Skip to the text

Caput VI. J usti ficationen nostram non constare sola remissione peccatorum

Tertius error Calvini erat, qui, quamvis cum Lutheranis agnoscat imputationem justitiae Christi, et non imputationem peccatorum, et inchoatam etiam renovationem et sanctificationem: tamen contendit, ut supra ostendimus justificationem proprie in sola remissione, id est, non imputatione peccatorum positam esse; cum Lutherani in imputatione potius justitiae Christi eam proprie sitam esse contendant.

Refutavimus hunc errorem supra capite tertio, et refutabimus copiosiusinlib. de justitia operum. Id enim potissimum Calvinus efficere conatur ut nulla sit justitia operum in hac vita. Nunc igitur id solum ex Scriptura, ex Augustino, et ex ratione probabimus, justificationem non consistere in sola remissione, peccatorum, sed etiam in interna renovatione ita ut ipsarenovatio justita dicenda sit, et non tantum justificationis effectus.

Primum igitur Apostolus Petrus ad Romanos iv. ita loquitur de Christo: Qui traditus est propter delicta nostra, et resurrexit pi'opter justificationem nostram. Hic Apostolus nomen justificationistribuit potius renovationi internai, quamremissioni peccatorum, ac per hoc docet justificationem non modo non constare sola remissione peccatorum, sed neque praecipue ea constare. Neque enim dubitari potest, quin Apostolus velit mortem Christi fuisse exemplar mortis peccatorum, id est, remissionis et deletionis peccatorum nostrorum; resurrectionem autem exemplar renovationis et regenerationis internae, per quam in novitate vitae ambulamus. Id enim explicat multis verbis in cap. C, nbi etiam docet, Baptismi caeremoniam, qua mergimur in aquam et emergimus ex aqua repraesentare

Christi mortem et resurrectionem, et simul mortificationem vitiorum et novitatem vitee.

Cum igitur Apostolus dicit, Christum traditum esse ad mortem, propter delicta nostra, videlicet remittenda, et resurrexisse propter justificationem nostram, id est, ut in vitae novitate ambulemus, apertissime demonstrat in ipsa renovatione justificationem esse positam, alioqui dicere debuisset: Qui traditus est propter justific&tionem a peccatis, et resurrexit propter vitae novitatem;

Est autem hoc loco breviter annotandum, mortem Christi, quae pretium fuit redemptionis, non solum causam fuisse remissionis peccatorum, sed etiam internae renovationis. Nam secundum Ecclesiae Catholicae doctrinam haec duo separari nequeunt, cum una et eadem gratia perChristi meritum nobis infusa, atque nobis inhaerens, et peccata deleat, et animam justitia exornet.

Sed quamvis hoc ita sit, tamen ad justificationem nostram non satis erat mors Christi, sed necessaria erat etiam resurrectio. Deus enim ita constituerat, ut primum Christus ipse glorificaretur; deinde, mitteretur Spiritus sanctus, Evangelium praedicaretur, gentes converterentur, et per fidem, et Sacramenta justificarentur: Non e?*at[ inquit Joannes in Evangelio cap. vir ) Spiritus datus, quiaJesus nondum erat glori fica tus. Et Apostolus I ad Corinth. xv: Si Christus non resurrexit, inanis est fides vestra, adhuc estis in peccatis vestris. Itaque cum tam mors, quam resurrectio ad justificationem necessaria esset, potuisset B.

' Paulus utramque partem justificationis, id est, remissionem peccati, et donum renovationis tribuere morti Christi vel resurrectioni, sed maluit distinguere, et morti quidem tribuere remissionem peccati, resurrectioni autem renovationem propter* similitudinem, quam habet extinctio peccati cum morte carnis, et renovatio spiritualis, cum resurrectione corporali.

Secunno, probatur idem ex cap. v. ad Romanos. Nam cum Apostolus ait ad Rom. v: Sicut regnavit peccatum in mortem, ita et gratia regnet per justitiam in vitam aeternam; opponit justitiam peccato, et per justitiam intelligit internam renovationem, ex qua procedunt opera vita?. Id enim requirit antithesis. Peccatum enim regnasse dicitur in mortem, quia operabatur opera mortifera, con¬

tra igitur, gratia Dei regnare dicetur per justi tam in vitam, quia per justitiam infusam operabitur opera vitae. Quod si renovatio interna, quae est principium operum bonorum, recte vocatur justitia, procul dubio justificatio in illa renovatione, et non in sola peccatorum remissione constituenda erit.

Rursus idem probatur ex cap. vi. ad Romanos, ubi Apostolus dicit: Neque exhibeatis membra vestra arma iniquitatis peccato, sed exhibere vos Deo, tamquam ex mortuis viventes, et membra vestra arma justitiae Deo. Docet enim in nobis esse justitiam loco peccati, et per justitiam intelligit aliquid inhaerens, unde procedunt opera. Nam ideo dicit, nos esse ex mortuis viventes, et membra nostra esse debere arma justitiae Dei, ut videlicet membris utamur ad opera justitia? facienda ad gloriam Dei.

Quarto, idem probatur ex cap. vm. ad Rom. ubi praeter alia dicit Apostolus: Spiritus vivit propter justificationem. Vel (ut habent Graeca) Spiritus vita (videlicet est) propter justitiam. Justificatio enim, sive justitia, quae facit vivere, et per hoc operari, non potest esse sola remissio peccati, sed aliquid internum et inhaerens.

