Skip to the text

Caput XII. Solvuntur argumenta ex Actis Apostolorum, ct ex parabola publicani. i

Ex Actis Apostolorum sumit Calvinus argumentum unum, in quo magnam spem posuisse videtur. Ait enim Apostolus, ut refert S. Luc. Actor, xm. Per hunc annunciatur vobis remissio peccatorum ab omnibus, a quibus non potuistis in lege Moysis justificari. In hoc omnis, qui credit, justificatur. Ubi illud, d per hunc »', significat, per Christum, non per nostras virtutes et qualitates nos justificari. Illud, «annunciatur», significat ipsam annunciationem divinae promissionis, si fide apprehendatur, justificare, nam ut statim idem Apostolus explicat, in hoc omnis, qui credit, justificatur. Illud, « remissio peccatorum, significat justificationem nulla alia in re positam esse, quam in remissione peccati. Proinde non est altera pars justificationis interna renovatio. Ista enim renovatio non tam est justificatio, quam justificationis effectus. Denique illud: « a quibus non potuistis in lege Moysis justificari », significat, justificationem non consistere in observatione legis, sed (ut dictum est) in sola remissione peccatorum propter Christi justitiam imputatam.

Respondeo: illud, « per hunc», significat quidem, per Christum, sed non excludit virtutem et qualitatem a Deo infusam, per Christum justificamur, ut per causam efficientem, per virtutem et qualitatem infusam, ut per causam formalem. Particulam autem, per, significare causam efficientem, perspicuum est ex illo Proverb. vm. Per me reges regnant. Et Joan. i. Omnia per ipsum facta sunt. Et ad Roman. i. Per quem accepimus gratiam et Apostolatum. Et ad Hebraeos, i. Per quem fecit et saecula. Et ex aliis plurimis locis. Et cum sit Christus, vel ejus justitia causa efficiens nostrae justitiae, non potest fieri, ut sit causa formalis ejusdem, nisi velimus unam rem, eteamdem esse causam et effectum respectu ejusdem rei. Causa enim formalis, effectus est causa; efficientis. Neque est curconfugiant ad latibulum mysteriorum, et dicant (utsolent) hoc esse mysterium fidei, quod ratione attingi non potest. Nam mysteria fidei superant quidem rationem, sed non repugnant rationi, neque oportet mysteria fingere, ubi Scripturae facilem et perspicuam sententiam praebent.-

Illud autem, « annunciatur », non significat ex sola annunciatione remissionis, fide apprehensa homines justificari. Alioqui non dixisset Petrus Actor, ii. Poenitentiam agite, et baptizetur unusquisque vestrum in remissionem peccatorum (-1). Sed significat, annunciari remissionem peccatorum iis omnibus,- qui credunt in Christum ut oportet, id est, faciendo quicquidille fieri jussit. Juxta illud Matth. ult. Docere omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti, docentes eos servare omnia, quaecumque mandam vobis. In hoc sensu, omnis qui credit in Christum, justificatur, id est, qui credit sicut oportet, implendo videlicet omnia, quae fides implenda esse demonstrat. Neque enim qui credit medico, quamvis'peritissimo et infallibiliter curanti, sanatur, nisi pharmaea ab illo instituta recipiat.

(Juod vero solam hoc loco nominat Apostolus remissionem peccatorum, non impedit quo minus justificatio constare intelligatur remissione peccatorum, et infusione justitiae. Nam (ut supra non semel ostendimus) remissio peccatorum non est sola condonatio poenae, sed est ablutio et emundatio culpae, qua; ablutio et emundatio non fit, nisi succedente nitore gratiae et decore justitia;. Quod etiam praefert nomen justificationis, quod a justitia nomen accepit.

Deinde, quamvis hoc loco sola 'mentio fieret justificationis a peccato: tamen in aliis multis locis mentio fit sanctificationis, mundationis, ablutionis, renovationis et similium, quae alteram partem justificationis obstendunt.

Denique illud: « A quibus non potuistis in lege Moysis justificari », significat observationem legis, propriis viribus, vel sola ipsa lege juvante praesumptam, non justificare, non quod vera legis observatio non sit justitia; sed quod lex ante remissionem peccatorum servari non possit. Deus enim, cum per Christi merita reconciliat aliquem, simul ei peccata dimittit, et charitatem infundit,

per quam legis mandata custodiat. Id quod significat S. Augustinus, cum tam saepe repetit, opera non praecedere justificandum, sed sequi justificatum. Loquitur enim de operibus vere justis, quibus legis mandata integre, peiffectequc servantur. Quod, ut possimus, ille facit: Qui de peccato damnavit peccatum, ut justificatio legis impleretur in nobis, ad Roman. vili.

Alterum argumentum sumunt ex alio libro ejusdem beati Luca;, videlicet ex cap. xvm. Evangelii, ubi proponitur pai'abola publicani et Pharisaei. Nam publicanus dicitur justificatus, cum solum postulasset l-emissionem peccatorum, dicens: Deus propitius esto mihi peccatori. Contra, Phariseeus pra;dicans dona Dei sibi collata, et gratias agens, discessit minime justificatus. Igitur justificatio non in donis et opeiabus bonis, etiam Deo adjuvante, factis, sed in sola peccatorum remissione consistit.

Respondeo: Publicanus, cum dixit, Deus pi^ipitius esto mihi peccatori, non petiit solam debiti condonationem, quasi vellet iniquus esse, sed non habex-i a Deo, neque puniri; sed petiit integram reconciliationem; et talem obtinuit. Unde Dominus parabolam conclusit: « Descendit hic justificatus ab illo, quia omnis qui se humiliat, exaltabitur; et qui se exaltat, humiliabitur ». Exaltatio autem humilis, et prendentis publicani, aliquid amplius certe significat, quam solam delicti condonationem. Non enim dicuntur exaltari, quibus debita dimittuntur, sed qui adgimlus et honores evehuntur. Itaque publicani^ ideo dicitur exaltatus, quia de peccator'e justus, de servo peccati, servus justitia;, de filio diaboli, filius Dei repente factus est.

Porro Pharismus, non quia dona Dei recensebat, et ipsi Domino gi‘alias agebat, publicano postponi meruit, sed quia tumore superbia; plenus erat, et in sua justitia ita confidebat, ut nihil sibi addi, nihil sibi ignosci petei'et: insuper etiam publicanum humilem contemnebat. Alioqui enim alius Publicanus Luc. xix. qui bona opora opex*a promittebat, dicens: Domine, ecce dimidium bonorum meorum do pauperibus, et si quem defraudavi, reddo quadruplum, audivit a Domino: Hodie salus huic domui facta est. Et Ezechias Rex, qui morti proximus in oratione, bona sua opera sincero corde praedicavit, dicens: Obsecro, Domine, memento, quaeso, quomodo ambulaverim coram te in veritate, et m corde perfecto, et quod bonum est in oculis tuis fecerim, Isaia teste cap. 38, exauditus esta Deo,etadditi sunt ad vitam ejus quindecim anni. Nonigitur confessionem operum bonorum, sed tumorem superbia;, et inanem fiduciam Deus in Pharisaio damnavit, qui (ut ait sanctus Augustinus hom. 2. ex lib. 30. homiliarum) jactabat merita sua, et occultabat vulnera sua.

Chapter 38 of 78