Skip to the text

Caput XVI. Solvuntur objectiones contra doctrinam capitis superioris

Adversus ea, quae diximus objici possunt, Primo, testimonia Scripturarum, quae docent, homines justificati operibus, ut ad Roman. ii. Factores legis justificabuntur, Jacobi ii. Videtis, quoniam ex operibus justificatur homo.

I Jean m. Qui facit justitiam, justus est.

Respondeo, primum Testimonium Tribus modis explicari potest. Nam factores legis justificabuntur, id est, augmentum justitiae merebuntur, ac per hoc justificabuntur per opera meritorie, non formaliter. Item, factores legis justificabuntur, id est, qui cupiunt vere legis esse factores, dent operam, ut justificentur. Non enim!justitiam legis faciunt, nisi justificati. Ita explicat S. Augustinus lib, de Spiritu et littera cap. 26. Denique, factores legis justificabuntur, id est, in divino judicio justi judicabuntur, ^t justitias coronam juste consoquentur. Sic etiam exponit in eodem loco idem Augustinus. Estque haec, prajter cieteras, maxime litteralis expositio. Siquidem tractat eo loco B. Paulus do prasmiis et •

Rom. II, 13: Jacob. Ii, 24; ibid. Joan. III, 7.

pcenis, in quibus non debet esse acceptio personarum: Gloria, inquit, honor et pax omni operanti bonum; ira et indignatio omni operanti malum. Non enim est acceptio personamini apud Deum, et quicumque sine lege peccaverunt, sine lege peribunt, et quicumque in lege peccaverunt, per legem judicabuntur. Non enim auditores legis justi sunt apud Deum, sed factores legis justificabuntur.

Alterum testimonium explicatur ab ipso Tridentino Concilio sess. 6 cap. 10. de secunda justificatione, qua qui justus est, justificatur adhuc, dum per opera justa justitiae habitualis augmentum promeretur.

Tertium testimonium non docet, quid faciat hominem formaliter justum, sed unde possit cognosci, an aliquis sit justus. Ille enim justus est, qui justitiam facit, sicut ille vivens est, qui movetur; et illa est arbor bona, qu:e fructus facit bonos, nec tamen ideo est arbor bona quia facit fructus bonos, nec ideo vivit aliquis, quia movetur sed contra ideo movetur, quia vivit et ideo facit fructus bonos, quia est abor bona; Sic igitur qui facit justitiam, justus est; sed non ideo justus, quia fecit justitiam, sed ideo justitiam facit, quia justus est.

Secundo, objici potest Triplex ratio, ducta ex natura justitiae habitualis. Primo, si justitia habitualis esset formalis causa justificationis, formaliterjpeccato opponeretur. Id autem non ita est; nam justitia habitualis non opponitur peccato contrarie, nec privative, proinde nullo modo: non opponitur contrarie, quoniam habitus justitiae contrarius est habitui injustitiae, qui non est peccatum, sed vitium ex malis actibus contractum, quale etiam in justificatis reperiri potest; non opponitur privative, quoniam peccatum non est privatio justitiae habitualis, sed deviatio, ac recessus a regula rationis, sive a lege Dei. Neque enim sunt idem recessus a regula, et privatio justitiae habitualis, ut ex eo potest intelligi, quod qui in peccato sunt, iterum peccant, si praevaricentur legem, et tamen justitiam habitualem non amittunt, cum eam non habeant, neque enim amitti potest, quod non habetur.

Secundo, si justitia habitualis, esset formalis causa justificationis, ea justitia faceret nos gratos Deo, et acceptos ad regnum: at non ita est, nam justitia habitualis donum Dei est, et ex praedestinatione datur electis jam ante ad regnum. Itaque quia sunt grati, et electi in praedestinatione, datur illis hoc donum, tamquam medium ad consequendum finem.

Tertio, si justitia habitualis esset formalis causa justificationis, non posset ullo modo aliquis justificari sine infusione justitia; habitualis, causam enim formalem, ne a Deo quidem suppleri posse scholae communiter docent. At non desunt gravissimi Theologi, qui sentiant, posse per Dei potentiam absolutam, tolli peccatum, sine infusione justitiae: igitur non est omnino certum, nec tamquam dogma Ecclesiasticum defendi debet, causam formalem justificationis esse habitum charitatis infusum.

Ad haec omnia argumenta Responsio erit in promptu, si breviter explicemus, ac probemus, habitualem justitiam Quatuor habere formales effectus, videlicet, purgare peccatum, efficere justum, conciliare Deo, ordinare ad regnum.

