Skip to the text

Caput V. Formalem causam justificationis non esse justitiam Dei essentialem, ac divinam

Secundus error Osiandri est, qui justificari hominem dixit per illam ipsam justitiam, qua Christus non ut homo, sed ut Deus essentialiter justus est. Refellitur hic error ab Apostolo ad Roman. iv. ubi ex proposito de justi ficatione disseritur; et apertissime demonstratur, justitiam, per quam justificamur, esse fidem, vivam videlicet et per dilectionem operantem; illam enim fidem Deuspro justitia habet; et quia Deus non fallitur; eadem fides vere justitia est, et justitia fidei nominatur: Credenti, inquit, in eum, qui justificat impium, reputatur fides ejus ad justitiam Et infra: Dicimus, quia reputata est Abrahae fides ad justitiam. Et infra: Signum accepit circumcisionis signaculum justitiae fidei, quae est in preputio, ut sit pater omnium credentium per praeputium, ut reputetur et illis ad justitiam. Et similia habentur ad Galat. m: Nos fide spem justitiae expectamus; nam in Chrito Jesu neque circumcisio aliquid valet, neque praeputium, sed fides, equae per dilectionem operatue (i). Quod si fides per dilectionem operans, est illa justitia, per quam justificamur, certe non justificamur per justitiam Dei essentialem, nisi quis ita desipiat, ut fidem nostram justitiam Dei essentialem esse definiat.

Secundo, refellitur ex Augustino, qui saipissime repetit et inculcat, nos justificari justitia Dei, non qua ille justus est, sed qua nos justos facit. Libro de spiritu et littera, cap. 9: « Sicut, inquit, fides Christi dicta est, non qua credit Christus, sic justitia Dei, non qua justus estDeus. »Et paulo ante: « Justitia Dei, non qua Deus justus est, sed qua induit hominem, dum justificat impium. » Et cap. 31. di¬

cit, Justitiam, qua justificamur, dici justitiam Dei, sicut dicitur charitas Dei, qua Deum diligimus, et fides Dei, qua in eum credimus, et salus Dei, qua salvamur. Et in epist. 120. cap. 30: «Ignorantes, inquit, Dei justitiam, qua nos ejus gratia justi sumus, ut ipsa Dei justitia nos simus, cum juste vivimus credentes in eum, qui justificat impium, non illa, qua ipse justus est, aeterna sua et incommutabili justitia ». Et in libro ni. contra duas epistolas Pelagianorum, cap. 7. « Non propterea, inquit, justitia Dei dicitur, quoniam Deus justus est, sed quia homini ex Deo». Similia repetit in lib. de gratia et libero arbitrio cap. 12. et alibi saepe.

Tertio, refellitur rationibus variis. Prima ratio. Justificatio praecedit inhabitationem Dei, non igitur homo justificatur per justitiam essentialem inhabitantem. Justificationem praecedere testatur Scriptura Sapient, i. ubi dicitur Spiritus sanctus non habitare in corpore subdito peccatis. Testatur item Augur stinus in epist. 10. ad Sixtum: « Post remissionem, inquit, peccatorum, nisi mundatam domum habitet Spiritus sanctus, nonne cum aliis septem redit spiritus immundus. Ut autem in habitet Spiritus sanctus, nonne ubi vult spirat, et charitas Dei diffunditur in cordibus nostris, non a nobis, sed a Spiritu sancto, qui datus est nobis »? Hic videmus, prius remitti peccata, et mundari domum, et ornari etiam charitate, ut in illa Spiritus sanctus habitare dignetur.

