Skip to the text

Caput II. Proponitu r sententia Ecclesiae, et aperitur status quaestionis

Ecclesiae Catholicae sententia de causa formali justificationis, explicatur a Tridentina Synodo sess. 6. cap. 7. his verbis: « Unica formalis causa est justitia Dei, non qua ipse justus est, sed qua nos justos facit, qua videlicet ab eo donati, renovamur spiritu mentis nostrae, et non modo reputamur, sed vere justi nominamur, et sumus ». Et paulo infra: « Id in hac impii justificatione fit, dum ejusdem sanctissimae passionis merito, per Spiritum sanctum charitas Dei diffunditur

in cordibus eorum, qui justificantur, atque ipsis inhaeret. Unde in ipsa justificatione cum remissione peccatorum hac simul infusa, accipit homo per Jesum Christum, cui inseritur, fidem, spem et charitatem ».

His verbis, omnes quinque errores damnantur, quos capite superiore numeravimus. Nam cum dicitur, Unica esse formalis causa; rejicitur sententia Buceri, et Pighii, de duplici justitia; cum dicitur <?a esse justitia Dei, non qua ipse justus est, rejicitur sententia Osiandri de justitia divina per essentiam; cum dicitur, qua renovamur spiritu mentis, et quae inhamet, et qua justi vere nominamur et sumus, rejicitur sententia Lutheranorum de justitia imputativa; cum dicitur ea justitia non consistere in sola remissione peccatorum, rejicitur sententia Calvini de justificatione more forensi; cum dicitur, justitia nostra esse fides, spes et charitas infusa, rejicitur sententia Lutheri de sola fide.

Porro status totius controversiae revocari potest ad hanc simplicem quaestionem, sit ne formalis causa absolutae justificationis justitia in nobis inhaerens, an non. Nam si quis probet partem affirmantem, eodem tempore refellet omnes contrarios errores. Nam si formalis causa justificationis est justitia inhaerens, non igitur justitia Dei inhabitans; vel justitia Christi imputata; vel sola remissio peccati sine renovatione hominis interioris. Et si justitia inhaerens est formalis causa absolutae justificationis, non igitur requiritur imputatio justitiae Christi, quae justificationem alioqui inchoatam et imperfectam absolvat. Neque sola fides est nostra justitia, cum fides (ipsis etiam Lutheranis testibus) non possit absolute justificare et ideo (ut loquitur Confessio Augustana art. 4.) non tam sit, quam reputetur a Deo justitia. Itaque omnes illi errores, aut non ponunt justitiam inhaerentem, sed extrinsecam, aut si ponunt inhaerentem, nolunt eam absolute justificare. Proinde omnes refutantur, si probetur justitia inhaerens, quae absolute simpliciterque justificet.

Est autem hoc loco breviter annotandum, Kemnitium more suo fraudulenter admodum proponere statum quaestionis de formali justificatione. Dicit enim id in controversiam vocari, Quid sit id, propter quod Deus hominem in gratiam recipiat? an sit meritum filii Dei, an inchoata in nobis novitas? et plane tragice queritur, nos detrahere vim justifi-

candi merito Christi, ut tribuamus eam virtutibus, et qualitatibus nostris. Ubi primum de industria loquitur improprie, ut confundere possit causam formalem cum meritoria, et illa ambiguitate sententiam Catholicam odiosam reddat. Nam si quis proprie loqui velit, non utetur voce, « propter », sed, « per », cum formalem causam designare voluerit. Si quis enim quaerat, per quid vivit homo? per quid ignis est calidus? per quid lucent sidera? recte respondetur, per animam, per calorem, per lucem, quae sunt causae formales. Si vero quaerat, propter quid Imperator triumphat? propter quid milites pugnant? respondebitur, non reddendo causam formalem, sed meritoriam, aut finalem. Dicemus enim milites pugnare, ut vincant, imperatorem triumphare, quia vicit et vincendo triumphum promeruit. Sic igitur, si Kemnitius sine fraude ageret, proprie loqueretur, ac diceret id esse quod quaeritur, quid illud sit, per quod homo justificatur, an justitia sibi a Deo per Christi merita donata et inhaerens, an ipsum Christi meritum extrinsecus imputatum.