De Primo effectu multa disseruimus in 5. lib. de statu peccati, qui erat secundus de peccato originis, in duobus extremis capitibus. Nunc in pauca rem contrahemus. Sciendum igitur est, non esse multum laborandum, quem ad modum tollatur actus peccati; is enim per se transit, dum fit: sed quem ad modum tollatur id, quod manet, transeunte actu, et unde dicitur homo formaliter peccator. Hmc autem sunt aversio a Deo, macula, dignitas ^poenae, et indignitas gratiae, reatu, sive obligatio ad poenam, et offensa, atque inimicitia Dei.

Porro aversio, sive declinatio a Deo, et a lege, quae maxime proprie peccatum est habituale, privative opponitur conversioni ad Deum, et conformitati ad legem: proinde non potest tolli, etiam de potentia Dei absoluta, sine ipsa conversione et conformitate, Haec autem conversio, et conformitas habitualis esse debet, sicut aversio et declinatio habitualis est. Conversio vero et conformitas habitualis vera, atque perfecte, qua; est, vel esse debet in homine, nihil est aliud, nisi habitus charitatis, qui omnes virtutes eminenter continet, et (ut loquitur Augustinus) plenissima justitia est. Ergo solus habitus charitatis formaliter tollit, quod in homine peccatore maxime proprie habet rationem peccati.

Macula quoque non potest ulla ratione formaliter tolli, nisi per eumdem habitum charitatis. Nam quemadmodum ex aversione illa

orta est macula, ita ex conversione contraria tollitur macula. Neque differunt, nisi ratione aversio et macula, ac per hoc eadem est ratio utriusque.

Dignitas, sive meritum poena;, et indignitas gratia;, nascitur ex aversione et macula: proinde ex conversione, et restituto decore tolletur. Nam quemadmodum qui a Deo recessit et distortus ac deformis evasit, dignus est qui odio habeatur, et iudignus qui diligatur; sic etiam, si rursus ad Deum accesserit, atque ab eo lumen et decorem acceperit, dignus erit qui diligatur, indignus qui odio habeatur.

Reatus poena; et offensa, possent quidem tolli sine infusione justitia;; nihil enim impedire videtur, quo minus possit velle non ordinare ad poenam, et condonare offensam, et non habere pro inimico illurp, cui donum habitualis justitias non concesserit, tamen tolluntur etiam ista per habitualem justitiam: et sine ea ordinarie non tolluntur, nec possunt non tolli; si donum illud praecesserit. Quomodo enim fieri potest, ut velit Deus inimicus esse illi, atque eum in «ternum perdere, quem per infusionem charitatis amicum suum, immo et filium fecerit? Habemus igitur primum effectum formalem justitia;, id est, charitatis habitualis, divinitus infusa;, esse de medio tollere, ac delere peccatum.

De altero effectu res erit adhuc facilior. Nam tametsi possit homo utcumque justus fieri, per humanas virtutes, Dei potissimum adjutorio concurrente, acquisitas; tamen justus ea justitia, qua; hominem perfecte dis_ ponat in ordine ad ultimum finem etiam supernaturalem, et ad omnes, leges etiam supernaturales, nullo modo fieri poterit, nisi per charitatem diffusam in corde, per Spiritum sanctum, ea siquidem est verissima, plenissima, perfectissimaque justitia, ut S. Augustinus recte docet in lib. de natura et gratia cap. 42. neque sufficit actualis dilectio, qualis per auxilium, Dei speciale haberi potest; sed requiritur habitualis. Nam (ut supra diximus) non est justus, qui interdum juxta opera facit, sed qui perfecte, atque intrinsece ite dispositus est, ut possit, quando velit, prompte, facile, cum delectatione operari.

Tertius effectus infusa; charitatis, est reconciliare hominem Deo, id est, gratum, et amicum Deo facere, et hic quidem non est immediatus charitatis effectus, sed consequens ex natura rei absolute. Charitas enim infusa, si consideretur, ut habet ordinem ad subjectum, proprie facit hominem justum, bonum, formosum, si consideretur, ut habet ordinem 'ad opus, facit hominem expeditum ad diligendum Deum, et proximum, et per hoc ad legem implendam. Sed quia ex natura rei, amor petit amorem mutuum et reciprocum, inde consequitur, ut qui diligit Deum, diligatur a Deo. Rursus, quia simile, ex natura rei, diligitur a simili, et nihil est, quod similiores nos Deo i’eddat, quam dilectio, ut S. Augustinus docet in Psalm. 99. ideo qui diligit Deum, diligitur a Deo. Denique, quia justus Dominus est, et justitiam diligit, fieri non potest, ut charitas, qua; facit hominem justum et bonum, non faciat etiam Deo gratum et amicum.

