Caput XIII. Solvuntur argumenta ex Patribus
Prseter loca Scripturarum profert etiam Calvinus tria testimonia Patrum.
Primum est S. Ambrosii in Psalm. cxvm. serm. 3. « Qui dicit, inquit Ambrosius, peccata sua, justificatur». Si dicere peccata, justificari est, nihil erit aliud justificatio, nisi remissio peccatorum. Nam ideo qui dicit peccata sua, justificatur; quia confitenti Deus ignoscit, juxta illud: Dixi, confitebor adversum me injustitiam meam, et tu remisisti impietatem peccati mei.
Respondeo, Jam seepe diximus, Justificationem, esse remissionem peccati, et remissionem peccati, esse justificationem, sed remissionem istam peccati non esse solam liberationem a debito luendi poenam, sed esse ipsius iniquitatis, et macula; in animo residentis per infusionem gratiee et justitiae mundationem. Id quod vel ex uno Davidis Psalmo intelligi potest. Quod enim ait David II Regum xii. Peccavi Domino; et audivit, Dominus quoque transtulit peccatum tuum a te: et quod dixit in Ps. xxxi. Dixi, confitebor adversum me injustitiam meam, et tu remisisti impietatem peccati mei; explicat fusius in Psal. t. ubi ex eo, quod petiit, intelligimus quid acceperit. Sic igitur ait: Amplius lava me ab iniquitate mea, et a peccato meo munda me. A sperges me, Domine, hyssopo, et mundabor, lavabis me, et super nivern dealbabor. Averte faciem tuam a peccatis meis, et omnes iniquitates meas dele. Cor mundum crea in me Deus, et spiritum rectum innova in visceribus meis.
Hoc modo fatemur eum, qui dicit peccata, justificari; et justificationem esse remissio¬
nem peccati, ita ut anima ante sordida mundetur, et super nivem dealbetur, et cor immundum et distortum, reformetur ac renovetur, ut jam aliud, et quasi recens creatum videri possit.
Alterum testimonium est S. Augustini lib. xix. de Civit. Dei cap. 27. ubi sic scribit: « Ipsa nostra justitia, quamvis vera sit, propter veri.boni finem, ad quem refertur; tanta tamen est in hac vita, ut potius peccatorum remissione constet, quam perfectione virtutum ». Quibus verbis negare videtur S. Augustinus justitiam nostram esse virtutem a Deo infusam. Qui enim dicit, hoc potius volo, quam illud, idem est, ac si diceret, hoc volo, non illud.
Respondeo; Illud, «potius», hoc loco non excludit perfectionem virtutum, sed praeponit remissionem peccati, ut sensus sit, justitiam nostram, quae partim inremissione peccati, partim in perfectione virtutum sita est, magis constare remissione peccati, quam perfectione virtutis. Id autem ita esse, manifeste probatur. Primo ex eo, quod dicit Augustinus, hanc esse veram justitiam propter finem veri boni, ad quem refertur. Haec enim justitia non 'est justitia Christi imputata, nec absolutio a peccatis, sed justitia nobis inhaerens, quam dicit esse veram, propter veri boni finem: ut eam distinguit a justitia philosophorum, quorum operajusta erant ex genere suo, sed carebant recto fine, quia non referebantur ad Deum, cum non fierent ex fide, ut prolixe disputat idem Augustinus lib. iv. in Julian. Nostra autem justitia vera est, quia per eam non solum facimus opera justa ex genere, sed etiam ex omnibus circumstantiis, ac potissimum ex fine. Cum igitur sit in nobis vera justitia, Augustini testimonio, et ea justitia sit virtus divinitus infusa; quomodo diceret Augustinus, justitiam nostram non constare perfectione virtutis, sed sola remissione peccati?
Secundo, idem probatur ex eo, quodincodem capite, paulo infra [idem Augustinus dicit: « Heecitaque inunoquoquejustitiaest, ut obedienti Deus homini, animus corpori^ ratio autem, vitiis etiam repugnantibus imperet, vel subigendo, vel resistendo: atque ut ab ipso Deo petatur, et meritorum gratia, et venia delictorum, ac de acceptis bonis gratiarum actio persolvatur ». Ubi vides, justitiam definiri non sola remissione peccati, sed etiam perfectione virtutis, qua ratio Deo patet, et corpori imperat, et vitiis dominatur.
Tertio, probatur ex omnibus illis locis, quos adduximus cap. 8. et ipsius Calvini confessione, qui (ut ibi notavimus) fatetur, Augustinum ad sanctificationem et renovationem, justificationis gratiam retulisse.
