Skip to the text

Caput XII. Per liberum arbitrium non expeti mala, sed bona

Sequitur disputatio de objecto liberi arbitrii, propter illam particulam definitionis, in qua dicebamus, liberum arbitrium esse eorum, « quae ad finem aliquam ducunt. » Erit autem tripartita tractatio; primum enim quaeremus, utrum ad objectum liberi arbitrii pertineant bona et mala, an solum bona. Deinde, an bona et praesentia et futura, an futura tantum. Denique, an solum media ad finem, an etiam ipse finis.

De prima quaestione pauca dicenda erunt. Nam tametsi GulielmusOkam in lib. m. Sentent. quaest. 12. dub. 3. scripserit, voluntatis objectum esse ens, quod bonum et malum comprehendit, ac per hoc posse voluntatem ferri in mulum sub ratione mali: tamen communis sententia Theologorum est, voluntatis objectum proprium et primaVium esse bonum, sive aliquid apprehensum sub ratione boni; malum autem non pertinere ad objectum voluntatis, nisi secundario et per accidens, quatenus videlicet malum nolumus, et ideo nolumus, quia bono, quod per se volumus, contrarium est. Id quod tum alii permulti, tum praecipue S. Thomas docet in 1. par. quaest. 20. art. 1. item in 1. 2. quaest. 8. art. 1. et in lib. m. contra gentes, cap. 16. et 17.

It ationes pro hac vera communique sententia hae sunt. Prima est auctoritas. Siccnim docent ex nostris Clemens Alexandr. lib. i. Stromatum, pag. 63. Dionys. in lib. de divinis nominibus, cap. 4. Augustinus lib. n. Confess. cap. 6. Boethius lib. iv. de Consolatione, Damasc. lib. ii. de fide, cap. 22. Ex externis, Aristoteles lib. i. Ethic. cap. 1. et Seneca in lib. iv. de beneficiis, cap. 7. Deinde sunt haec argumenta.

Primum. Inclinatio voluntatis in suum objectum est naturalis, igitur auctor ejus est Deus. Quare non potest esse nisi bona. At si objectum voluntatis esset malum, et inclinatio ejus esset mala; immo esset inclinatio in perniciem propriam; quod sine dubio naturali inclinationi repugnat; proinde esset naturalis et non naturalis, a Deo et non a Deo; quae sunt contradicentia.

Secundum. Ens, ut omnia omnino comprehendit, est proprium objectum intelligentiae, non igitur esse potest objectum voluntatis. Neque enim diversarum potentiarum idem objectum esse potest.

Tertium. Voluntas magis appetit id quod est utilius appetenti, quam quod est in se praestantius, vel nobilius. Quis enim non multo malit unum aureum nummum, quam decem muscas, aut viginti culices? Igitur objectum voluntatis non est ens absolute, sed bonum et conveniens.

Quartum. Objectum appetitus non potest esse, nisi id, quod est appetibile. At bonum est, quod omnia appetunt, ut scribit Philosophus initio primi libri Ethicorum. Igitur bonum proprie est objectum voluntatis.

Sed videamus quid contra adversarius adferat. Argumentum Gulielmi non est nisi hoc; si quis non possit velle malum, et nolle bonum, non poterit mereri et demereri circa hos actus, quod videtur absurdum. Nam si Christianus judicet malum esse colere idola, non poterit velle colere idola, ac proinde non poterit circa hoc peccato et demereri; et similiter non poterit mereri detestando cultum idolorum, quia circa quod non possumus demereri, circa idem nec possumus mereri.

Respondeo: poterit Christianus velle colere idola, tametsi judicet id esse malum absolute, quia poterit judicare id esse bonum sibi, vel ad evadenda tormenta, vel ad conciliandam sibi gratiam Ethnicorum, vel alia quacumque de causa. Quod si quis apprehendat cultum idolorum solum sub ratione mali, non poterit quidem illum velle, tamen mereri poterit et demereri, quoad exercitium actus, qui poterit non detestari eum actum, quando tenetur detestari; poterit etiam detestari, quando libere posset non detestari, et hoc modo demerebitur vel merebitur.

Prajter hoc argumentum solent proponi alia quatuor argumenta. Primum est ex Scriptura, quoniam Ecclesiastici xv: Ante hominem vita et moi's, bonum et malum. Quod placueidt ei, dabitur illi. Respondeo, bonum potest rejici, quia potest apprehendi sub ratione mali; et malum potest eligi, quia potest apprehendi sub ratione boni. Atque hoc solum est, quod docet Ecclesiasticus.

