Skip to the text

Caput IV. Fidem non esse integram formalem causam justificationis

Hactenus communibus argumentis probatum est, causam formalem justificationis nostrae esso justitiam inhaerentem: ex qua sentatiu refelluntur quinque illi errores, quos supra notavimus, nunc seorsim singulos paucis refellemus.

Primus igitur error fuit, causam formalem justificationis nostrae solam esse fidem. Id enim Lutherus disertis verbis posuit in commeift. ad 2. cap. epist. ad Galatas, et Philippus in ipsa Confessione Augustana, art 4. et quamquam Lutherani omnes, tum rigidi,,tum molles, ab hoc errore jam recessisse videantur, ut supra notavimus ex colloquio Altemburgensi: nihil tamen oberit, si hunc ipsum errorem breviter confutemus.

Primum, in ipsa epistola ad Galatas, cap. v. Apostolus, curo dixisset: Nos autem spiritu ex fide spem justitix expectamus: subjunxit continuo: Nam in Christo Jesu neque circumcisio aliquid valet, neque praeputium, sed fdes, quae per dilectionem operatur. Ubi verba illa, Ex fide spem justitix expectamus, duobus modis intelligi possunt. Uno modo, ut sensus sit, ex fide speramus vitam aeternam, qua; est merces justitiae. Saepe enim Apostolus ponit spem pro ea re, quae speratur, ut ad Tit. ii. Expectantes beatam spem, et adventum glorix magni Dei (o). Itaque spes justitiae erit id, quod justitia sperat, idest, quod justitiae debetur, videlicet, prromium vitae beata;. Altero modo, ut sensus sit, ex fide spem justitiae expectamus, idest, ex fide speramus, nos posse justificari. Utrumque sensum attigit sanctus Augustinus in libro de spiritu et littera, cap. 32. Sed hic posterior simplicior et magis congruens cum praecedentibus verbis esse videtur: et tamen uterque in idem recidit; cum ex utroque id manifeste colligatur, ex fide,

' non ex lege, aut operibus ante fidem factis, hominem justificari.

At ne daretur occasio errandi, explicuit idem Apostolus, quae fides sit illa, quae justificat, cum ait: Nam in Christo % jesu neque circumcisio aliquid valet, neque praeputium, id est, neque lex circumcisis data, neque opera gentilium, in praeputio facta, justificant,

« sed fides »; non quaecumque autem fides, sed quas per dilectionem operatur, idest, fides, quae agitur, ac movetur, formatur, et quasi animatur per dilectionem. Quod si charitas est forma fidei, et fides non justificat formaliter, nisi ab ipsa charitate formata, certe multo magis charitas ipsa justificat.

Huc etiam pertinent illa testimonia, quae indicant, solam fidem non sufficere, ut I ad Corinth xm. Si habuero omnem fidem, ita ut montes transferam, charitatem autemnon habuero, nihil mihi prodest. Et Jacob. xx, Fides sine operibus mortua est. Et illa, quse docent necessariam esse charitatem, ut I Joann. m. Qui non diligit, manet in morte. Et nos scimus, quia translati sumus de morte ad vitam, quoniam diligimus fratres.

Deinde, potest hoc.idem probari ex Patribus, qui docent, fide tantum inchoari justitiam, perfici vero per dilectionem, quos citavimus libro superiore, cap. 17; quibus addi possunt duo testimonia sancti Augustini. IJ- num ex libro de spiritu et littera, cap. 29, ubi dicit, dici, fide impetrari justificationem:

<( Justitiam, inquit, quae ex fide est, impetrando ex Deo, non exsemetipsis praesumendo. » Et infra: « Opus, quod qui fecerit, vivet in eo, non fit nisi a justificato. Justificatio autem ex fide impetratur. » Et serm. 15. de verbis Apostoli: « Justitia sit, sed ex gratia sit, a Deo tibi sit, non tua sit. » Et mox de eadem: «Geme, ut impetres, plora ut impetres, crede ut impetres. Qui invocaverit nomen Domini, salvus erit, justus erit. » Quod si fides impetrat justificationem, certe non formaliter sola ipsa justificat. Nam si formaliter ipsa sola justificaret, esset homo formaliter justus, antequam justificationem impetraret, cumfidemhabeatanteimpetrationemjustitisc, atque ita esset justus antequam esset justus.