Neque his repugnat, quod Spiritus sanctus prius dari videtur, quam charitas diffundi, cum ipse sit, qui eam diffundit, et peccata remittit. Nam, ut idem Augustinus ait serm. 11. de verbis Domini: a quo mundamur, accipiendo indulgentiam, ipsum accipimus habitatorem ad faciendam, augendam, perficicndamque justitiam. » Et in epist. 103. « Aliter adjuvat Spiritus nondum inhabitans, aliter inhabitans; adjuvat enim, ut efficiamur fideles, cum non inhabitat; cum vero inhabitat adjuvat jam fideles. Itaque purgat, et justificat, ut purgatos et justificatos inhahitet. » Et hoc idem aperte Scriptura: demonstrat, cum dicit ad Ephes. iv. Christum habitare per fidem in cordibus nostris. Et I Joan. iv. eum, qui manet in charitate, in Deo manere, et Deum in eo. Quia nimirum non habitat Deus in nobis, nisi fides charitasque praecedant. Inhabitatio igitur

Dei non facit justos, ut Osiander existimat, sed jam justificatos Deus inhabitans adjuvat (ut loquitur Augustinus) ad faciendam, augendam, perficiendamque justitiam.

Secunda ratio. Si essemus justi, justitia Dei essentiali nos inhabitante, essemus omnes seque justi atque ipse Christus. Nam ipse quoque non aliter justus esse posset, nisi per justitiam Dei essentialem, si Deus nullam justitiam acceptat, nisi suam essentialem, ut Osiander somniat. AtScriptura, Joan. i, disertis verbis testatur, nos omnes de. plenitudine Christi accepisse; et ad Ephes. iv, unicuique nostrum dari gratiam secundum mensuram donationis Christi, non igitur justi sumus justitia illa essentiali, sed justitia creata, quae major et minor esse, et sub certam mensuram cadere potest.

Tertia ratio. Scriptura docet aliquos homines vere esse justos, ut Noe, Genes, vi, Zachariam, Lucae xi, Abel et multos alios, ad Hebraeos xi. At non potest homo vere denominari a forma extrinsecus inhabitante, sed solum ab inhaerente, alioqui enim, si satis est justitia in habitans, ut vere justi esse dicamur, cur non dicimur etiam immortales, aeterni, beati, omnipotentes, cum immortalitas Dei, aeternitas, beatitudo, omnipotentia et alia omnia ejus attributa nos inhabitent? et cur non dicuntur omnes homines justi imo et omnes lapides, omnia ligna, omnia sidera, cur non recte justa dicentur, si inhabitatio Dei denominatiouem illam tribuere potest? Quamvis enim non inhabitet Deus omnia per fidem et charitatem, tamen per potentiam essentiam et praesentiam omnia prorsus inhabitat. Osiander autem non facit nos justos, quoniam per fidem et charitatem inhabitamur, sed quoniam a justitia essentiali simpliciter inhabitamur.

Quarta ratio. Si nullam justitiam Deus acceptat, nisi suam essentialem, ac propterea per illam nos inhabitat, ut justos efficiat; certe sequitur, ut Christi justitiam, qua is pro nobis Patri satisfacere patiendo et moriendo voluit, Deus non acceptet. Illa enim Christi justitia, justitia fuit creata, non divina et essentialis. Quod si Christi justitia Patri non satisfecit, quorsum ille carnem suscepit? quorsum tanta pati voluit? quorsum humiliavit semetipsum, factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis? numquid ut tantis sumptibus nihil redimeret?

At longe aliud nos docent Isaias et Paulus. Ille enim cap. liii. scribit de Christo: Justificavit ipse justus servus meus multos. Et iste ad Rom. m. et v. Reconciliatos nos dicit, Patri tn sanguine filii sui. Quid Apostolus Joannes? an non affirmat in epistola I. cap. i, sanguinem Christi mundare nos ab omni peccato? Et cap. n. Christum propitiationem esse pro peccatis totius mundi.

Denique, nihil frequentius omnis Scriptura testatur, quam Christi passionem et mortem, plenam, atque perfectam satisfactionem fuisse pro peccatis. Quare Osiandri sententia recipi non potest, nisi quis velit totum mysterium humanae redemptionis et reconciliationis evertere.

Neque argumenta, quibus ille nititur, aliquid soliditatis habent. Praecipua sunt: quoniam B. Petrus in epist. II cap. i. scribit, nos effici divinae consortes naturae: et quia Deus non acceptat ullam justitiam, nisi suam. Sed apostolus Petrus non dicit, nos effici divinae consortes naturae per inhabitationem justitiae essentialis. Haec enim est glossa Osiandri, non sententia B. Petri.