Secundum argumentum ex Augustino et Bernardo. Scribit enim S. Augustinus in lib. ii. confess. cap. 4. se in furto non amasse nisi peccatum. Et S. Bernardus serm. 35. ex parvis, scribit, diabolum, et alios quosdam diligere malum, quia est malum. Respondeo: S. Augustinus explicat in eodem libro, cap. 9. se amasse in eo furto ipsum peccatum, sed sub ratione boni delectabilis, quia videlicet gaudebateum aliis sociis suis fallere vicinum suum. Ad quem modum intelligendum est etiam quod scribit sanctus Bernardus; diabolus enim diligit malum nostrum sub ratione boni sui, existimat enim sibi utile esse, si multi pereant.

Tertium argumentum. Intelligentia cognoscit verum et falsum; cur igitur et voluntas non velit bonum et malum? Respondeo: intelligentia apprehendit venum et falsum; sed cum judicandum est, vero consentit, a falso dissentit. Porro voluntas sequitur intelligentiam non simpliciter ut apprehendentem, sed ut judicantem. Idcirco sicut intelligentia veritati consentit, a falso dissentit, ita voluntas eligit bonum, rejicit malum.

Quartum argumentum. Potest voluntas nolle bonum sub ratione boni, quia potest Deum, qui summum ac purum est bonum, odio habere, sicut. eumdem potest diligere; igitur etiam potest velle malum sub ratione mali; siquidem nolle bonum et velle malum ejusdem rationis sunt. Respondeo: potest quidem voluntas humana Deum odisse, sed sub ratione mali, id est, gravis etincommodi. Sic enim impii Deum cogitant judicem severum. Et quia nollent poenas dare scelerum

suorum, ideo Deum esse, vel certe omnia scientem, et omnipotentem esse nollent. Quare negandum est posse voluntatem nolle bonum sub ratione boni, sicut etiam contra velle malum sub ratione mali. Sed de his hucusque dictum sit.

Liberum arbitrium esse tum prxsentium, tum futurorum.

Altera quaestio circa objectum liberi arbitrii est, utrum liberum arbitrium sit etiam praesentium, an tantum futurorum; hoc est, habeat ne homo in potestate actiones suas futuras tantum, an etiam praesentes. Tres enim de hac re sententiae esse videntur.

Prima Petri Lombardi in lib. ii. sentent. distin. 25. Item Gulielmi Okam et Gabrielis in 4. sentent. distinet. 38. qui docent, actiones praesentes esse necessarias, quoniam id omne quod est, dum est, necesse est esse; ' proinde solum futuras in potestate esse liberi arbitrii.

Altera sententia est Gregorii Ariminensis, in i. sentent. distin. 39. qui censet inchoationem actionis etiam in praesenti liberam esse posse, tamen continuationem aliquam omnino esse necessariam. Nam etiamsi possit aliquis non inchoare actionem, et ideo libera sit inchoatio: tamen si inchoetur, non potest in illo ipso puncto temporis desinere, quia esset et non esset, quia sunt contradicentia, si in illo ipso instanti desineret, in quo primum extitit: nec potest in proximo etiam instanti desinere, quia non inveniuntur duo instantia immediata; igitur necessario ad tempus aliquod continuabitur.

Tertia sententia communior in scholis, ac sine dubio verior est, quam prajter cmteros explicant, et tuentur Joan. Scotus in 1. sentent.*distin. 39. Capreolus in 2. distin. 25. Et Hervaeus quodlib. 1. qusest. 1. dub. 6. Habet igitur haec sententia, liberum arbitrium in potestate sua non solum futuras actiones habere, sed etiam prmsentes, nec tantum inchoationem, sed etiam continuationem.

Probatur pars prior. Nam si liberum arbitrium non esset praesentium, sequeretur, ut nec posset esse futurorum. Non enim vere dici potest: hoc libere fiet, si in praesenti non potest vere dici, hoc libere fit. Sed neque vere dici poterit: hoc libere tactum est, si non potuit in praesenti vere dici: hoc libero fit. Itaque tota peribit libertas.

Deinde, si praesentium actionum nulla esset vera libertas, Deus non esset vere liber, quippe cui nihil est praeteritum, nihil futurum. Hoc autem falsum, atque absurdum esse suo loco postea demonstrabimus.

