Caput X. Solvuntur argumenta ex epistolis ad Corinthios
Ex Epistolis ad Corinth. depromunt Calvinus et alii argumenta tria.
Primum argumentum sumunt ex illis verbis, I ad Corinth. i. Qui factus et nobis a Deo sapientia et justitia et redemptio. Cui loco adjungunt illud Hier. xxnr. Et hoc est nomen, (piod vocabunt eum, Dominus justitia nostra. Sic enim vertunt ex Ilebram. Ex his locis colligunt, nostram justitiam non esse aliam, nisi eam, qiue est in Christo, nobis imputatam.
Respondeo: recte dicitur Christus nostra justitia, non quod justi simus ea justitia, qua) est in Christo nobis imputata, sed duabus aliis de hausis. Primum; quia Christus causa est efficiens nostra) justitia). Sic enim dicitur Christus justitia nostra, quomodo dicitur Deus fortitudo nostra in Psalm. xvii. et patientia nostra in Psalm. lxx. et salus nostra in Psalm. xxvi. quod explicatur in Psalm. xxx vi. cum dicitur: Salus autem justorum a Domino. Denique sic dicitur Christus justitia nostra, quomodo dicitur sapientia nostra, et redemptio nostra; et alibi pax nostra, quia
videlicet nos redemit, et justos ac sapientes fecit, et Patri suo reconciliavit, pacificans quce in terris, et quae in coelis sunt.
Deinde, dicitur Christus justitia nostra, quoniam satisfecit Patri pro nobis, et eam satisfactionem ita nobis donat et communicat, cum nos justificat, ut nostra satisfactio et justitia dici possit. Nam etiamsi per justitiam nobis inhaerentem vere justi nominemur et simus; tamun non per eam satisfacimus Deo pro culpis nostris, et poena aeterna: sed est illa justitia inhaerens cum remissione culpa), et sempiternae poena), effectus satisfactionis Christi, qua) (ut docet Concilium Tridentinum sess. 6 cap. 7.) nobis in justificatione confertur et applicatur. Et hoc modo non esset absurdum, si quis diceret, nobis imputari Christi justitiam, et merita, cum nobis donentur et applicentur, ac si nos ipsi Deo satisfecissemus, modo non negetur esse in nobis: praeterea justitiam inhaerentem, eamque veram et absolutam esse justitiam, cui justo Dei judicio non debeatur poena, sed gloria. Sic enim loquitur S. Bernardus in epist. 190. ad Innocentium: « Nam si unus, inquit, pro omnibus mortuus est, ergo omnes mortui sunt; ut videlicet satisfactio unius omnibus imputetur, sicut omnium peccata unus ille portavit ».
Alterum argumentum sumunt cx cap. v. posterioris ad Corinth. Deus erat in Christo mundum reconcilians sibi, non reputans illis delicta ipsorum. Videtur enim hoc loco B. Paulus in eo constituere justificationem, quod peccata non imputentur.
Respondeo: non imputatio, ut supra dixi, remissionem peccati, et justitia) infusionem secum trahit. Ideo siquidem non reputat nobis Deus delicta, quoniam satisfecit Christus pro nobis, et Deus ea satisfactione placatus, reconciliavit nos sibi, et ex inimicis amicos fecit. Quare idem Apostolus quod hic dixit, reconcilians, et non reputans delicta, dixit ad Colos. II. Convivificavit nos Christo, donans nobis omnia delicta, delens quod adversus nos erat chirographum decreti. Ubi vides vivificationem, qua) pertinet ad internam renovationem et donationem delictorum, qua) pertinet ad remissionem peccati, et deletionem chirographi, qua) significat omnimodam extinctionem debiti.
Et ad Rom. v. cum idem Apostolus dixisset: Gloriamur in Deo, per Dominum nostrum
Jesum Christum, per quem nunc reconciliationem accepimus, explicat paulo infra, quid sit accipere reconciliationem, et ait: Abundantiam gratiae et donationis et justitiae accipientes, regnabunt in vita peripsum. Non igitur reconciliatio est sola non imputatio delictorum, sed acceptio abundantis gratiae et justitiae et donorum, per quse ad ipsum quoque regnum et vitam pervenitur aeternam. Sed clarissime explicat idem Apostolus effectum reconciliationis ad Coloss. i. cum ait: Nunc autem reconciliavit in corpore carnis ejus, per mortem exhibere vos sanctos et immaculatos, et irreprehensibiles coram ipso-.
Tertium argumentum sumunt ex illis verbis ejusdem epistolae, et ejusdem capitis Eum qui non noverat peccatum, pro nobis peccatum fecit, ut nos efficiamur justitia Dei in ipso. Hinc enim sequi dicunt, ut nos justi simus ipsa justitia Dei, quae est in Christo; sicut ipse dicitur peccatum, id est, peccator, per peccata, quae sunt in nobis. Ut enim imputantur illi peccata nostra, ita imputatur nobis justitia illius.
