed absolutam libertatem: sic etiam contra, bestiae habent conditionalem libertatem, et absolutam necessitatem. Possunt enim hoc potius, quam illud appetere, si aestimativa eorum ita judicet; sed aestimativa necessario judicatunum. habent enim bestiae a natura determinata judicia, neque possunt unum conferre cum altero, ut supra diximus. Atque hinc nascitur, ut omnia animantia ejusdem generis, semper eodem modo operentur. Omnes enim oves lupos fugiunt; omnes hirundines eodem modo nidificant. Omnes apes eodem modo mellificant, omnes araneae eodem modo insidiantur [muscis, omnes formicae eodem modo grana recondunt, neque praeterea aliud norunt.

At (inquiunt) terreri minis, atque allici blanditiis, videtur esse manifestum judicium rationis. Sed non ita est. Illud enim oritur ex eo, quod ex memoria verberum, aut beneficiorum cognoscunt aliquid boni vel mali sibi demonstrari, et non possunt id non cog-

Chapter 29 of 63