Skip to the text

Caput XI. Solvuntur argumenta ex epistola ad Ephesios

Ex epist. ad ephesios duo argumenta depromunt. Primum est ex cap. i. ubi Apostolus ait: Deus nos acceptos, sive gratiosos habuit in dilecto Filio suo. l'bi clarissime videtur ostendere, nos in nobis semper esse turpes, et odio dignos, sed in Christo, id est, coopertos justitia Christi nobis imputata, gratiosos et acceptos fieri coram oculis Dei. Hunc etiam trahunt illa omnia testimonia, quae docent, nos in Christo, aut per Christum justificationem et remissionem peccatorum accipere.

Respondeo: verbum Graecum, syaprrwcjv, quod noster interpres vertit, gratificavit, non significat ( ut Calvinus existimat) gratiosos vel acceptos habuit, sed gratiosos fecit, id quod vel ex unius S. Joannis Chrysostomi verbis intelligere licebit. Fuit enim vir ille non solum diiigentissimus Apostoli explanator, sed etiam eloquentissimus, et Graeca) linguae peritissimus, ut Calvinus aegre ferre non debeat, si in intelligentia Graeci vocabuli et sententiae Paulinac neminem Chrysostomo praeferamus.

Sic igitur ille loquitur in comment. hujus loci: <i Gratiosos, inquit, nos reddidit, hoc est, non solum peccatis liberavit, sed et dilectos amicos effecit. Quemadmodum enim, si quis scabiosum quemdam, peste, morbo, senio, paupertate pariter ac fame corruptum, nactus, formosum mox adolescentem reddat, qui quosvis venustate superet, vehementem splendorem ex genis emittat, ipsaque fulgura oculorum repercussionibus obscuret. Quem deinde et in ipso aetatis flore constituat, atque insuper et purpura, et om¬

nigeno mundo vestiat, atque exornet. Non aliter animam nostram Deus, et elaboratam et pulchram, et desiderabilem ac dilectam reddidit ». Habemus igitur ( interprete Chrysostomo) ex Apostoli sententia, in justificatione non solum dari nobis remissionem peccatorum, sed etiarA donum justitia) animam renovantis et exornantis; et nos a Deo non modo gratiosos et acceptos haberi,. sed etiam vere gratiosos et interna, ac spiritali pulchritudine formosissimos reddi.

Illud autem, « in dilecto Filio », sive « in Christo », sive « in ipso », quod tam saepe Apostolus addit, nihil aliud significat, nisi nos omnia nestra bona debere Christo. Quoniam Deus Pater, intuitu Christi, nos justificat, quia videlicet diligit Filium: quia ipse hoc meruit; quia par est, ut membra dilecti Filii sint conformia capiti; quia decet ut sponsa Filii, speciosi prae filiis hominum, sit etiam pulchra atque formosa: quia fratres Christi non debent esse dissimiles Primogenito: Praedestinavit enim nos conformes jieri imaginis Filii sui, ut sit ipse primogenitus in multis fatribus. Itaque valde absurde sentiunt haeretici, cum nos in Christo justificari, ita exponunt, ac si per Christi justitiam imputatam, justi haberemur, quamvis re ipsa sordidi semper, et immundi essemus. Sic enim Christus horribile monstrum videri posset, cum caput quidem formosissimum, membra vero turpissima haberet. Etsponsus ipse pulcherrimus sponsa) teterrimae conjunctus esset.

Alterum argumentum sumunt ex cap. iv. ad Ephes. ubi B. Paulus ait: Induite novum hominem, qui secundum Deum creatus est. Ista enim similitudo ab indumento petita, indicat nos justificari per justitiam extrinsecam, qua) non inha;ret,sed per fidem apprehenditur, et nos tegit atque' operit, ne turpitudo nostra Dei oculos offendat. Confirmant hoc argumentum exemplo Patriarcha) Jacob, qui indutus vestibus primogeniti, ac pro primogenito reputatus, benedictionem et ha)reditatein a patre obtinuit. Genes, xxvn.

Respondeo: similitudo indumenti aptissime convenit justitia) inha)renti. Primum enim justitia inhaerens comparatur indumento, quia non est naturalis, nec. nascitur nobiscum, sed extrinsecus accedit ex infusione Spiritus sancti. Sic exponit S. Augustin.serm. Io. do verb. Apost. « Sacerdotes tui, inquit, induantur justitia. Vestis accipitur, non cum capillis nascitur. Pecora de suo vestiuntur ». Deinde, comparatur etiam \ estimento, quia vestes distinguunt homines, ut alii ab aliis discernantur: sic justitia per bona opera distinguit nos ab impiis, et iacit, ut Christum, quem in corde gerimus, vita et moribus exprimamus. Itaque in hoc ipso loco Apostolus antequam diceret: Induite novum hominem, ait: Deponite secundum •pristinam conversationem veterem hominem.

Denique secundum ‘Hebraicam phrasim verbum, induere, significat abundanter et copiose tegere. Sic dicitur in Psalm. lxiv. induti sunt arietes ovium et valles abundabunt frumento. Est enim sensus, abundasse greges foetibus et valles frumento. Sic etiam Judicum 6, Spiritus Domini dicitur induisse Gedeonem, quia videlicet copiose in eum descendit, et quasi undique illum texit. Sic in Psalmis ssepe legimus, induantur confusione, ubi significatur magna confifcio, quae undique se ostendat, nec tegi ullo modo possit. Sic igitur dicuntur induere Christum, sive novum hominem, qui pleni fide et charitate in omnibus operibus suis Christum imitantur, et ejus doctrinam, vitam et mores exprimunt, et illi dicuntur induere justitiam, qui abundantiam gratia;, justitiaeque accipiunt. Habemus igitur similitudinem indumenti, non necessario requirere imputationem justitiae Christi, cum satis apte conveniat in ipsam justitiam inhaei'entem.

Potest tamen sano modo accommodari hsec similitudo, ut etiam exemplum Patriarchae Jacob, justitiae imputatae: si quis dicat, oportere ut induamus merita Christi, et illis quodammodo tecti petamus a Deo indulgentiam peccatorum. Nam (ut -supra dixi) solus Christus pro peccatis nostris satisfacere potuit, et reipsa ex justitia satisfecit, et illa satisfactio nobis donatur et applicatur, et nostra reputatur, cum Deo reconciliamur et justificamur. Itaque si exemplum illud referatur ad justitiam satisfactionis pro culpa, admitti potest; sivero referatur ad justitiam, qua formaliter justificamur, cum de peccatoribus justi, et pii de impiis efficimur, omnino rejiciendum, cum Scripturis et Patribus, et ipsi rationi manifeste repugnet. Quod enim unus pro alio satisfaciat, facile potest

intelligi; quod autem unus sit justus, quia alius est justus, est omnino inauditum, et non tam supra, quam contra omnem rationem.

Chapter 37 of 78