Alterum testimonium est in lib. de natura et gratia, cap. ult. ubi' justitiam sanctus Augustinus in ipsa charitate constituit: «. Charitas, inquit, inchoata, inchoata justitia est; charitas provecta, provecta justitia est; charitas magna, magna justitia est; charitas perfecta, perfecta justitia est ».

Tertio, probatur ratione, ducta ex natura ipsius fidei et justitia!. Nam justitia res est adeo bomv ut cum nullo alio bono pugnet, et ideo adjunctione aliorum bonorum, non minuatur, nec desinat esse, sed perficiatur semper, et crescat, ut perspicuum est ex eo,

quod invenitur in beatis, in Christo, et in ipso Deo. At fides repugnat beatitudini, neque in Deo, aut in Christo unquam fuit, neque in Angelis, et hominibus manet, cum beati esse incipiunt: non igitur fides est ipsa formalis justitia, nisi inchoata et imperfecta.

Pradcrca j ustitia facit nos Christo similes, et per eam gerimus Christi imaginem, ut supra probatum est ex cap. vm ad Roman. et cap. xv, prioris ad Corinthios. At fides non facit nosChristo similes, sed potius aliquo modo dissimiles, cum in Christo fides non fuerit, quippe qui faciem Patris semper viderit. Adha!C justitia virtus est, per quam lex divina completur; at plenitudo legis non est fides, sed charitas, Apostolo teste, ad Roman. xm.

Denique, justitia non potest esse informis, et mortua, cum ipsa sit animae vita, nec possit fieri, ut quis eodem tempore sit peccator et justus, hoc est, mortuus secundum Spiritum, et secundum spiritum vivus. At fides informis et mortua esse potest, ut libro superiore probavimus ex Apostolo Paulo I ad Corinth. xm. et Apostolo Jacobo, cap. ii; non igitur sola fides est nostra integra, formalis que justitia.

Sed occurrendum est Luthero et Calvino, qui freti testimonio Prophetae Ilabacuc -.justus ex fide vivit, miris modis exagitant distinctionem fidei in fidem formatam et informem. Et Lutherus quidem in comment. ad cap, 3. ad Galat. eam distinctionem Satanicam etpestilentem vocat: Calvinus in lib. m. Institut. cap. 2. §. 8. nugatoriam, putidam et insulsam nominat. Et quoniam ipse quoque fatetur, quamdam fidem, videlicet historicam, separatam esse posse a charitate, et non justificare. Ne cogatur fideminformem admittere, dicit, duas esse formas fidei, quarum una justificat, altera non justificat. At Calvini distinctio in duas formas fidei, ad verborum novitates relegari debet. Nusquam enim Scriptura, vel traditio Ecclesiastica duas istas formas, sed unam fidem ubique prmdicat.

Distinctio vero unius fidei in formatam et informem ab Apostolis Christi Paulo et Jacobo manifestissime traditur. Nam quid, quajso, interest, si dicamus fidem vivam et mortuam; vel formatam et informem? Certe enim res viva, per aliquam formam vivit, et res mortua propter absentiam alicujus formae mortua est. Fidem autem vivam et mortuam Jacobus appellat in epistola sua, cap. 2. Sed

Apostolus Paulus non solum docet, fidem charitate formari, sed etiam explicat dilectionem formam esse extrinsecam fidei, non intrinsecam, et qua? det illi, non ut sit, sed ut moveatur; ac per hoc fides sine dilectione non desinat esse fides, sed desinat esse res actuosa et operans. Sic enim Apostolus ait ad Galat. v. Fides per dilectionem operatur. Ubi illud (operatur) passive accipiendum est, non active. Est enim in Grseco IvEpyoufAEvr,, id est mota atque acta.

Itaque sensus Apostoli est, fidem a charitate agi et moveri, quomodo a spiritu movetur, et agitur corpus. Ac perhoc dilectionem non esse signum viventis fidei, ut adversarii dicere solent, sed esse ipsam vitam fidei, et fidem sine dilectione similem esse corpori sine spiritu, ut rectissime scribit Jacobus. Recte igitur Catholici dicunt, fidem sine charitate esse informem, et cum charitate formatam. Et non recte Calvinus duas facit fidei formas; nam cum duae sint formae, numquam potest una fieri altera; fides autem informis, formata fieri potest, et quae formata est, reddi potest rursus informis.