Cur autem dicat Augustinus, justitiam nostram in hac vita potius, id est, magis constare remissione peccati, quam perfectione virtutis, duplex est ratio; Una, quia peccata in Baptisimo perfecte delentur et purgantur, ut nihil omnino remaneat, quod habeat rationem culpae; virtutes autem infusae, ita suo quodam modo perfecta) sunt, ut quotidie magis, ac magis perfici debeant.
Altera, quoniam remissio peccati, semel facta, non eget nova infusione virtutum; at virtus semel infusa, eget quotidie nova x-emissione peccati, nonlethalis, quod cum justitia simul essenon potest, sed venialis, Justi enim, tametsi multa bona, et justa opera faciunt, tamen saepe etiam labunturin peccata levia et venialia. Atque hoc est quod in eo loco potissimumS. Augustinus intendit. Nam cum dixisset, justitiam nostram in hac vita potius constare remissione peccati, quam perfectione virtutis: Continuo, ut id probaret, subjunxit haec verba»: «Testis est oratio totius civitatis Dei, quae perogrinatur in terris. Per omnia quippe membra sua clamat ad Deum, Dimitte nobis debita nostra. Nec pro eis est efficax haec oratio, quorum fides sine operibus mortua est, sedpro eis, quorum fides per dilectionem operatur. Quia enim Deo quidem subdita, in hac tamen conditione mortali, et corpore corruptibili, quod aggravat animam, non pertecte ratio vitiis imperat, ideo necessaria est justis talis oratio ». Yides justos esse, qui sic orant, ac per hoc egere indulgentia venialium delictorum, quae justitiam non tollunt e medio, non autem remissione lethalium, quae si justi committerent, hoc ipso justi non essent.
Tertium testimonium est S. Bernardi, qui in epistola 190. ad Innocentium sic ait: « justunime dixerim, sed illius justitia. Quaenam ipsa? finis legis Christus ad justitiam omni credenti. Denique qui factus est nobis, inquit, justitia a Deo Patre. « Et serm. 22. in Cantica, exponens illud: « Qui factus est nobis sapientia, justitia, sanctificatio et redemptio, Sapientia, inquit, in praedicatione, justitia in absolutione peccatorum: Et infra; Delicta juventutis mece, et ignorantias meas ne
memineris, et justus sum ». Et serm. 23. « Sufficit mihi ad omnem justitiam solum habere propitium, cui soli peccavi ». Et paulo post: «Non peccare, Dei justitia est; hominis justitia, indulgentia Dei ».
Respondeo: In epist. 190. justitiam Christi S. Bernardusvult esse nostram, quomodo peccatum Adami fuit nostrum, quia videlicet justitiam Christi participamus per regenerationem, sicut peccatum Adami per generationem. Proinde sicut peccatum Adae in nos traductum, non est illud, quod Adamo inhaerebat, sed aliud nobis inhaerens, sed ab illo derivatum; sic justitia Christi, nobis donata, non est illa, qua ipse justus est, sed alia, quae nobis inhaeret, sed ab illa sine dubioderi vata.
Sed verba ejus audiamus: « Qui factus est, inquit, nobis justitia a Deo Patre, quae ergo mihi justitia facta est mea non est? Si mea traducta culpa, cur non et mea indulta justitia? Et sane mihi tutior donata, quam innata. Et infra: Ergo docuit justitiam, non dedit? ostendit charitatem, sed non infudit »? Ubi reprehendit Petrum Abailardum, qui dicebat, Christum profuisse hominibus doctrina, atque exemplo, non autem nos redemisse, nec justitiam et charitatem infudisse.
In sermonibus autem in Cantica dicit quidem, Christum nobis esse justitiam, qui nos a peccato justificavit; et indulgentiam Dei nostram esse justitiam;sed nomine indulgentiae et remissionis, intelligit plenam justificationem: quoniam ( ut siepe diximus ) numquam remittitur culpa, quin simul infundatur justitia. Quod si aliquando per indulgentiam intelligit solam remissionem, adjungit tunc etiam justificationem; ut cum ait in serm. 22. «Tam validus es ad justificandum, quam multus ad ignoscendum. Et infra: Sic tactus a peccatrice justus, justitiam impertit, non perdit, nec sorde peccati, qua illam inuhdat, se inquinat». Yides hic aperte distingui duas partes justificationis, cum Christus justitiam Magdalense impertit, et maculas tergit. Et infra de sancto Petro: « Qui lapsus flevit amare, quatenus culpam dilueret, recuperaret justitiam ». Idem etiam sanctus Bernardus inserm. 5. de verbis Isaia): « Vidi Dominum elc. «luculenter tradit justitiam nobis inhaerentem, eamque distinguit a justitia, qua justus est Christus, quod nostram hac vita sit recta, sed non pura, ob admixtionem venialium delictorum; Christi autem et recta sit et pura.
Chapter 39 of 78