Skip to the text

Caput IX

esse infundere justitiam, nisi consequenter, quia videlicet sequitur infusio justitiae ad non imputationem, cum Deus non possit falli non imputando id, quod imputari deberet. A contrario autem sensu non efficitur, ut imputare peccatum, sit delere justitiam, vel infundere iniquitatem, ne consequenter quidem. Nam cum Deus imputat peccatum, habet pro peccatore eum, qui revera est peccator, propria voluntate, et operibus. Non enim necessarium est, ut Deus justitiam deleat, vel iniquitatem infundat, cum satis per se sit homo potens, et fortis ad malum. Praiterea si diceremus, non imputare peccatum, esse infundere justitiam; imputare peccatum, non esset infundere iniquitatem, sed esset, non infundere justitiam. Quemadmodum enim non imputare peccatum, et imputare peccatum, contradicentia sunt, non contraria; ita quoque a contrario sensu colligi debent duo contradicentia, infundere justitiam, et non infundere justitiam, non autem duo contraria, infundere justitiam, et infundere iniquitatem.

Sed ignoscendum est Kemnitio, qui tam fuit occupatus in arte Grammaticae, ut non ei vacaverit dare operam Dialecticae. Illud autem, quod objicit, tegere scientiam, non esse delere scientiam, non ignorabamus; sod simul etiam sciebamus, quaedam tegi, ut conserventur, quaedam ut deleantur, quo modo leguntur vulnera emplastro. Sed placet adferre sententias Patrum de hoc testimonio Psalmi, ut adversarii intelligant quam longe aberrent a sententia veteris, orthodoxaeque Ecclesiae.

S. Justinus Martyr in Dialogo cum Triphone Judaeo, prope finem: « Beatus, inquit, cui non imputabit Dominus peccatum, hoc est, cui poenitenti Deus peccata remittet. Non sicut praedicatis vosmetipsos fallentes, et alii quidam vestri similes asseverant, etiamsi peccatores fuerint, modo Deum noverint, non imputabit eis Dominus peccata ».

Origenes lib. iv. in epist. ad Roman. scribit, Davidem quasi quibusdam gradibus ascendisse, ut diceret, magnum esse beneficium, cum alicui peccata dimittit, majus cum tegit, maximum cum non imputat. Tunc enim ita funditus delentur ut ne vestigium quidem ullum appareat, et perinde sit, ac si talis homo numquam peccasset.

S. Hieronymus in comment. Psalmi xxxi. per similes quosdam gradus Prophetam dc- Tom. VI.

ducit: scribit enim peccata remitti per Baptismum, tegi per charitatem, non imputari per Martyrium.

S. Augustinus, concion. 2. in hunc eumdem Psalmum: «Non sic, inquit, intelligatis quod dixit, peccata cooperta sunt, quasi ibi sint et vivant». Et infra: «Medicus, inquit, tegat, ut curet, emplastro enim tegit ». Similem expositionem habet uterque Gregorius, Romanus videlicet in Psalmum secundum pcenitentialem, et Nazianzenus in sanctum lavacrum; quod attinet ad modum tegendi peccata per gratiam, quasi per emplastrum.

Quartum argumentum sumit Calvinus ex cap. v. ad Rom. ubi dicit: « Apostolus, cum dicit per obedientiam unius hominis justos constitui multos, nihil aliud significare videtur, nisi ipsam Christi obedientiam nostram esse justitiam ».

Respondeo: jam supra diximus, obedientiam Christi causam fuisse efficientem, non formalem nostrae justificationis. Id quod ex antithesi probavimus, quoniam inobedientia Adami nos constituit peccatores, non formaliter, sed efficienter. De qua re vide Augustinum lib. i. de peccat, merit. cap. 9.

Quintum argumentum sumit ex cap. x. ad Rom. ubi B. Paulus reprehendit Judaeos, quod ignorantes Dei justitiam, et suam quterentes constituere, justitiae Dei subjecti non essent. Id enim in nos quoque convenire videtur, qui ignorantes Dei justitiam, nobis imputatam, et nostram inhaerentem quaerentes constituere, justitia: Dei subjecti non sumus.

Respondeo: S. Augustinus lib. de gratia et libero arbitrio cap. 12. et alibi, locis prope infinitis, docet, justitiam Dei vocari ab Apostolo justitiam, qua: est in no^is, ex dono Dei; justitiam autem nostram dici eam, quae propriis viribus, sine gratia Dei, paratur, aut parari creditur. Itaque reprehenduntur ab Apostolo Judaei, qui legem Dei se propriis viribus implere posse credebant: « Commendat (inquit Augustinus serm. 13. de verbis Apostoli) hoc assidue Apostolus commendans fidem gentibus, qua fide impetrant adjutorium, ut impleant legem, non per legem, sed vires implendi impetrantes per fidem. Ad hoc assidue ducit, et commendat ista Apostolus propter Judaeos, qui de lege gloriabantur, et libero suo arbitrio legem sufficere arbitrabantur: ac per hoc, quia libero suo arbitrio legem sufficere arbitrabantur, ignorantes Dei justitiam, id est, cx fide justitiam datam a Domino, et suam volentes statuere, quasi suis viribus impletam, non dante fidem impetratam, justitia) Dei non sunt subjecti ».

Ubi vides, justitiam Dei appellari gratiam et virtutem, qua lex impletur, qu;e est charitas in corde diffusa per Spiritum sanctum, qui datus est nobis; justitiam autem propriam, nominari praesumptionem legis implenda), solis natura) viribus. Non igitur abducimus homines a Christo (ut adversarii mentiuntur) cum justitiam inhmrentem docemus, sed eos maxime adducimus ad Christum,, cum doceamus, justitiam illam inhaerentem, per quam justificatio legis impletur in nobis, non esse in nobis, ex nobis, sed ex dono et gratia Dei, per meritum Jesu Christi Domini nostri. Ipsi autem vere extenuant beneficium Christi, cum illum velint, non veram, ahsolutamque justitiam, sed imputatitiam tantum, et relativam, nobis tot suis laboribus et doloribus comparasse.

Chapter 35 of 78