Piget autem multis refellere ineptias et nugas Lutheri. Colligit enim, si charitas sit forma fidei, sequi, ut charitas sit praestantior fide, et in ea sita sit summa Christianae religionis; et inde obscuretur Christus, ejusque beneficium; et omissa fide incipiant homines niti dilectione et moralibus operibus; quaerit etiam, an Spiritus sanctus non potuerit, si veritas id postulasset, per Prophetam dicere, Justus ex fide formata vivit; denique addit, charitatem ad legem pertinere, fidem autem non ex lege, proinde neque esse ex charitate, ac perhoc nullo modo charitate formari.

Respondeamus totidem fere verbis, charitatem praeferri fidei libenter admittimus, neque id absurdum videri potest, nisi haeretico, qualis fuit Lutherus, qui Apostolo repugnare non vereatur. Quid enim clarius dici potuit, quam quod ait Apostolus I ad Corinth. xm: Nunc manent fides, spes, charitas, tria haec, major autem horum est charitas? In eadem charitate sitam esse summam Christianae religionis, numquam Lutherus negasset, si Christum audire voluisset in Evangelio suo dicentem: Mandatum novum do vobis, ut diligatis invicem. Et: In hoc cognoscent omnes, quod discipuli mei estis, si dilectionem habueritis ad invicem. Joan. xm. et Apostolum

exhortantem Super omnia haec charitatem habere, quod est vinculum perfectionis, ad Coloss. in. et sanctum Augustinum, qui tract. 83. in Joannem brevissise demonstrat, summam Christianae religionis redigi ad charitatem, non ad fidem, quoniam qui diligit, necessario etiam credit et sperat. Non autem omnis qui credit, continuo etiam sperat et diligit.

Obscurari autem Christum, et ejus beneficia, si charitas ita magni fiat, ut fidei forma esse dicatur, tam est consequens, quam Solem contemni abiis, qui ejus luce cupide fruuntur. Quid enim est charitas, nisi summum Christi beneficium? Charitas enim diffunditur in cordibus nostris, per Spiritum sanctum, qui datus est nobis. Hoc autem donum, nonne Christus ipse ad Patris dexteram exaltatus effudit, ut Apostolus Petrus ait Actor. ii. Neque periculum est, ne fidem negligant, aut in operibus moralibus per solas vires liberi arbitrii factis, spem ponant, qui charitatem in primis praedicant. Sciunt enim charitatem sine fide in hac vita esse non posse, et charitatem laudant, non quae ex lege, aut ex viribus liberi arbitrii, sed quae ex Deo et ejus gratia possidetur.

Porro non deerant verba Spiritui sancto, quibus per Prophetam suum illud efferret; Justus ex fide formata, aut etiam ex charitate vivit, sed maluit dicere, ex fide vivit, vel quia non loquebatur de vita justitiae, sed vita spei, quae justum patiente expectare facit: vel quia commendare voluit id, unde id, unde initium duci vita justorum. Sed sicut per Prophetam spiritus sanctus vitam justorum tribuit fidei, quoniam inde inchoatur; sic per Apostolum eamdem vitam tribuit charitati, quoniam inde perficitur: Translati sumus ( inquit Joannes in epist. I cap. in. de morte ad vitam, quoniam diligimus fratres. Et: Qui non diligit, manet in morte.

Quis autem ferat charitatis donum, quod est ipse nucleus ( ut sic loquar ) Evangelii, transferri ad legem, et opponi fidei? si charitas ad legem pertinet, quia lex charitatem pra;cipit: cur non etiam fides relegatur ad legem, cum multe sint in lege de fide praecepta? « De fide ( inquit S. Augustinus tract. 83. in Joan. ) quam multa mandata sunt? quis potestcuncta colligere? quis enumerando sufficere? » Eat igitur Lutherus et fidem cum charitate ab Evangelio separet; et legem

scriptam in cordibus, dicatnon esse testamentum novum, ut Hieremias praedixit cap. 31. sed testamentum vetus, et omnia more suo invertat, atque confundat. Itaque praeceptum charitatis, ut etiam fidei ad legem pertinet, Spiritus autem charitatis et fidei ad Evangelium. Sed de discrimine legis et Evangelii plura dicemus, cum controversiam de justitia operum et legis observatione tractabimus.

Chapter 30 of 78