Respondeo: non dicitur Christus peccatum, id est, peccator, neque imphtantur illi peccata nostra, quasi ipse illa fecerit, et iniquus haberi possit. Sed solum imputantur illi, quoad debitum satisfaciendi, quod ille sponte suscepit. Ex quo non peccator, sed justus dici meretur. Qui enim pro alio satisfacit, justissimus est. Sic igitur et nobis imputatur justitia ejus, quoad satisfactionem, quam pro nobisprEestitit: sed nonpropterea nos justi, id est, mundi et immaculati haberi possumus, si vere in nobis peccatorum macula) et sordes inhaereant.
Hac igitur falsa expositione rejecta, tribus modis potest hic locus exponi. Uno modo, ut justitia Dei sit justitia ipsa divina, quae est in Christo. Qua) justitia nos esse dicimur, non in nobis, sed in illo, quia ipse est caput nostrum, et quod convenit capiti, convenit etiam membris, non ut sunt menbra distincta a capite, sed ut faciunt unum, et sunt unum cum ipso capite. Ob quam unionemeuin capite ' scribit Apostolus ad Ephes. ii. Conresuscitavit nos, et consedere fecit in coelestibus in Christo. Et propter eamdem unionem tribui ipse Christus sibi passiones nostras, et hinc Saulo dixit Actor, ix. Quid rue pet sequeris? et Apostolo Petro: Vado Romam iterum cru¬
cifigi. Et sicut nos dicimur justitia in illo, non quia simus formaliter justi justitia ejus, sed quia sumus membra ejus: sic etiam contra dicitur ipse peccatum, non quia formaliter sit peccator, sed quia caput est nostrum, et peccata nostra, sua esse voluit, ut pro eis satisfaceret. Isaiee lui. Posuit in ea iniquitatem omnium nostrum; et in Psal. xxi. ipse dicit: Longe a salute mea verbo delictorum meorum.
Altera expositio est, ut per justitiam Dei intelligatur justitia nobis inhaerens, quae dicitur Dei, quia donatur nobis a Deo, ut Augustinus exponit in ‘libro de Spiritu et littera cap. 18. et dicitur in ipso, id est, in Christo, <jura per ejus meritum donatur. Et dicimur justitia potius, quam justi, ut servetur antithesis, cum voce « peccatum », quoniam enim dixerat, Christum factum esse peccatum, id est, hostiam pro peccato, maluit dicere nos esse justitiam, quam justos. Neque est absurdum, ut homines justi dicantur justitia, cum dicantur etiam lux. Matth. v. Vos Estis lux mundi. Et ad Ephes. ir. Eratis aliquando tenebrae, nunc autem lux in Domino. Addit 3. Joan. Chrysostomus in commentario hujus loci, nos dici justitiam, et justitiam Dei, quia tanta est justitia, quam nobis Deus donat per Christum, ut nulla in justificatis macula relinquatur.
Tertia expositio est, ut per justitiam Dei intelligatur quidem justitia inhairens, sed dicatur justitia Dei per tropum, quia est effectus, et imago justitias Dei. Nam Christus dicitur peccatum per tropum, quia fuit hostia pro peccato; et etiam quia participavit carnem similem carni peccati. Probat enim sanctus Augustinus in lib. ii. adversus Maximinum cap. 2. hunc ipsum locum Apostoli exponens, peccatum in Scripturis saspe accipi pro victima oblata in expiationem peccati, ut cum dicuntur Sacerdotes manducare peccata populi; necnon pro similitudine carnis peccati, ut ad Rom, vm. Ue peccato damnavit peccatum. Et ad Rom, vi. Quod enim mortuus est peccato, mortuus est semel.
Sicut igitur Christus factus est pro nobis peccatum, id est, assumpsit similitudinem carnis peccati, ut fieret victima pro peccato; ita nos efficimur justitia Dei, per similem tropum, quia justitiam inhaerentem recipimus, quin est justitia Dei, id est, effectus justitia) Dei, et item justitia Dei, id est, similitudo quaedam justitia) Dei. Et sicut Christus non imputative, sed vere participavit similitudinem carnis peccati, cum verbum factum est caro; et non imputative, sed vere factus est victima pro peccato: ita nos in justificatione non imputative, sed vere participamus effectum et similitudinem divinae justitiae, cum justitiam inhaerentem accipimus. Yide Cyrillum lib. xn. Thesauri, cap. 3. qui hunc locum ita exponit.
Chapter 36 of 78