Quomodo autem efficiamur divinae consortes naturae, indicat ipse idem, cum ait: « Ut per haec efficiamur etc. ». Illud autem, « haec », refert sententiam praecedentem, a Per quem nobis maxima et pretiosa promissa donavit ». Ubi nomine promissorum intelliguntur res promissae, non ipsae promissiones, non enim donantur promissiones proprie loquendo, sed dona, quae fuerant promissa. Itaque donavit nobis Deus per Christi merita res maximas, et pretiosas, quas ante promiserat, et per haec dona facti sumus divinae consortes naturae. Quoniam per haec dona efficimur filii Dii, et cohaeredes Christi, et hoc modo participamus naturam Dei, quomodo filii participant naturam patris; unde est illud: Ego dixi, Dii estis, et filii excelsi omnes. Ubi dicuntur Dii, id est, divinae consortes naturae, qui Filii sunt Dei. Quae sint autem dona, quae nos filios Dei faciant, explicat Apostolus Joannes in epist. I. cap. n. cum ait: Videte qualem charitatem dederit nobis Pater, ut Filii Dei nominemur, et simus.' Et cap. iv. Omnis qui diligit, ex Deo natus est. Et ibidem: Deus charitas est, et qui manet in charitate, in Deo manet, et Deus in eo. Et ipse B. Petrus ideo, posteaquam dixerat: Ut divinse efficiamini consortes natu-

rse, adjunxit, fugientes eam, quae in mundo est, concupiscentias comcptionem. Nam cupiditati opponitur charitas, et qui per charitatis donum efficitur divinae consors naturae, hoc ipso fugit eam, quae in mundo est, concupiscentiae corruptionem. *

Fuit autem hoc donum promissum nobis a Deo, primum per prophetam Hieremiam cap. xxxi. Dabo legem meam in cordibus eorum. Et Ezechiel cap. xxxvi. Dabo vobis cor carnem et spiritum meum ponam in medio vestri et faciam ut in praeceptis meis ambuletis. Deinde per ipsum Christum saepissime Joan. xiv. et Actor, i. et alibi. Et de eodem dono promisso et dato loquitur Apostolus ad Rom. Vili. Non accepistis spiritum servitutis iterum in timore, sed accepistis spiritum adoptionis filiorum, in quo clamamus abba Pater.

Quod vero attinet ad argumentum illud de acceptatione justitiae, vel acceptare justitiam, est acceptare satisfactionem pro peccato; vel est approbare justitiam alicujus, tamquam veram et solidam, non simulatam et apparentem. Priore modo non acceptat quidem Deus in veram satisfactionem pro peccato, nisi justitiam infinitam; quoniam peccatum offensa est infinita: sed ut aliqua justitia sit infinita, id est, infiniti pretii et valoris, non est [necesse, ut sit justitia Dei esssentialis, sed satis est, ut sit justitia personae infinitae, qualis est Christus, Deus et homo. Itaque obedientia, passio et mors Filii Dei, quamvis in se et essentialiter fuerit creata et finita, tamen ratione personae obedientis, patientis et morientis infinita fuit, et ex vero justitiae rigore propitiatio fuit pro peccatis nostris, non pro nostris autem tantum, sed etiam pro totiusmundi. Posteriore modo acceptat Deus non solum justitiam infinitam, sed etiam finitam, modo vera sit justitia, non fucata.

Id autem ita esse, perspicuum est ex ipsius Dei testimonio. Nam ad Noe dicit Deus Genes, vn, Te vidi justum coram me in generatione hac. Et de Abel scribit Apostolus ad Iiebr. XI. Testimonium consecutus est, esse justus testimonium perhibente Deo operibus ejus. Et certe sinon acceptaret Deus justitiam, nisi suam essentialem, non vere diceret Apostolus Paulus II ad Timoth. ultim. Reposita est mihi corona justitiae, quam reddet mihi in illa die justus judex, non solum

autem mihi, sed etiam iis, qui diligunt adventum ejus.

Itaque viderit Osiander, in qua Scriptura repererit, a Deo non acceptari justitiam, nisi suam divinam et essentialem. Nos enim contrariam sententiam in omnibus divinis libris praedicari existimamus.

Chapter 31 of 78