Tertio sequeretur, Christum in primo instanti conceptionis, et Angelos in primo instanti creationis, neque boni aliquid meruisse, neque mereri ulla ratione potuisse, quod certe doctrinae scholarum minime consentaneum esse videtur.

Quarto, illud quoque efficeretur, ut numquam piis operibus aliquid mereremur. Non enim meremur quando nihil agimus, ut notum est, neque meremur quando aliquid agimus, quia non libere agimus, si ad praesentia non est libertas, numquam igitur meremur.

Denique accedit et illud absurdum, ut qui peccant, tunc minime peccent, quando maxime peccant: nam tum maxime peccat quis, cum est in ipso actu et ardore peccati, at si praesentium non est liberum arbitrium, ille qui actu peccat, non libere peccat, proinde nec peccat.

Quo argumento probatur etiam pars illa posterior de continuatione. Nam si necessario continuari debet actio, et in ipsa continuatione non est liber’tas, sequitur, hominem per aliquod tempus bene operando non mereri, et male agendo non peccare. At certe valde absurdum est, ut bona vel mala actip, per hoc solum quod perseverat et continuatur, desinat esse bona vel mala.

Neque argumenta contraria aliquid efficiunt. Objiciunt enim primo sententiam illam Philosophi, « Omne quod est, dum est, necesse est esse, » lib. i. de Interpretatione, cap. ult. Sed facilis est responsio; loquitur enim Philosophus de necessitate conditionata, non de absoluta. Quemadmodum enim si quis dicat, si homines inter se disputant, necessario loquuntur; disputant autem, igitur necessario loquuntur: illa propositio, necessario loquuntur, non intelligitur absolute sed ex hypothesi, in hunc sensum, posito quod illi disputent, fieri non potest, 'quin loquantur; absolute tamen libere loquuntur, non necessario, quia poterant pro arbitrio disputationem non inchoare, et inchoatam

eadem possunt libertate dimittere: sic etiam cum dicimus, Id quod est, quando est, necessario est, de necessitate conditionata, non de absoluta accipi debet. Siquidem actio, si libera sit, non potest quidem non esse, quando est, tamen absolute non necessario, sed contingenter fluit a sua causa, et in quolibet momento potest interrumpi et dimitti.

Posset etiam per aliam distinctionem argumentum solvi. Nam id quod fit, potest considerari duobus modis. Uno modo, ut est jam in se, et extra causas suas, et hoc modo ipsum fieri, transiit in factum esse, et praesens in praeteritum, et ideo non potest res illa non esse, dum est, quia non potest non facta esse, quse facta est. Alio modo, ut fluit a causa, sive ut habet ordinem ad causam, et hoc modo, si causa est libera, aut contingens, potest res illa non esse, et contingenter est, non necessario, quia videlicet ordinem ad causam non necessarium, sed contingentem habet.

Objiciunt secundo, liberum arbitrium eorum esse, quorum est consultatio; at consultationem non praesentium, sed futurorum esse; igitur et liberum arbitrium non praesentium, sed futurorum esse. Respondeo, liberum arbitrium non solum esse eorum, quorum est consultatio, sed etiam eorum, quorum fuit consultatio, et ipsius quoque consultationis. Nam et libere in praesenti consultamus de futuris: et libere eligimus in praesenti, quod antea consultavimus.

Objiciunt tertio, non posse in eodem instanti aliquid fieri et desinere, quia simul esset, et non esset, quae sunt contradicentia; et rursus non posse desinere in proximo instanti, quia non datur proximum instans; proinde necessario actionem esse continuandam ad aliquod tempus, acperhoc actionem dum continuatur, non esse liberam, sed necessariam. Respondeo, non posse quidem in eodem instanti aliquid esse, et non esse, tamen posse in eodem instanti incipere et desinere. Quia quae desinunt in instanti, in quo fiunt, incipiunt per primum sui esse, et desinunt per ultimum sui esse.

Itaque non dicitur de ejusmodi rebus, haec res nunc est, quia incipit esse; et nunc non est, quia desinit esse: sed dicitur, haec res nunc est, quia incipit esse, et post hoc non erit, quia desinit esse. Porro multa esse quae non continuantur, sed |ineodem instanti pereunt, in quo nascuntur, perspicuum est ex ipsis instantibus in tempore, et mutatis esse in motu. Actiones etiam spirituales omnes, et ipsam illuminationem corporalem in instanti fieri, et per primum sui esse incipere, ac per ultimum sui esse desinere, notissimum est. Nihil igitur argutise Ariminensis contra veritatem efficiunt.

Chapter 27 of 63