Deinde, in eo quoque fraudulenter egit, quod merito filii Dei opposuit quasi e regione inchoatam renovationem nostram, inde invidiam nobis apud suos concilians, quasi pluris faciamus renovationem nostram quantumvis imperfectam et inchoatam, quam ipsum perfectissimum atque absolutissimum meritum filii Dei.

Remotis igitur fraudibus, et ambiguitate verborum, ad quaestionem (ut a Kemnitio proponitur) an videlicet justificemur propter meritum filii Dei, an propter inchoatam renovationem nostram, respondemus, si illud, « propter, » significet causam formalem, nos justificari propter novitatem nobis inhaerentem, non propter meritum Christi, quod inhaerere non potest. Si vero significet causam meritoriam, non justificari dicemus propter meritum filii Dei, non propter novitatem in nobis inhaerentem. Si denique significet causam in communi, asseremus, justificari hominem propter utrumque, sed propter meritum filii Dei meritorie, propter novitatem in nobis inhaerentem formaliter.

Sed non minori fraude Concilii Tridentini sententiam Calvinus exposuit. Sic enim scripsit in antidoto ad sess. 6. « Causam justificationis Tridenti faciunt duplicem, ac si partim remissione peccatorum, partim spirituali regeneratione justi essemus. Vel ut

aliis verbis exprimam, quod sentiunt, ac si partim imputatione, partim qualitate justitia nostra constaret. Ego autem unicam et simplicem esse assero. » Sed hoc ipsum nos in illum majori ratione regenere possumus, quippe qui lib. iii. Institution. cap.ll. §. 2. disertis verbis justificationem in peccatorum remissione, et justitiae Christi imputatione sitam esse scripsit. Quid enim hoc aliud est, nisi causam justificationis duplicem facere? Concilium autem Tridentinum sess. 6. cap. 7. apertissimis verbis unicam esse dixit formalem causam justificationis, justitiam videlicet Dei, nobis infusam et inhaerentem.

Quod si Concilium in eodem loco separarim meminit remissionis peccatorum et infusionis gratiae, id fecit, non ut significaret, duplicem esse causam formalem justificationis, sed ut indicaret, duos esse terminos ejus motus, qui dicitur justificatio, sive duos effectus ejusdem causae; nam (ut idem Concilium recte definit) justificatio est translatio hominis ab eo statu, in quo nascitur filius primi Adami in statum adoptionis filiorum Dei, juxta illud Apostoli, ad Coloss. i. « Qui eripuit nos de potestate tenebrarum, et transtulit in regnum filii dilectionis suae ». Non potest autem haec translatio fieri, nisi homo per remissionem peccati desinat esse impius; et per infusionem justitiae incipiat esse pius. Sed sicut aer cum illustratur a sole, per idem lumen, quod recipit, desinit esse tenebrosus, et incipit esse lucidus: sic etiam homo per eamdem justitiam sibi a sole justitiae donatam, atque infusam, desinit esse injustus, delente videlicet lumine gratiae tenebras peccatorum, et incipit esse justus, succedente nimirum tenebris peccatorum ipsa luce justitiae.

Quod autem Calvinus dicit ex sententia Concilii, justificari hominem partim imputatione, partim qualitate, mirum est, unde illi venerit in mentem, nisi forte sententiam Pighii legerit, et eam Catholicis omnibus communem esse censuerit. Certe Concilium non solum cap. 7. unicam tantum facit causam formalem justificationis, et eam in ipsius justitiae inhaerentis infusione constituit, sed etiam can. 10. disertis verbis anathema dicit iis, qui sentiunt, nos per Christi justitiam, justos esse formaliter, quo canone sententia Pighii sine dubitatione damnata est.

Quod autem can. 11. idem Concilium anathema dicit iis, qui docent; hominem justificari aut sola imputatione justitiae Christi aut sold remissione peccatorum, damnantur eo canone duo quidam errores, alter Lutheranorum, Calvini alter, sed non significatur, Concilii sententiam esse, hominem justificari quidem imputatione justitias Christi, sed non sola: jam enim, ut diximus can. 10. absolute fuerat definitum, non justificari hominem formaliter per justitiam, qua Christus ipse justus est. Ac de statu quidem qmestionis satis est dictum.

Chapter 28 of 78