Quinto idem probatur ex cap. Hi ad Galat. ubi cum Apostolus dicit: Si data esset lex, quae posset vivificare, vere ex lege esset justitia, aperte demonstrat, justitiam, unde dicitur justificatio, esse aliquid, quod vitam animae praebet, eamque in motu, et actione constituit.

Sexto, idem patet ex illo ad Ephes. iv. Renovamini spiritu mentis vestrae, et induite novum hominem, qui secundum Deum creatus est injustitia, et sanctitate veritatis. Ubi renovari in spiritu explicat Apostolus per induere novum hominem, novum autem hominem appellat, creatum injustitia et sanctitate veritatis. Proinde renovationem, justitiam et sanctitatem vocat.

Quod autem ex Scripturis probavimus, longe adhuc facilius ex testimonio S. Augustini probari potest. Nam in epist. 103. ad Sixtum, ultra medium: « Nec quisquam, inquit, Ijberatur et justificatur, nisi gratia Dei per Jesum Christum dominum nostrum, non solum remissione peccatorum, sed prius ipsius inspiratione fidei, et timoris Dei impartito salubriter orationis affectu et effe-

ctu ». Item in Enchirid. cap. o2. a Quemad-’ modum, inquit, in illo vera mors facta est, sic in nobis vera remissio peccatorum, et quemadmodum in illo vera resurrectio, ita in nobis vera justificatio ». Ubi S. Augustinus Apostolum secutus, justificationis nomen tribuere maluit internee renovationi quam remissioni peccatorum.

Item lib. i. de peccator, meritis et remiss. cap. 13. « Quid est, inquit, quod abundantiam gratia; et justitia; accipiunt, nisi quod non ei tantum peccato, in quo omnes peccaverunt, sed eis etiam, quae addiderunt, gratia remissionis datur, eisque hominibus tanta justitia donatur, ut cum Adam consenserit ad peccatum suadenti, non cedant isti etiam cogenti ». An non apertissime hoc loco S. Augustinus praeter remissionem peccatorum, ponit in homine justitiam, per quam divina praecepta, diabolo etiam tentante, ac pene ad praevaricandum cogente, custodiat?

Item serm. 16. de verbis Apostoli: « Justificati sumus, inquit, sed ipsa justitia cum proficimus crescit ». At remissio peccatorum non proprie dicitur crescere, sed virtus fidei, spei et charitatis, ipsa est justitia, quae cum proficimus crescit, et eodem loco fusius idem Doctor exponit.

Denique in libro de spiritu et litera cap. 17: « Ibi lex, inquit, extrinsecus posita est, qua injusti terrerentur, hic intrinsecus data est, qua justificarentur ». Quo loco dicit, hominem justificari per legem scriptam in cordibus, quae ut ipse ibidem explicat, nihil est aliud, nisi charitas Dei diffusa in cordibus nostris per Spiritum sanctum, qui datus est nobis. Itaque de sententia S. Augustini nulla omnino relinquitur dubitatio.

Accedat ad haec testimonia ratio naturalis. Nam justificatio sine dubio motus quidam est de peccato ad justitiam, et nomen accipit a termino, ad quem ducit, ut omnes alii similes motus, illuminatio, calefactio, et caeteri: non igitur potest intelligi vera justificatio, nisi aliqua praeter remissionem peccati, justitia acquiratur. Quemadmodum nec vera erit illuminatio, nec vera calefactio, si tenebris fugatis,,vel frigore depulso nulla, lux, nullusque calor in subjecto corpore subsequatur.

Deinde, justificatio non ideo solum nobis confertur a Deo, ut gehenna; penas evada¬

mus. sed etiam ut praemia vitae coelestis acquiramus: id quod significavit Apostolus ad Rom. vi. cum ait: Habetis fructum vestrum in sanctificationem,. finem vero vitam;e ternam. Et cap. vm: Quos praedestinavit, hos vocavit; quos vocavit, hos justificavit; quos justificavit, hos et magnificavit, ubi ponitur magnificatio effectus justificationis, sicut est ipsa justificatio vocatio nis, et vocatio praedestinationis effectus. Quo etiam pertinet illud II ad Timor. ult. Reposita est mihi corona justitiae { I). At certe sola remissio peccatorum liberat a poena, non tribuit gloriam. Quod ipsum quotidie in forensi judicio videmus. Qui enim a judice absolvuntur, eripiuntur a morte, sed non' consequuntur nova praemia propter hoc solum, quod judicentur non fuisse, aut non esse rei.

Denique justificatio ex inimicis facit amicos, filios, dilectos, cives Sanctorum, domesticos Dei, haeredes regni, ut Scripturae passim loquuntur: non igitur sola remissione peccatorum constat, sedet infusione virtutum, ob quas homo dignus tam insignibus appellationibus habeatur. Non enim dignus est amore aliquis ob hoc solum, quod ei debita condonata sunt, cum ea dissolvere non posset. Neque continup efficitur filius, aut civis, aut domesticus, aut haeres, qus poenam, cui juste adjudicatus erat, judicii clementia non subibit.

Argumenta qua; pro sententia sua Calvinus excogitavit, in extrema disputatione cum argumentis aliorum haereticorum commodius diluentur.

Chapter 32 of 78