Quartus effectus est ordinare ad gloriam. Et quidem posset fortasse Deus ordinare ad gloriam hominem carentem isto habitu, et contra non ordinare ad gloriam hominem isto habitu praeditum; Non enim videtur tanta esse vis hujus habitus absolute considerati, ut ex necessitate petat, tamquam sibi debitam beatitudinem. Tamen quoniam Deus promisit (ut S. Jacobus cap. 1.) coronam vitae omnibus diligentibus se: ideo charitas infusa, non solum facit justos et amicos, sed etiam haeredes regni: nec potest ullus, secundum ordinariam Dei legem, acceptus esse ad regnum, qui non sit per infusam charitatem adoptatus in filium.

Ex his ad rationes, quae contra objiciebantur, facile respondebitur. Ad Primam Dico, justitiam habitualem opponi peccato privative, id est, ut opponitur habitus privationi. Neque verum est, quod in argumento assumebatur, non idem esse recessum a recula, et privationem justitia; habitualis; immo sunt prorsus idem, si de recessu, et aversione habituali sermo sit, de qua nos in praesentia loquimur: illa est enim, quae remanet in homine, transeunte actu peccati, et quae facit hominem formaliter peccatorem: per accidens autem est, quod qui semel peccavit, cum iterum peccat, nou amittat justitiam, quam non habet. Satis est enim, quod peccatum ex natura sua justitiam expelieret, si in homine reperiret. Actus enim peccati opponitur gratiae habituali, nou privative, sed contrarie, et eam expellit efficienter, sive dispositive: quomodo actus dilectionis super omnia opponitur peccato habituali, non privative, sed contrarie, et expellit illud efficienter, sive dispositive per modum ulli¬

mae dispositionis, ita ut ex natura rei, et in. faillibiliter sequafur ad illum actum infusio gratae, et deletio peccati habitualis, sicut ad ultimam dispositionem in generatione humana sequitur ex natura rei, et infaillihili ter infusio animae rationalis. Itaque sine miraculo non potest post actum peccati manere gratia, nec post actum dilectionis super omnia manere peccatum.

Ad secundam rationem dico. Deum in praedestinatione acceptasse electos ad gloriam sed voluisse, ut ad eam non pervenirent, nisi prius per infusam charitatem justi, grati, amici et filii facti essent. Proinde acceptasse fatemur. Deum electos ad gloriam in praedestinatione, quamvis nondum charitate p neri ito s, sed non acceptare in exeeutione ad eamdem gloriam, nisi praeditos charitate. Sicut etiam dilexit nos Deus, cum adhuc peccatores essemus, ut justos faceret, ef cum inimici essemus, ut amicos faceret: et cnm mortui essemus, ut viventes faceret quos postea diligit, quoniam justos, amicos, et l iventes cernit.

Ad tertiam rationem dico, auctores, qui docent, peccatum remitti posse sine infusione justitiae, vel niti falso quodam fundamento, quod videlicet nihil maneat in peccatore praeter reatum poenae; vel certe loqui de peccato, quod ab homine in puris naturalibus condito committeretur; nam si quis admittat, peccatum, a quo formaliter nominatur homo peccator, non esse solum reatum poena;, sed aversionem et maculam, ut supra ex divinis litteris manifeste probavimus; et loquatur de homine qualis nunc est post lapsum Adee, non qualis esset, si in puris naturalibus conderetur, certe negare non poterit, nullo modo fieri posse, ut qui peccator est, et per hoc habitualiter aversus a Deo, et a divina lege, justificari possit a peccato, sine conversione habituali ad Deum, et ad divinam legem. Neque enim privatio tolli potest formaliter, nisi per habitum, ut neque habitus, nisi per privationem.

Quod autem quidam dicunt, peccatum et justitiam, non esse contraria immediata, ut necessario unum alteri succedere debeat, cum sit medius status innocentia; naturalis; recte refellitur a S. Thoma in qua;st. 28. de veritate, artic. 2. ubi docet, peccatum et justitiam, esse contraria immediata, si non respectu hominis absolute, saltem respectu hominis conditi in gratia. Quemadmodum visus et coecitas, non sunt contraria immediata, respecta canis, ante novum diem, quando non est aptus ad videndum; sed tamen post eum diem sunt omnino contraria immediata.

At, inquiunt illi, si potuit Deus condere hominem in puris naturalibus, ac per hoc non conversum ad deum, ut objectum supornaturale; cur non poterit nunc etiam velle, ut aliquis peccator non teneatur essd conversus ad Deum, ut objectum supernaturale, ac per hoc efficere, ut carentia justitia; divi¬

nitus infusae, non sit illi amplius privatio, sed simplex negatio, et consequenter non habeat culpa; rationem? Respondeo, si id ponatur, perinde erit, ac si conditus fuisset homo ille in puris naturalibus. Quare nihil impediet ista positio, quo minus verum sit, quod diximus, non posse fieri, ut homo, qualis nunc nascitur, justificetur a peccato, sine infusione justiti.ee habitualis. Sed de his rebus non est necesse hoc loco subtilius disputare.

Chapter 42 of 78